Letters 130

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

130 To Marcian Augustus PL 54, 1078

(Praising the orthodoxy of Proterius, advocating the public recital by him of passages bearing on the present controversy from the writings of Athanasius and others, and also of the Tome itself in a new Greek translation.)

De fide Proterii Alexandrini episcopi gratulatur. --II. Alexandrinos ex suae Ecclesiae traditione ab illo esse edocendos. --III. Ut epistola Leonis ad Flavianum ab haereticis falsata in Graecum transferatur de novo, et Alexandrinis publice recitetur.

LEO episcopus MARCIANO Augusto.

Puritatem fidei Christinae, qua clementia vestra praefulget, etiam his litteris quas frater et coepiscopus meus Nestorius detulit, demonstrastis, justissimum fratri meo Proterio Alexandrinae urbis antistiti impendentes favorem, quo mihi per omnia esset acceptior. Nam cui vestra pietas testimonium perhibere dignatur, indubitanter esset probandus, etiamsi taceret. Sed accedit ad gratiam, quod proprio quoque sermone cognoscitur, et quam sincerus sit catholici dogmatis praedicator, ipsius professione clarescit. Unde plenissimo affectu dilectionem orthodoxi fratris amplector, et Deo gratias ago, quod amoto eo qui Evangelio Christi voluit contraire, et a sanctorum Patrum intelligentia dissidere, talem prospexit Alexandrinae Ecclesiae sacerdotem, qui praecedentibus rectoribus et fide concordaret et vita. Nam cum 1257 amplecti se epistolam meam, quam ad beatae memoriae Flavianum contra Eutychen impium misi, toto corde profitetur, quid aliud quam apostolorum se ostendit esse discipulum? Quoniam doctrina veritatis in lumine suo permanet, et non potest esse diversum, quod unum est atque individuum.

Rescripsi itaque praedicto fratri quod debui, atque in sancto studio ut perseveraret admonui. Qui sine dubio constantior erit, si etiam clementiae vestrae cohortationibus adjuvetur. Nec in aliquo eum terreat quorumdam imperita dissensio, quos paucorum haereticorum instigationibus ignorantia facit obnoxios. Quod ergo sua diligentia assequi nequeunt, opportune eorum insinuetur auditui. Et ne memoratus nova inferre, et propria videatur astruere, venerabilium Patrum qui eidem Ecclesiae praefuerunt, scripta relegantur; et quid B. Athanasius, quid Theophilus, quid Cyrillus, quid etiam alii Orientales magistri de incarnatione Domini senserint, recognoscant; nec repullulantibus decipiantur erroribus, qui olim evangelici sermonis sunt virtute prostrati: quoniam omnes fere haereses quae diversis temporibus exstiterunt, dum sacramentum corporeae nativitatis et passionis ac resurrectionis Christi non intelligunt, ab Evangelio deviarunt. Et 1258 possemus minus laborare in haereticis repellendis, si rudes animos ea non turbarent mendacia quae peremit antiquitas. Sed nunc, ut dixi, hic docendi optimus modus est, ut paternorum sensuum lineae Alexandrinae plebis et cleri auribus innotescant; ac si qui sunt qui nostra scripta despiciant, illis saltem qui nobiscum apostolicis sensibus congruunt acquiescant. In quo opere multum consacerdotis mei devotione gaudebo, et semper ipsius unanimitate laetabor: quia fraterna pax non nisi in una fidei confessione servatur.

Quia vero quorumdam haereticorum versuta nequitia ad conturbandam nostrorum simplicitatem, epistolam meam, quam ad beatae memoriae Flavianum dedi, falsasse perhibetur, ut commutatis quibusdam verbis vel syllabis, receptorem me Nestoriani erroris assereret: obsecro venerabilem clementiam vestram ut eamdem epistolam per fratrem meum Julianum episcopum, vel eos quos idoneos ad hoc opus pietas vestra delegerit, in Graecum sermonem jubeatis integre diligenterque translatam, per idoneum perlatorem sub vestri signaculi impressione deferri, tradendam judicibus Alexandrinis, qui eam clero et plebi ipsius civitatis cum praedictorum episcoporum praedicationibus, quibus et mea scripta consentiunt, faciant recitari, ut 1259 agnoscant se fallacium hominum fraude ulterius decipi non debere; et probentur apostolicae sedis sinceri esse discipuli, apud quam nec Eutyches nec Nestorius ullum obtinent locum, quia sicut alios haereticos, ita et istos Ecclesia universalis damnavit. Data sexto idus Martii; Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.