Denz.-U. 82
24. Quod si quis patiatur, Deum Patrem dicens et Deum Filium eius et Deum Spiritum Sanctum deos dici et non Deum propter unam divinitatem et potentiam, quam credimus esse et scimus Patris et Filii et Spiritus Sancti: Deum[?] subtrahens autem Filium aut Spiritum Sanctum, ita solum existimet esse Deum Patrem, dici aut credi unum Deum, A. S. Nomen namque deorum et angelis et sanctis omnibus a Deo est impositum et donatum: de Patre autem et Filio et Spiritu Sancto propter unam aequalem divinitatem, non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur atque indicatur: ut credamus, quia in Patre et Filio et Spiritu Sancto solum baptizamur et non in archangelorum nominibus aut angelorum, quomodo haeretici, aut ludaei, aut etiam gentiles dementes faciunt. Haec ergo est salus christianorum, ut credentes Trinitati, id est Patri et Filio et Spiritui Sancto, in ea veram solam unam divinitatem et potentiam ac maiestatem et substantiam eandem sine dubio credamus, ut aeternam attingere mereamur ad vitam.