Libro I, lezione IPROOEMIUM

San Tommaso d'Aquino, In libros Peri hermeneias expositio · Aristotele, Dell'interpretazione cap. 1 · 16a1–2

Il testo di Aristotele

Primum oportet constituere quid sit nomen, et quid sit verbum: postea quid negatio et affirmatio, et enunciatio et oratio.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Duplex est operatio intellectus, simplex apprehensio et iudicium: quibus additur tertia, scilicet ratiocinium.— 2. Obiectum circa quod Logica versatur; et libri Aristotelis ad Logicam spectantes.—3. De titulo huius libri deque eius obiecto, quod est oratio enunciativa, in qua verum vel falsum invenitur.— 4. Prooemium libri.—5. Quaestioni cuidam respondetur.—In hoc libro Peri hermeneias agitur de nomine et de verbo non quatenus absolute significant simplices intellectus, neque quatenus ex eis constituitur ordo syllogisticus, sed quatenus sunt partes enunciationis.—6. Alterum dubium removetur.—Ex solo nomine et verbo simplex oratio fieri potest; et illa sunt principales orationis partes: sub quibus comprehenduntur pronomina et participia. Alia sunt magis colligationes partium orationis.—7. Negatio et affirmatio sunt partes subiectivae seu species, non vero partes integrales enunciationis.—8. Dubitatio removetur:—Enunciatio hypothetica ex pluribus categoricis componitur.—Non continet absolutam veritatem.—9. Vox est quoddam naturale, et non est proprie orationis genus.—10. Dubii solutio:—Divisio magis accedit ad partes; compositio ad totum.—In iis, quae possunt esse et non esse, prius est non esse, quam esse.

Il commento di san Tommaso

1. Sicut dicit Philosophus in III De anima, duplex est operatio intellectus: una quidem, quae dicitur indivisibilium intelligentia, per quam scilicet intellectus apprehendit essentiam uniuscuiusque rei in seipsa; alia est operatio intellectus scilicet componentis et dividentis. Additur autem et tertia operatio, scilicet ratiocinandi, secundum quod ratio procedit a notis ad inquisitionem ignotorum. Harum autem operationum prima ordinatur ad secundam: quia non potest esse compositio et divisio, nisi simplicium apprehensorum. Secunda vero ordinatur ad tertiam: quia videlicet oportet quod ex aliquo vero cognito, cui intellectus assentiat, procedatur ad certitudinem accipiendam de aliquibus ignotis.

2. Cum autem Logica dicatur rationalis scientia, necesse est quod eius consideratio versetur circa ea quae pertinent ad tres praedictas operationes rationis. De his igitur quae pertinent ad primam operationem intellectus, idest de his quae simplici intellectu concipiuntur, determinat Aristoteles in libro Praedicamentorum. De his vero, quae pertinent ad secundam operationem, scilicet de enunciatione affirmativa et negativa, determinat Philosophus in libro Perihermeneias. De his vero quae pertinent ad tertiam operationem determinat in libro Priorum et in consequentibus, in quibus agitur de syllogismo simpliciter et de diversis syllogismorum et argumentationum speciebus, quibus ratio de uno procedit ad aliud. Et ideo secundum praedictum ordinem trium operationum, liber Praedicamentorum ordinatur ad librum Perihermeneias, qui ordinatur ad librum Priorum et sequentes.

