Denz.-U. 984

| Mandat sancta Synodus omnibus episcopis et ceteris docendi munus curamque sustinentibus, ut iuxta catho- ggg licae et Apostolicae Ecclesiae usum a primaevis christianae religionis temporibus receptum sanctorumque Patrum consensionem, et sacrorum Conciliorum decreta, imprimis de Sanctorum intercessione, invocatione. reliquiarum honore, et legitimo imaginum usu fideles diligenter instruant, docentes eos, Sanctos una cum Christo regnantes orationes suas pro hominibus Deo offerre, bonum atque utile esse suppliciter eos invocare, et ob beneficia impetranda a Deo per Filium eius Iesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, opem auxiliumque confugere; illos vero, qui negant, Sanctos aeterna felicitate in coelo fruentes invocandos esse, aut qui asserunt, vel illos pro hominibus non orare, vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatriam, vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori unius mediatoris Dei et hominum Iesu Christi [cf. 1 Tim 2. 5], vel stultum esse in coelo regnantibus voce vel mente supplicare, impie sentire.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 322.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.