Libro I, lezione IIDE VOCUM SIGNIFICATIONE
Il testo di Aristotele
Sunt ergo ea quae sunt in voce, earum quae sunt in anima passionum notae: et ea quae scribuntur, eorum quae sunt in voce.
Et quemadmodum nec litterae eaedem omnibus, sic nec eaedem voces: quorum autem hae primorum primo notae sunt, eaedem omnibus passiones animae sunt; et quorum hae similitudines, res etiam eaedem.
De his itaque dictum est in his, quae dicta sunt de anima: alterius est enim negotii.
La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.
16a1First we must define the terms ‘noun’ and ‘verb’, then the terms ‘denial’ and ‘affirmation’, then ‘proposition’ and ‘sentence’.
16a4Spoken words are the symbols of mental experience and 16a5written words are the symbols of spoken words. Just as all men have not the same writing, so all men have not the same speech sounds, but the mental experiences, which these directly symbolize, are the same for all, as also are those things of which our experiences are the images. This matter has, however, been discussed in my treatise about the soul, for it belongs to an investigation distinct from that which lies before us,1
16a9As there are in the mind thoughts which do not involve 16a10truth or falsity, and also those which must be either true or false, so it is in speech. For truth and falsity imply combination and separation. Nouns and verbs, provided nothing is added, are like thoughts without combination or 16a15separation; ‘man’ and ‘white’, as isolated terms, are not yet either true or false. In proof of this, consider the word ‘goat-stag’. It has significance, but there is no truth or falsity about it, unless ‘is’ or ‘is not’ is added, either in the present or in some other tense.
I paragrafi del passo, nella traduzione di E. M. Edghill (The Works of Aristotle translated into English, ed. W. D. Ross, vol. I (Oxford: Clarendon Press, 1928)).
We must first determine what a noun, and what a verb, are; next, what are negation, affirmation, enunciation, and a sentence. Those things therefore which are in the voice, are symbols of the passions of the soul, and when written, are symbols of the (passions) in the voice, and as there are not the same letters among all men, so neither have all the same voices, yet those passions of the soul, of which these are primarily the signs, are the same among all, the things also, of which these are the similitudes, are the same. About these latter, we have spoken in the treatise “Of the Soul,”1 for they are parts belonging to another discussion, but as in the soul, there is sometimes a conception, without truth or falsehood, and at another time, it is such, as necessarily to have one of these, inherent in it, so also is it with the voice, for falsehood and truth are involved in composition and division.2 Nouns therefore and verbs of them-tion, which is the result of the conjunction of simple terms, and discarding the other species of sentence, confines himself to the categoric form of the enunciative sentence simply, preparatory to the systematic inquiry into the nature of syllogism, hereafter to be conducted in the Analytics. Indeed, for this reason, as occupying a middle place between simple terms and syllogism, this treatise is more properly introduced here, as Waitz, Buhle, Averrois, and Taylor place it, than after the Topics, as by Bekker. So highly is it esteemed by Ammonius, (in librum Aris. de Int., Venet. 1545,) that he states his gratitude to the god Hermes if he shall be able to add any thing to its elucidation, from what he recollects of the interpretations of Proclus, the Platonist, his preceptor.
As to the title, notwithstanding much difference of opinion, the fruit of primary misconception of the term (περὶ ἑρμηνείας), its application here seems well grounded, as descriptive of language in its construction, being enunciative of the gnostic powers of the soul; it may therefore, we think, (with the learned author of the Prolegomena Logica, Mansel,) be adequately Anglicized, “Of language as the interpretation of thought.” Boethe defines it, “Interpretatio est vox significativa, per se ipsam, aliquid significans,” to which Waitz adds the remark, “latius patet ἑρμηνεία quam λέξις.” Isidore of Seville observes: “Omnis elocutio conceptæ rei interpres est: inde perihermeniam nominant quam interpretationem nos appellamus.” For various interpretations of the word, see St. Hilaire, de la Logique d’Aristote, p. i. ch. 10. The treatise itself may be divided into four parts: First, concerning the principles of the enunciative sentence, including definitions of its component parts; the three others informing us of proposition: as, 1st, purely enunciative; 2nd, more complex, wherein something is added to the predicate, making in fact a fourth term; 3rd, modal: at the end he annexes an inquiry connected with a case of problematic contrariety. selves resemble conception, without composition and division, as “man,” or “white,” when something is not added, for as yet it is neither true nor false, an instance of which is that the word τραγέλαφος3 signifies something indeed, but not yet any thing true or false, unless to be, or not to be, is added, either simply, or according to time.