3. Dicitur ergo liber iste, qui prae manibus habetur, Perihermeneias, quasi De interpretatione. Dicitur autem interpretatio, secundum Boethium, vox significativa, quae per se aliquid significat, sive sit complexa sive incomplexa. Unde coniunctiones et praepositiones et alia huiusmodi non dicuntur interpretationes, quia non per se aliquid significant. Similiter etiam voces significantes naturaliter, non ex proposito aut cum imaginatione aliquid significandi, sicut sunt voces brutorum animalium, interpretationes dici non possunt. Qui enim interpretatur aliquid exponere intendit. Et ideo sola nomina et verba et orationes dicuntur interpretationes, de quibus in hoc libro determinatur. – Sed tamen nomen et verbum magis interpretationis principia esse videntur, quam interpretationes. Ille enim interpretari videtur, qui exponit aliquid esse verum vel falsum. Et ideo sola oratio enunciativa, in qua verum vel falsum invenitur, interpretatio vocatur. Caeterae vero orationes, ut optativa et imperativa, magis ordinantur ad exprimendum affectum, quam ad interpretandum id quod in intellectu habetur. Intitulatur ergo liber iste De interpretatione, ac si diceretur De enunciativa oratione: in qua verum vel falsum invenitur. Non autem hic agitur de nomine et verbo, nisi in quantum sunt partes enunciationis. Est enim proprium uniuscuiusque scientiae partes subiecti tradere, sicut et passiones. Patet igitur ad quam partem philosophiae pertineat liber iste, et quae sit necessitas istius, et quem ordinem teneat inter Logicae libros.

4. Praemittit autem huic operi Philosophus prooemium, in quo sigillatim exponit ea, quae in hoc libro sunt tractanda. Et quia omnis scientia praemittit ea, quae de principiis sunt; partes autem compositorum sunt eorum principia; ideo oportet intendentí tractare de enunciatione praemittere de partibus eius. Unde dicit: Primum oportet constituere, idest definire quid sit nomen et quid sit verbum. In graeco habetur, Primum oportet poni et idem significat. Quia enim demonstrationes definitiones praesupponunt, ex quibus concludunt, merito dicuntur positiones. Et ideo praemittuntur hic solae definitiones eorum, de quibus agendum est: quia ex definitionibus alia cognoscuntur.

5. Si quis autem quaerat, cum in libro Praedicamentorum de simplicibus dictum sit, quae fuit necessitas ut hic rursum de nomine et verbo determinaretur; ad hoc dicendum quod simplicium dictionum triplex potest esse consideratio. Una quidem, secundum quod absolute significant simplices intellectus, et sic earum consideratio pertinet ad librum Praedicamentorum. Alio modo, secundum rationem, prout sunt partes enunciationis; et sic determinatur de eis in hoc libro; et ideo traduntur sub ratione nominis et verbi: de quorum ratione est quod significent aliquid cum tempore vel sine tempore, et alia huiusmodi, quae pertinent ad rationem dictionum, secundum quod constituunt enunciationem. Tertio modo, considerantur secundum quod ex eis constituitur ordo syllogisticus, et sic determinatur de eis sub ratione terminorum in libro Priorum.

6. Potest iterum dubitari quare, praetermissis aliis orationis partibus, de solo nomine et verbo determinet. Ad quod dicendum est quod, quia de simplici enunciatione determinare intendit, sufficit ut solas illas partes enunciationis pertractet, ex quibus ex necessitate simplex oratio constat. Potest autem ex solo nomine et verbo simplex enunciatio fieri, non autem ex aliis orationis partibus sine his; et ideo sufficiens ei fuit de his duabus determinare. Vel potest dici quod sola nomina et verba sunt principales orationis partes. Sub nominibus enim comprehenduntur pronomina, quae, etsi non nominant naturam, personam tamen determinant, et ideo loco nominum ponuntur: sub verbo vero participium, quod consignificat tempus: quamvis et cum nomine convenientiam habeat. Alia vero sunt magis colligationes partium orationis, significantes habitudinem unius ad aliam, quam orationis partes; sicut clavi et alia huiusmodi non sunt partes navis, sed partium navis coniunctiones.

7. His igitur praemissis quasi principiis, subiungit de his, quae pertinent ad principalem intentionem, dicens: Postea quid negatio et quid affirmatio, quae sunt enunciationis partes: non quidem integrales, sicut nomen et verbum (alioquin oporteret omnem enunciationem ex affirmatione et negatione compositam esse ¹), sed partes subiectivae, idest species. Quod quidem nunc supponatur, posterius autem manifestabitur.

