Denz.-U. 894
Si ea in regeneratis omnibus gratitudo erga Deum 'esset, ut iustitiam in baptismo ipsius beneficio et gratia'"*) susceptam constanter tuerentur, non fuisset opus, aliud Rcht 75 sqq; Msi XXXTII 91 D sqq; Hrd X 89 E sqq; Bar(Th) ad I',o\ n. T)'] sqq (33, 412asqq). — Cf. pag. 206, not. 2. 19» ab ipso baptismo sacramentum ad peccatorum remissionem esse institutum [can. 2]. Quoniam autem Deus, dives in misericordia [Eph 2, 4], cognovit figmentum nostrum [Ps 102, 14], illis etiam vitae remedium contulit, qui sese postea in peccati servitutem et daemonis potestatem tradidissent, sacramentum videlicet poenitentiae [can. 1], quo lapsis post baptismum beneficium mortis Christi applicatur. Fuit quidem poenitentia mva- ioe versis hominibus, qui se mortali aliquo peccato inqui- i*J nassent, quovis tempore ad gratiam et iustitiam assequendam necessaria, illis etiam, qui baptismi sacramento ablui petivissent, ut perversitate abiecta et emendata tantam Dei offensionem cum peccati odio et pio anim dolore detestarentur. Unde Propheta ait: «Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris; et non erit vobis in ruinam iniquitas-» [Ezi8, Dominus etiam dixit: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis [Lc 13, 3]. Et princeps Apostolorum PETRUS peccatoribus baptismo initiandis poenitentiam commendans dicebat: <<Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum» [Act 2, 38]. Porro nec ante adventum Christi poenitentia erat sacramentum, nec est post adventum illius cuiquam ante baptismum. Dominus autem sacramentum poenitentiae tunc praecipue instituit, cum a mortuis excitatus insufflavit in discipulos suos, dicens: <(.Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunty> [Io20, 22sq]. Quo tam insigni facto et verbis tam perspicuis potestatem remittendi et retinendi peccata, ad reconciliandos fideles post baptismum lapsos, Apostolis et eorum legitimis successoribus fuisse communicatam, universorum Patrum consensus semper intellexit [can.3], et Novatianos remittendi potestatem olim pertinaciter negantes, magna ratione Ecclesia catholica tanquam haereticos explosit atque condemnavit. Quare verissimum hunc illorum verborum Domini sensum sancta haec Synodus probans et recipiens, damnat eorum commentitias interpretationes, qui verba illa ad potestatem praedicandi verbum Dei et Christi Evangelium annuntiandi contra huiusmodi sacramenti institutionem falso detorquent. Cap. 2. De differentia sacramenti poenitentiae et baptismi.