I capitoli interi, nella traduzione di Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Sinossi degli editori leonini
1. Ordo dicendorum.—2. Homini, natura sua rationali et sociali, necessariae sunt voces et scriptura.—3. Vocum significatio, utpote quae est immediata conceptionibus intellectus, pertinet ad principalem considerationem Logicae. — 4. Nomen et verbum et alia huiusmodi tripliciter habent esse, in conceptione intellectus, in prolatione vocis et in conscriptione litterarum.— 5. Nomina, verba et orationes significant immediate intellectus conceptiones, et eis mediantibus res. — 6. Conceptio intellectus lato sensu potest dici passio:—vocesque dicuntur esse signa passionum animae, tum quia ex passione provenit ut homo interiorem conceptum per voces alteri significare velit; tum quia conceptio intellectus, quam significant, a rebus quodammodo oritur per modum cuiusdam passionis sensus, a quo est phantasma, sine quo in nobis non est intelligere. - 7. Nomina et verba scripta immediate significant nomina et verba quae sunt in voce. - 8. Quia nec voces articulatae, nec litterae sunt eaedem apud omnes, ideo non naturaliter significant, sed ex institutione humana. - Attamen sunt quaedam voces quae naturaliter significant, et quae propterea eaedem sunt apud omnes. - 9. Passiones seu cognitiones naturaliter res designant, ex vi requisitae similitudinis rei cognitae in cognoscente; et ideo eaedem sunt apud omnes. - 10. Simplices intellectus conceptiones, quibus essentia rei cognoscitur, semper sunt verae et eaedem apud omnes et eas primo voces significant. - 11. Identitas conceptionis adserta in omnibus non est per comparationem ad voces, sed per comparationem ad res. - 12. Tractatus de cognitione non pertinet ad Logicam.
Il commento di san Tommaso
1. Praemisso prooemio, Philosophus accedit ad propositum exequendum. Et quia ea, de quibus promiserat se dicturum, sunt voces significativae complexae vel incomplexae, ideo praemittit tractatum de significatione vocum: et deinde de vocibus significativis determinat de quibus in prooemio se dicturum promiserat. Et hoc ibi: Nomen ergo est vox significativa etc. — Circa primum duo facit: primo, determinat qualis sit significatio vocum; secundo, ostendit differentiam significationum vocum complexarum et incompleaxarum; ibi: Est autem quemadmodum etc. — Circa primum duo facit: primo quidem, praemittit ordinem significationis vocum; secundo, ostendit qualis sit vocum significatio, utrum sit ex natura vel ex impositione; ibi: Et quemadmodum nec litterae etc.
2. Est ergo considerandum quod circa primum tria proponit, ex quorum uno intelligitur quartum. Proponit enim scripturam, voces et animae passiones, ex quibus intelliguntur res. Nam passio est ex impressione alicuius agentis; et sic passiones animae originem habent ab ipsis rebus. Et si quidem homo esset naturaliter animal solitarium, sufficerent sibi animae passiones, quibus ipsis rebus conformaretur, ut earum notitiam in se haberet; sed quia homo est animal naturaliter politicum et sociale, necesse fuit quod conceptiones unius hominis innotescerent aliis, quod fit per vocem; et ideo necesse fuit esse voces significativas, ad hoc quod homines ad invicem conviverent. Unde illi, qui sunt diversarum linguarum, non possunt bene convivere ad invicem. Rursum si homo uteretur sola cognitione sensitiva, quae respicit solum ad hic et nunc, sufficeret sibi ad convivendum aliis vox significativa, sicut et caeteris animalibus, quae per quasdam voces, suas conceptiones invicem sibi manifestant: sed quia homo utitur etiam intellectuali cognitione, quae abstrahit ab hic et nunc; consequitur ipsum sollicitudo non solum de praesentibus secundum locum et tempus, sed etiam de his quae distant loco et futura sunt tempore. Unde ut homo conceptiones suas etiam his qui distant secundum locum et his qui venturi sunt in futuro tempore manifestet, necessarius fuit usus scripturae.
3. Sed quia Logica ordinatur ad cognitionem de rebus sumendam, significatio vocum, quae est immediata ipsis conceptionibus intellectus, pertinet ad principalem considerationem ipsius; significatio autem litterarum, tanquam magis remota, non pertinet ad eius considerationem, sed magis ad considerationem grammatici. Et ideo exponens ordinem significationum non incipit a litteris, sed a vocibus: quarum primo significatio-nem exponens, dicit: Sunt ergo ea, quae sunt in voce, notae, idest, signa earum passionum quae sunt in anima. Dicit autem ergo, quasi ex prae-missis concludens: quia supra dixerat e determi-nandum esse de nomine et verbo et aliis prae-dictis; haec autem sunt voces significativae; ergo oportet vocum significationem exponere.