8. Sed potest dubitari: cum enunciatio dividatur in categoricam et hypotheticam, quare de his non facit mentionem, sicut de affirmatione et negatione. Et potest dici quod hypothetica enunciatio ex pluribus categoricis componitur. Unde non differunt nisi secundum differentiam unius et multi. - Vel potest dici, et melius, quod hypothetica enunciatio non continet absolutam veritatem, cuius cognitio requiritur in demonstratione, ad quam liber iste principaliter ordinatur; sed significat aliquid verum esse ex suppositione: quod non sufficit in scientiis demonstrativis, nisi confirmetur per absolutam veritatem simplicis enunciationis. Et ideo Aristoteles praetermisit tractatum de hypotheticis enunciationibus et syllogismis. Subdit autem, et enunciatio, quae est genus negationis et affirmationis; et oratio, quae est genus enunciationis.

9. Si quis ulterius quaerat, quare non facit ulterius mentionem de voce, dicendum est quod vox est quoddam naturale; unde pertinet ad considerationem Naturalis philosophiae, ut patet in secundo De anima, et in ultimo De generatione animalium. Unde etiam non est proprie orationis genus, sed assumitur ad constitutionem orationis, sicut res naturales ad constitutionem artificialium.

10. Videtur autem ordo enunciationis esse praeposterus x: nam affirmatio naturaliter est prior negatione, et iis prior est enunciatio, sicut genus; et per consequens oratio enunciatione. – Sed dicendum quod, quia a partibus inceperat enumerare, procedit a partibus ad totum. Negationem autem, quae divisionem continet, eadem ratione praeponit affirmationi, quae consistit in compositione: quia divisio magis accedit ad partes, compositio vero magis accedit ad totum. Vel potest dici, secundum quosdam, quod praemittitur negatio, quia in iis quae possunt esse et non esse, prius est non esse, quod significat negatio, quam esse, quod significat affirmatio. – Sed tamen, quia sunt species ex aequo dividentes genus, sunt simul natura; unde non refert quod eorum praeponatur.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) Dicitur indivisibilium intelligentia. Ita cum editione Piana legunt Venetae editiones bc et codd. ABCE; editio autem Veneta a et codex D habent: dicitur indivisibilium intellectiva. Utraque lectio bona est, retinenda tamen ea, quam praetulerunt Romani editores. Sicut enim actio componens et dividens dicitur uno vocabulo iudicium, et operatio, qua proceditur a notis ad cognitionem ignotorum, dicitur ratiocinium; ita operatio intellectiva indivisibilium dicitur intelligentia (Cf. infra lect. III, n. 3) vel etiam simpliciter intellectus, non prout vocabulum istud designat facultatem intelligendi, sed actum vel habitum eius, nempe intelligere et intellectionem (Cf. lib. I Posterior. analytic. lect. XLIV, n. 3).—Aliunde dubium omne pellitur ex libro III De anima, quem citat s. Thomas. Ibi enim cap. VI, Aristoteles habet: 'H...... τῶν ἀδιαιρέτων νόησις, indivisibilium intelligentia; et s. Thomas hunc locum exponens lect. XI dicit: «Una operationum intellectus est, » secundum quod intelligit indivisibilia.... Et haec intelligentia » etc. Haec notanda esse duxi, ut novitius ediscat penes s. Thomam et alios Scholasticos nomine intelligentiae proprie non designari facultatem intellectivam, sed actionem eiusdem facultatis, hoc est, cognitionem (P. I, qu. LXXIX, artic. x).

β) Per quam scilicet intellectus etc. In editione Piana deest vocabulum intellectus, quod, licet de facili subintelligatur, adiicimus tamen explicite ex codd.

