Denz.-U. 938

Quoniam sub priore Testamento, teste Apostolo Paulo, propter Levitici sacerdotii imbecillitatem consummatio non erat, oportuit, Deo Patre misericordiarum ita ordi- nos nante, sacerdotem alium secundum ordinem Melchisedech [Gn 14, 18; Ps 109, 4; Hebr 7, 11] surgere, Dominum nostrum Iesum Christum, qui posset omnes, quotquot sanctificandi essent, consummare [Hebr lO, 14] et ad perfectum adducere. Is igitur Deus et Dominus noster, etsi semel se ipsum in ara crucis morte intercedente Deo Patri oblaturus erat, ut aeternam illic redemptionem operaretur, quia tamen per mortem sacerdotium eius exstinguendum non erat [Hebr 7,2427], in coena novissima, qua nocte tradebatur, ut dilectae sponsae suae Ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium [can 1], quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur, eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret [iCorii, 24sqq], atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie commituntur, peccatorum applicaretur, sacerdotem secundum ordinem Melchisedech se in aeternum [Ps 109, constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub earundem rerum symbolis Apostolis, quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit, et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, praecepit per haec verba: «Hoc facite in nicani comnieniorationcnn [Lc22, 19; iCor 11,24], uti semper Ecclesia catholica intellexit et docuit [can.2]. Nam celebrato vetere Pascha, quod in memoriam exitus de Aegypto multitudo filiorum Israel immolabat [Exi2eti3], novum instituit Pascha se ipsum ab Ecclesia per sacerdotes sub signis visibilibus immolandum in memoriam transitus sui ex hoc mundo ad Patrem, quando per sui sanguinis effusionem nos redemit eripuitque de potestate tenebrarum et in regnuni suuni transtulit [Coll,

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 310.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.