Letters 94
94 To Marcian Augustus PL 54, 941
(Commending his legates to him and praying for the full success of the Synod, if it adhere to the Faith once delivered to the saints.)
Legatos quos ad synodum mittit, commendat Augusto, postulatque ne disputatio de fide illic instauretur.
LEO episcopus MARCIANO Augusto.
Sanctum clementiae vestrae studium, quo ad reparationem pacis ecclesiasticae synodum habere voluistis, adeo libenter accepi, ut, quamvis eam fieri intra Italiam poposcissem, et aptius exspectari tempus optassem, quo scilicet plurimi possent episcopi etiam de longinquioribus provinciis evocari, mox tamen ut mihi pietatis vestrae scripta sunt tradita, et Bonifacium de compresbyteris meis ab Urbe direxerim, et de episcopis fratrem meum Paschasinum de Sicilia fecerim navigare, qui vicem meam sufficienter implerent, datis per eosdem epistolis ad eos qui legationem ante susceperant, ut ipsi quoque praedictis ad implendas partes meae praesentiae jungerentur, gloriosissime imperator. Unde quamvis nimis arctus dies synodo fuerit constitutus, spero tamen affuturum Dei omnipotentis auxilium, quo omnes valeant ad praefinitum tempus occurrere, et unanimiter cum sanctae fraternitatis assensu, quae universali Ecclesiae congruant definire. Compressa enim vel remota inquietudine ac pravitate paucorum, facile firmabitur probanda concordia, si in eam fidem quam evangelicis et apostolicis praedicationibus declaratam, per sanctos Patres nostros accepimus et tenemus, omnium corda concurrant, nulla penitus disputatione cujusquam retractationis admissa: ne per vanam fallacemque versutiam aut infirma videantur, aut dubia, quae in ipso 1076 angulari lapide, qui est Christus Dominus , ab initio sunt fundata, et sine fine mansura: hoc nobis indesinenter orantibus, ut a sacramento singularis fidei nemo inveniatur alienus, sed damnata impietate haereseos, nullum de perditione cujusquam catholica Ecclesia sentiat detrimentum. Quod autem pietatem vestram his quas per meos misi epistolis obsecravi, nunc quoque simili fiducia precor, ut vice mea acturos, commendatos per omnia habere dignemini, quo facilius ac diligentius, quae optimo fidei vestrae ordinata sunt studio, salubri impleantur effectu. Data XIII kalendas Augusti, Adelfio viro clarissimo consule.