Denz.-U. 881
Quoad usum autem recte et sapienter Patres nostri tres rationes hoc sanctum sacramentum accipiendi distinxerunt. Quosdam enim docuerunt sacramentaliter dumtaxat id sumere ut peccatores; alios tantum spiritualiter, illos nimirum, qui voto propositum illum coelestem panem edentes, lu/i viva, quae per dilectionem operatur [Gal, 6], fructum eius et utilitatem sentiunt; tertios porro sacramentaliter simul et spiritualiter [can], hi autem sunt, qui ita se prius probant et instruunt, ut vestem nuptialem induti [Mt 22, ii sqq] ad divinam hanc mensam accedant. In sacramentali autem sumptione semper in Ecclesia Dei mos fuit, ut laici a sacerdotibus communionem acciperent, sacerdotes autem celebrantes se ipsos communicarent [can. lo], qui mos tanquam ex traditione aposto- lica descendens iure ac merito retineri debet.