Denz.-U. 983

Cum catholica Ecclesia, Spiritu Sancto edocta ex sacris Litteris et antiqua Patrum traditione, in sacris Conciliis et novissime in hac oecumenica Synodo docuerit, purgatorium esse, animasque ibi detentas, fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio iuvari, praecipit sancta Synodus episcopis, ut sanam de purgatorio doctrinam a sanctis Patribus et sacris Conciliis traditam a Christi fidelibus credi, teneri, doceri et ubique praedicari diligenter studeant. Apud rudem vero plebem difficiliores ac subtiliores quaestiones, quaeque ad aedificationem non faciunt [cf. i Tim i, 4], et ex quibus plerumque nulla sit pietatis accessio, a popularibus concionibus secludantur. Incerta item, vel quae specie falsi laborant evulgari ac tractari non permittant. Ea vero, quae ad curiositatem quandam aut superstitionem spectant, vel turpe lucrum sapiunt, tanquam scandala et fidelium offendicula prohibeant. De invocatione, veneratione et reliquiis Sanctorum et sacris imaginibus.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 322.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.