Denz.-U. 804

Nemo autem, quantumvis iustificatus, liberum se esse ab observatione mandatorum [can. 20] putare debet; nemo temeraria illa et a Patribus sub anathemate prohibita voce uti, Dei praecepta homini iustificato ad observandum esse impossibilia [can. I8et22;cf.n.200]. Nam Deus impossibilia non iubet, sed iubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis, et adiuvat ut possis. Cuius mandata gravia non sunt [i lo 5, 3], cuius iugum suave est et onus leve [Mtii,30]. Qui enim sunt filii Dei, Christum diligunt, qui autem diligunt eum, ut ipsemet testatur, servant sermones eius [lo 14, 23], quod utique cum divino auxilio praestare possunt. Licet enim in hac mortali vita quantumvis sancti et iusti in levia saltem et quotidiana, quae etiam venialia [can. dicuntur, peccata quandoque cadant, non propterea desinunt esse iusti; nam iustorum illa vox est et humilis et verax: «Dimitte nobis debita nostra> [Mt 6, 12; cf. n. quo sit, ut iusti ipsi eo magis se obligatos ad ambulandum in via iustitiae sentire debeant, quo liberati iam a peccato, servi autem facti Deo [cf Rom 6 22], sobrie, iuste et pie viventes [Tit 2, 12] proficere possint per Christum Iesum, per quem accessum habuerunt in gratiam istam [Rom 5, 2]. Deus namque sua gratia semel iustificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur. Itaque nemo sibi in sola fide [can. 9 19 20] blandiri debet, putans fide sola se heredem esse constitutum hereditatemque consecuturum, etiamsi Christo non compatiatur, ut et glorificetur cf Rom 8, 17]. Nam et Christus ipse, ut inquit Apostolus, (cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, oboedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae> [Hebr 5 8 s]. Propterea Apostolus ipse monet iustificatos dicens: <(-Nescitis, quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar 1 Cor 9, 24:sqq]. Item princeps Apostolorum PETRUS: «Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non peccabitis aliquando» [2 Petr 1, 10]. Unde constat, eos orthodoxae religionis doctrinae adversari, qui dicunt, iustum in omni bono opere saltem venialiter peccare [can.25], aut, quod intolerabilius est, poenas aeternas mereri, atque etiam eos, qui statuunt, in omnibus operibus iustos peccare [can.3i], si in illis suam ipsorum socordiam excitando, et sese ad currendum in stadio cohortando, cum hoc, ut in primis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur aeternam [can 26 31, cum scriptum sit: «Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas propter retributionem [Ps, 112], et de Moyse dicat Apostolus, quod respiciebat in renumeratioytem [Hebrii,26]. Cap. 12. [De praesumptione praedestinationis cavenda.lLr- r- r-

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 271.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.