Denz.-U. 2109

Distinctio demum, quam praedicant inter scientiam et fidem, non aliam admittit consecutionem. Obiectum enim scientiae in cognoscibilis realitate ponunt; fidei e contra in incognoscibiUs. Iamvero incognoscibile inde omnino constituitur, quod inter obiectam materiam et intellectum nulla adsit proportio. Atqui hic proportionis defectus nunquam, nec in modernistarum doctrina, auferri potest. Ergo incognoscibile credenti aeque ac philosopho incognoscibile semper manebit. Ergo si qua habebitur religio, haec erit realitatis incognoscibiUs; quae cur etiam mundi animus esse nequeat, quem rationalistae quidam admittunt, non videmus profecto. — Sed haec modo sufficiant, ut abunde pateat, quam multiplici itinere doctrina modernistarum ad atheismum trahat et ad religionem omnem abolendam. Equidem protestantium error primus hac via gradum iecit; sequitur modernistarum error; proxime atheismus ingredietur. [Assignatis deinde horum errorum causis — curiositate, superbia, verae philosophiae ignorantia — traduntur regulae quaedam de fovendis et ordinandis studiis philosophicis, theologicis, profanis atque de caute eligendis magistris etc.] De auctore et veritate historica quarti Evangelii*. [Resp. Commissionis de re Biblica, 29. Maii 1907.] Dubium

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 579.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.