γ) Interpretatio, secundum Boethium etc. Haec Boethius habet Prooemio Edit. prim. in lib. De interpretatione (Opp.-Basileae 1570, pag. 215). Interpretatio (ἑρμηνεία) est vox significativa, per seipsam aliquid significans. Et quia non solum propositio (quae est vox complexa), sed etiam nomen et verbum (quae sunt voces incomplexae) aliquid per seipsa significant, sequitur quod, iuxta sententiam Boethii, ab eodem expressam (ib.), nomen et verbum subiectum Peri hermeneias constituunt non solum prout sunt partes enunciationis seu propositionis, sed etiam secundum se sumpta.—Sed Boethio haud consentit s. Thomas, recte notando quod ille interpretatur, proprie loquendo, qui exponit aliquid esse verum vel falsum. Ergo interpretatio proprie non erit qualibet vox per se significans, sed quae et per se significat et simul per se continet enunciatque verum vel falsum. Hoc autem proprium est vocis complexae seu orationis, imo solius orationis enunciativae, quatenus haec distinguitur ab oratione optativa et imperativa et aliis, ut in hoc ipso numero optime dicit Angelicus. Unde

colligitur quod titulus περὶ ἑρμηνείας, qui de verbo ad verbum vertitur De interpretatione, philosophice reddi iure merito potest, De enunciative oratione. Hinc Ammonius in prologo sui Commentarii in librum Peri hermeneias dicit: « De interpretatione librum inscripsit, perinde » quasi hoc modo, an De enunciative inscribas oratione, nihil intersit: » ἐπέγραψε τὸ βιβλίον περὶ ἑρμηνείας, ὡς οὐδὲν διαφέρον ἢ οὕτως ἐπιγράψειν, » ἢ περὶ τοῦ ἀποφαντικοῦ λόγου » (Venetiis, 1546, interprete Bartholomaeo Sylvanio, fol. 1, col. 3.- ib. graec. ed. cit. Aldi Pii Manutii). Attamen quamvis oratio enunciativa constituat subiectum huius tractatus, non de illa solummodo hic agitur, sed etiam de nomine et verbo, aliisque ad ipsam enunciativam orationem pertinentibus. Ratio est quia proprium scientiae est cognitio sui subiecti ad quod tanquam ad suum finem ordinatur. Non autem possibile est cognoscere naturam cuiusque subiecti nisi cognoscantur partes ex quibus constituitur (sicut ad cognoscendam hominis naturam necesse est cognoscere eius partes, tum physicas, nempe animam et corpus organicum, tum metaphysicas, scilicet animalitatem et rationalitatem); neque plene iterum cognoscitur ipsum subiectum, cognita ipsius natura, nisi etiam cognoscantur eius proprietates, seu propriae passiones, quae naturam ipsam subiecti consequuntur (eo modo quo capacitas sciendi in homine sequitur eius naturam rationalem). Atqui partes seu principia ex quibus constituitur oratio enunciativa sunt nomina et verba. Ergo et de istis et de proprietatibus enunciationis, prout ordinantur ad principale subiectum quod est ipsa enunciativa oratio, determinat liber iste Peri hermeneias. Quibus constitutis, non est difficilis solutio quaestionis, quae quoad titulum περὶ ἑρμηνείας, praefixum huic libro ab ipso Aristotele, uti videtur, penes veteres agitabatur, quamque iterum recentiores versant. Aspasius enim et Alexander Aphrodisiensis, uti refert Boethius in Prologo secundae Ed. Commentarior. in hunc librum (pag. 291-2), de oratione hic tractari ab Aristotele iuxta titulum affirmabant: nam si proferre aliquid oratione, ut aiunt ipsi, interpretari est, De interpretatione liber veluti de oratione perscriptus est. Unde Alexander imperfectum addebat esse titulum praefixum; quia cum ἑρμηνεία sonet orationem quamcumque, nonnisi de oratione enunciativa, idest de oratione in qua continetur verum vel falsum in libro est sermo. « Sed, respondet Boethius, qui (Alexander) semel solam orationem interpretationis nomine vocari recipit, » in intellectu quoque ipsius inscriptionis (nempe περὶ ἑρμηνείας) erravit. » Cur enim putaret imperfectum esse titulum, quoniam nihil de qua » oratione disputaret adiecerit; ut si quis interrogans quid est homo, » alio respondente animal, culpet ac dicat imperfecte illum dixisse quid » sit, quoniam non sit omnes differentias persecutus?... Eodem quoque » modo et de oratione, si quis hoc concedat primum, nihil aliud interpretatione dici nisi orationem, cur qui de interpretatione inscripserit, » et de qua interpretatione dicat non addiderit, culpetur? Satis est enim » eum libri titulum etiam de aliqua continenti communione fecisse, ut nos » eum et de nominibus et verbis et de orationibus, cum haec omnia uno » interpretationis nomine continerentur, supra fecisse docuimus, cum hic » liber ab eo (Aristotele) de interpretatione nominatus est » (Loc. supra cit. ex II Edit.). Neque Alexandro neque Boethio subscribit s. Thomas: titulus non est imperfectus, quia ἑρμηνεία non orationem quamcumque, sed illam quae continet verum vel falsum seu enunciativam proprie significat; neque est titulus communis nomini, verbo et orationi, quia ἑρμηνεία non est λέξις, nempe dictio vel oratio quaecumque per se significans, sed significans verum vel falsum, ut dictum est: proindeque non comprehendit nomina et verba praecise quia per se significant aliquid, sed quatenus sunt partes τῆς ἑρμηνείας, orationis videlicet interpretativae seu enunciativae, a qua, sicut a principaliori subiecto liber

