Denz.-U. 792

5. Si quis per Iesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit, non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari: A. S. In renatis enim nihil odit Deus, quia nihil est damnationis iis, qui vere consepulti sunt cum Christo per baptisma in mortem Rom 6 4], qui non secundum carnem ambulant [Rom, 1], sed veterem hominem exuentes et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes [Eph4, 22sqq; Col ' 3, 9sq], innocentes, immaculati, puri, innoxii ac Deo dilecti efifecti sunt, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi [Rom, 17], ita ut nihil prorsus eos ab ingressu coeli remoretur Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, haec sancta Synodus fatetur et sentit, quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet; quin immo qui legitime certaverit, coronabitur [2T\Ta2,f>]. Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum [Rom, I2sqq] appellat, sancta Synodus declarat Ecclesiam catholicam nunquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit: A. S. Declarat tamen haec ipsa sancta Synodus, non esse suae intentionis, comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam Dei genitricem, sed observandas esse constitutiones felicis recordationis SIXTI Papae IV sub poenis in eis constitutionibus contentis, quas innovat [v.n.734sqj. SESSIO VI (13. Ian. 1547J. Decretum de iustificatione Cap. I. [De naturae... imbecillitate.J

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 265.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.