Denz.-U. 880

Si non decet ad sacras ullas functiones quempiam accedere nisi sancte, certe, quo magis sanctitas et divinitas coelestis huius sacramenti viro christiano comperta est, eo diligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia et sanctitate [can. 11] ad id percipiendum accedat, praesertim cum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus: «Qtd manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans Corpus Domini-» [1 Cor 11, 29]. Quare communicare volenti revocandum est in memoriam eius praeceptum: «Probet autem seipsum homo-» [iCorii, 28]. Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quamtumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat. Quod a Christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec sancta Synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit illis copia confessoris. Quod si necessitate urgente sacerdos absque praevia confessione celebraverit, quam primum confiteatur.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 288.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.