denominatur (Cf. Albert. Magn. in lib. I Perihermeneias tract. I, c. 1, p. 237). Theodor. Waitz, Aristotelis Organon graece, p. I, pag. 323, Lipsiae 1844,-recitat et approbat sententiam Aquinatis aientis, nomen et verbum magis interpretationis principia esse quam interpretationes; verum loquens postea de Gumposch ait: « Titulum libri plane ineptum iudicat » (Gumposch) quem equidem ferri posse putaverim, quum ἑρμηνεία de » communicatione sermonis intelligitur, cuius principia in hoc libro traduntur » (lb. pag. 324). Adde quod haec s. Thomae explicatio videtur haud satis conformis ipsi Aristoteli. In libro enim De respiratione cap. XI ait: « In quibusdam lingua et ad percipiendos sapores et ad formandum sermonem, καὶ πρὸς τὴν ἑρμηνείαν, (natura) utitur.» Hoc loco, sicut et II De anima, cap. VIII, n. 10, ἑρμηνείαν pro sermone usurpat Aristoteles; et pro elocutione sumit in libro De rhetorica ad Alexandrum capp. XXII et XXV. Quibus cohaerenter s. Isidorus in libro II Originum seu Etymologiarum, cap. XXVII, De perihermenis Aristotelis loquens, ait: « Omnis elocutio conceptae rei interpres est; inde » Perihermeniam nominat (Aristoteles) quam interpretationem nos appellamus. » – Hisce de causis nuperus auctor libri De logica Aristotelis existimat titulum Peri hermeneias verius verti de sermone, non quidem generice accepto, prouti nempe est signum quodlibet sensibile manifestativum passionum animae (ut sumitur loco citato ex libro De respiratione), sed prouti strictiori sensu assumitur ad efferendas diversas propositiones. Quae omnia, deducta ex ipso vocabulo περὶ ρμηνείας non infirmant, meo iudicio, sententiam s. Thomae. Etenim cum, philosophice loquendo, verum sit nomen et verbum, ex quibus enunciatio componitur, esse potius principia interpretationis quam interpretationes, sequitur quod interpretatio, ἑρμηνεία, proprie orationem in genere et magis etiam proprie orationem enunciativam designet.– Praeterea concedimus quod elocutio conceptae rei interpres est; sed ea de qua in hoc tractatu agitur, elocutio est non rhetorica sed philosophica vel dialectica (ut ex Alexandro refert Boethius loc. cit.), quae est idem ac enunciatio, qua mens conceptam rei veritatem aut falsitatem manifestat. Et ideo sermo manifestativus conceptuum mentis suam perfectionem propriumque finem non attingit nisi in enunciatione. Unde merito s. Thomas dicit ἑρμηνείαν hoc est interpretationem sumi ab Aristotele pro enunciatione in titulo huius libri.– Aegidius Columna, s. Thomae discipulus doctissimus: « Hic, inquit, » intendit determinare de compositione simplicium quidditatum, scilicet » de enunciatione sive interpretatione. Et in hoc patet subiectum huius » libri scilicet interpretatio... Et, si obiciatur: interpretatio est locus dialecticus; ergo non est subiectum in hoc libro; dicendum quod locus » dialecticus est prout unum nomen exponitur per alia nomina; ut philosophus per hoc quod est amator sapientiae. Sed in hoc libro est » subiectum prout est idem quod enunciatio. Unde neque nomen per » se, neque verbum dicitur interpretatio, quae sunt partes interpretationis; et interpretatio idem est quod enunciatio » (In lib. Periherm. Exposit. in princ.– Venetiis per Simonem De Luere 1507 fol. 47, verso, col. 1). Nempe Aegidius vestigia premit Magistri, quem, ut in Praefatione diximus, sub nomine Expositoris frequentissime citat. δ) Merito dicuntur positiones. De hac re copiose disserit s. Thomas in I Posterior., lect. V, et in II, lect. VIII.– Cod. B: et merito, sed non bene. Corrector autem huius cod. ex proprio arbitrio et mutat in ideo. ε) Alia cognoscuntur. Codd. omnes.– P.: alia capimus consequenter.– A lectionem habet non admittendam: et ideo praemittuntur solae definitiones, de quibus... alia cognoscuntur.

