Denz.-U. 904

Demum quoad satisfactionem, quae ex omnibus poenitentiae partibus, quemadmodum a Patribus nostris christiano populo fuit perpetuo tempore commendata, ita una maxime nostra aetate summo pietatis praetextu impugnatur ab iis, qui speciem pietatis habent, virtutem autem eius abnegarunt, sancta Synodus declarat, falsum omnino esse et a verbo Dei alienum, culpam a Domino nunquam remitti, quin universa etiam poena condonetur [can. 12 et 1.5]. Perspicua enim et illustria in sacris Litteris exempla [cf. Gn 3, ic sqq; Nm 12, 14 sq; 20, 11 sq; 2 Rg 12, 13 sq etc.] reperiuntur, quibus praeter divinam traditionem hic error quam manifestissime revincitur. Sane et divinae iustitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur, qui ante baptismum per ignorantiam deliquerint; aliter vero, qui semel a peccati et daemonis servitute liberati, et accepto Spiritus Sancti dono, scientes templum Dei violare [i Ccr 3, et Spiritum Sanctum contristare [Eph, 30] non formidaverint. Et divinam clementiam decet, ne ita nobis absque ulla satisfactione peccata dimittantur, ut, occasione accepta, peccata leviora putantes, velut iniurii et contumeliosi Spiritui Sancto [Hebrio, 29], in graviora labamur, thesaurizantes nobis iram in die irae [Rom2, Iac5, 3]. Procul dubio enim magnopere a peccato revocant, et quasi freno quodam coercent hac satisfactoriae poenae, cautioresque et vigilantiores in futurum poenitentes efficiunt; medentur quoque peccatorum reliquiis, et vitiosos habitus male vivendo comparatos contrariis virtutum actionibus tollunt. Neque vero securior ulla via in Ecclesia Dei unquam existimata fuit ad amovendam imminentem a Domino poenam, quam ut haec poenitentiae opera [Mt, 2 8; 4, 17; ii,2ial.] homines cum vero animi dolore frequentent. Accedit ad haec, quod, dum satisfaciendo patimur pro peccatis, Christo Iesu, qui pro peccatis nostris satisfecit [Rom 5, lO; i lo 2, i sq], ex quo omnis nostra sufficientia est [2 Cor 3, 5], conformes efficimur, certissimam quoque inde arrham habentes, quod, si compatimur, et conglorificabimur [cf. Rom 8, Neque vero ita nostra est satisfactio haec, quam pro peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Iesum; nam qui ex nobis tanquam ex nobis nihil possumus, eo cooperante, qui nos confortat, omnia possumus [cf. Phil 4, 13]. Ita non habet homo, unde glorietur; sed omnis gloriatio [cf. i Cor i, 31; 2 Cor lo, 17; Gal 6, 14] nostra in Christo est, in quo vivimus, in quo movemur [cf. Act 17, 28], in quo satisfacimus, facientes fructus dignos poenitentiae [cf. Lc 3, 8], qui ex illo vim habent, ab ilio offeruntur Patri, et per illum acceptantur a Patre [can.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 299.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.