Denz.-U. 803
Sic ergo iustificati, et amici Dii ac domestzcz [lo 15,15; Eph2, 19] facti, euntes de virtute in virtutem [Ps 88 8 renovantur, ut Apostolus inquit, de die in diem [2 Cor 4,16, hoc est mortificando membra carnis [Col, 5] suae, et exhibendo ea arma iustitiae [Rom 6, 13 19] in sanctificationem: per observationem mandatorum Dei et Ecclesiae in ipsa iustitia per Christi gratiam accepta, cooperante fide bonis operibus, crescunt atque magis iustificantur [can 24 et 32], sicut scriptum est: «Qui iustus est, iustificetur adhuc'» [Apc22, ii]; et iterum: <<Ne verearis usque ad mortem iustificari-» [Eccli 18,22]; et rursus: «Videtis, quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum> [Iac 2, 24]. Hoc vero iustitiae incrementum petit sancta Ecclesia, cum orat: Da nobis, Domine, fidei spei et caritatis augmentum [Dom. 13 post Pent.]. Cap. 11. [De necessitate et possibilitate observationis Tnandatonim.l