ζ) Quia de simplici enunciatione..... solas illas partes etc. Veram hanc lectionem codd. ACDE sufficimus lectioni Pianae, quae cum cod. B habet: quia de simplici oratione..... solas partes etc. Etenim lect. VII enumerantur diversae orationis species, et de sola oratione enunciativa, utpote quae directe ordinatur ad scientiam demonstrativam, dicitur esse praesens consideratio; sed aliae orationis partes ad alias artes pertinent, puta ad rhetoricam, poeticam etc. Qua de re vide quae hic supra num. 3 dicta sunt tum in textu tum in nota. - Sed praeterea cod. A immediate prosequitur: solas illas partes orationis etc. Quae lectio mihi omnino placet, et certe dubio proposito magis respondet, quam enunciationis. Sed his positis, legendum mihi videtur in fine, non oratio, sed enunciatio; nempe: quia de simplici enunciatione determinare intendit, sufficit ut solas illas partes orationis pertractet, ex quibus ex necessitate simplex enunciatio constat.

η) Etsi non nominant naturam, personam tamen determinant. Codd. DE habent: etsi non naturam, personam tamen determinant. Editio vero a legit sicut Piana: etsi non nominant (naturam) personam tamen determinant. Sensus idem est, sed retinenda lectio Piana, utpote quae magis perspicua. Vult enim s. Thomas quod nomen significat naturam; et quod pronomen non determinatam significat naturam, sed personam determinatam, ut ipse explicite tradit lect. IV, num. 13. - Cod. A: etsi unam personam tantum determinant, sub verbo etc. Quae lectio mutila est, et sensum nullum exhibet. Etiam codd. BC turbatam omnino atque inintelligibilem produnt lectionem, omittendo cum A verba non nominant... et ideo loco nominum ponuntur. In cod. denique B abrasa est primitiva lectio, ita ut non sit amplius legibilis, et verba naturam, personam, secunda manu scripta sunt.

θ) Quod consignificat tempus. Ita legendum est cum editione Piana et cod. B; non autem, quod significat tempus, ut habent codd. ACD. Participium enim quia participat verbum, hac de ratione consignificat actionem vel passionem verbi; et ideo etiam ex consequenti significat tempus, nempe consignificat, ut s. Thomas lect. v dicit. Verbum autem primo et per se significat actionem vel passionem, quae nobis notae sunt in tempore. Qua de causa et ipsum verbum primo et per se non significat tempus, sed significat cum tempore, seu consignificat tempus. - Sed de his plura infra. - Cod. E: quod signat tempus.

