Denz.-U. 791

27]. 4. Si quis parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, etiam si fuerint a baptizatis parentibus orti, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro necesse sit expiari ad vitam aeternam consequendam, unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur: A. S., quoniam non aliter intelligendum est id, quod dicit Apostolus: Per wiudi Jioniijiem peccatum intravit iji mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt Rom 5,12, nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei ex traditione Apostolorum etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione contraXerunt [v. n. 102]. «Aisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei [Jo 3.5].

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 264.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.