Denz.-U. 83

Dictum est, prius agendum de Spiritu septiformi, qui in Christo requiescit, Spiritus sapientiae: Christus Dei virtus et Dei sapientia [i Cor i, 24]. Spiritus intellectus: <(.l7itell€ctiim tibi dabo, et iiistncam te in via hac, qua graiiierisy> [Ps 31, 8]. Spiritus consilii: Et vocabitur magyii cojisilii angelus [Is 9, 6]. Spiritus virtutis (ut supra dictum est): Christus Dei virtus et Dei sapientia [i Cor i, 24]. Spiritus scientiae propter eminentiafn scientiae Iesu Christi, ut ait Apostolus [Eph 3, 19]. Spiritus Veritatis: Et ego vita et veritas [lo 14, 6]. Spiritus timoris: «Initium sapientiae timor Domini [Ps 110, lO]... [sequitur explicatio variorum nominum. Christi: Dominus, Verbum, Caro, Pastor etc?\.... Spiritus (enim) Sanctus non est Patris tantummodo Spiritus, sed Patris et Filii. Scriptum est enim: Si quis dilexerit mtmdu7n, non est Spiritus Patris i7t illo [i lo 2, 15; Rom 8, 9]. Item scriptum est: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius [Rom 8, 9]. Nominato itaque Patre et Filio intelligitur Spiritus, de quo ipse Filius in evangelio dicit: Spiritus, qui a Patre procedit [lo 15, 26], et de meo accipiet et adnuntiabit vobis [lo 16, 14].

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 35.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.