ι) Compositam esse. Codd.omnes et tres editiones Venetae saeculi XV, nec non alia 1526 legunt compositam esse. In editione Parisiensi 1660 locus iste, si a mendis typographicis expurgetur, convenit cum editionis Pianae lectione, quae est: compositam nomen esse vel verbum. Sic etiam legitur in Veneta editione Perihermen. 1557 et Opp. s. Thomae 1595; item in Antuerpiensi 1612. Cuius autem codicis auctoritate freti Piani editores (et cum his Mallet in ed. Paris. ac Morelles in Antuerp.) posuerint compositam nomen esse vel verbum, non dicunt; at procul dubio non sine codicibus optimae notae viri doctissimi moti fuissent ad praefatam lectionem adhibendam, si eam adhibuissent; quod ideo dico, quia mendum existimo irrepsisse ex typographorum oscitantia in Ven. 1557, quam deinde sequutae sunt posteriores editiones. Sed quidquid denique hac de re sit, lectio est reiicienda: nam sensus expressus a s. Thoma est: sicut ex eo quod nomen et verbum sunt partes integrales, seu partes necessario requisitae ad propositionem, omnis propositio est necessario composita ex nomine simul et verbo; ita necessario componeretur ex affirmatione simul et negatione, si ipsae non secus ac nomen et verbum essent partes integrales propositionis. - Cod. B non legit, alioquin oporteret, sicut revera legendum est cum aliis codd. et edd., sed, a quo enim oportet. Idem cod. contra textum Aristotelis et apertum commentarium s. Thomae (Cf. infr. n. 10) legit paulo supra: postea quid affirmatio et negatio.

x) Videtur autem ordo enunciationis esse praeposterus. « Syrianus » vero, inquit Boethius, cui Philoxenus cognomen est, hoc loco quaerit, » cur proponens prius de negatione post de affirmatione pronuntiaverit » (Aristoteles) dicens: Primum oportet constituere quid sit nomen et » quid verbum, postea quid negatio et affirmatio » (In lib. De interpret. Ed. II, De signis, pag. 295). Quod quidem dubium a se propositum solvit ipse Syrianus duabus adductis rationibus, quas primo et secundo loco recitat s. Thomas: « qua in expositione, addit Boethius ib., ab » Alexandri quoque opinione non recedit. » - Cod. C verba omnia transcripta in principio huius notae omittit, ac incipit: nam affirmatio; sed illis omissis, cur caetera transcriberet imperitus amanuensis ignoravit.

λ) Sed dicendum quod quia a partibus inceperat enumerare etc. Ita edit. Piana. – Codd. BC legunt: sed dicendum (C dicendum est) quod quia a partibus inceperat enunciare; et in hac lectione consentiunt codd. DE. Nolo contradicere auctoritati quatuor codd., praesertim Parisiensium; at enumerare edd. Pianae et Ven. retineo, quia sensum perspicuum exhibet, cum enunciare nonnihil obscuri habeat. Posito tamen enumerare, dubium subit num forte in principio huius numeri legendum sit ordo enumerationis, potius quam ordo enunciationis, ut habent codd. et edd. omnes. – Cod. autem A primam partem huius sentiae sed dicendum etc. omnino omittit; alteram vero partem corrumpit legendo: ab enuntiatione procedit ad totum. Sed et corruptam etiam lectionem habet in principio huius numeri; videntur autem affirmationes esse posterius: nam affirmatio est prior etc. Infra etiam legit: negationem etiam... eadem ratione postponitur (praeponitur?)... quae ratio consistit... quam quod significat... si tamen sunt species ex quo dividentes. – Haec noto in specimen corruptionis huius codicis, cuius gemmae plurimo luto foedantur; ne a me postulet lector ut σφάλματα omnia tum huius, tum aliorum, quibus utor, codd. recenseam.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.