4. Utitur autem hoc modo loquendi, ut dicat, ea quae sunt in voce, et non, voces, ut quasi con-tinuatum loquatur cum praedictis. Dixerat enim dicendum esse de nomine et verbo et aliis huius-modi. Haec autem tripliciter habent esse. Uno quidem modo, in conceptione intellectus; alio modo, in prolatione vocis; tertio modo, in con-scriptione litterarum. Dicit ergo, ea quae sunt in voce etc.; ac si dicat, nomina et verba et alia consequentia, quae tantum sunt in voce, sunt no-tae. – Vel, quia non omnes voces sunt significa-tivae, et earum quaedam sunt significativae natu-raliter, quae longe sunt a ratione nominis et verbi et aliorum consequentium; ut appropriet suum di-ctum ad ea de quibus intendit, ideo dicit, ea quae sunt in voce, idest quae continentur sub voce, sicut partes sub toto. – Vel, quia vox est quoddam naturale, nomen autem et verbum significant ex institutione humana, quae advenit rei naturali sicut materiae, ut forma lecti ligno; ideo ad de-signandum nomina et verba et alia consequen-tia dicit, ea quae sunt in voce, ac si de lecto di-ceretur, ea quae sunt in ligno.
5. Circa id autem quod dicit, earum quae sunt in anima passionum, considerandum est quod passiones animae communiter dici solent appeti-tus sensibilis affectiones, sicut ira, gaudium et alia huiusmodi, ut dicitur in II Ethicorum. Et verum est quod huiusmodi passiones significant naturaliter quaedam voces hominum, ut gemitus infirmorum, et aliorum animalium, ut dicitur in I Politicae. Sed nunc sermo est de vocibus signi-ficativis ex institutione humana; et ideo oportet passiones animae hic intelligere intellectus con-ceptiones, quas nomina et verba et orationes si-gnificant immediate, secundum sententiam Ari-stotelis. Non enim potest esse quod significant immediate ipsas res, ut ex ipso modo significandi apparet: significat enim hoc nomen homo natu-ram humanam in abstractione a singularibus. Unde non potest esse quod significet immediate hominem singularem; unde Platonici posuerunt quod significaret ipsam ideam hominis separatam. Sed quia hoc secundum suam abstractionem non subsistit realiter secundum sententiam Aristotelis, sed est in solo intellectu; ideo necesse fuit Ari-stoteli dicere quod voces significant intellectus conceptiones immediate et eis mediantibus res.
6. Sed quia non est consuetum quod conce-ptiones intellectus Aristoteles nominet passiones; ideo Andronicus posuit hunc librum non esse Aristotelis. Sed manifeste invenitur in I De ani-ma quod passiones animae vocat omnes ani-mae operationes. Unde et ipsa conceptio intellectus passio dici potest. - Vel quia intelligere nostrum non est sine phantasmate: quod non est sine corporali passione; unde et imaginativam Philosophus in III De anima vocat passivum intellectum. - Vel quia extenso nomine passionis ad omnem receptionem, etiam ipsum intelligere intellectus possibilis quoddam pati est, ut dicitur in III De anima. Utitur autem potius nomine passionum, quam intellectuum: tum quia ex aliqua animae passione provenit, puta ex amore vel odio, ut homo interiorem conceptum per vocem alteri significare velit: tum etiam quia significatio vocum refertur ad conceptionem intellectus, secundum quod oritur a rebus per modum cuiusdam impressionis vel passionis.
7. Secundo, cum dicit: Et ea quae scribuntur etc., agit de significatione scripturae: et secundum Alexandrum hoc inducit ad manifestandum praecedentem sententiam per modum similitudinis, ut sit sensus: Ita ea quae sunt in voce sunt signa passionum animae, sicut et litterae sunt signa vocum. Quod etiam manifestat per sequentia, cum dicit: Et quemadmodum nec litterae etc.; inducens hoc quasi signum praecedentis. Quod enim litterae significent voces, significatur per hoc, quod, sicut sunt diversae voces apud diversos, ita et diversae litterae. Et secundum hanc expositionem, ideo non dixit, et litterae eorum quae sunt in voce, sed ea quae scribuntur: quia dicuntur litterae etiam in prolatione et scriptura, quamvis magis proprie, secundum quod sunt in scriptura, dicantur litterae; secundum autem quod sunt in prolatione, dicantur elementa vocis. -Sed quia Aristoteles non dicit, sicut et ea quae scribuntur, sed continuam narrationem facit, melius est ut dicatur, sicut Porphyrius exposuit, quod Aristoteles procedit ulterius ad complendum ordinem significationis. Postquam enim dixerat quod nomina et verba, quae sunt in voce, sunt signa eorum quae sunt in anima, continuatim subdit quod nomina et verba quae scribuntur, signa sunt eorum nominum et verborum quae sunt in voce.
8. Deinde cum dicit: Et quemadmodum nec litterae etc., ostendit differentiam praemissorum significantium et significatorum, quantum ad hoc, quod est esse secundum naturam, vel non esse. Et circa hoc tria facit. Primo enim, ponit quoddam signum, quo manifestatur quod nec voces nec litterae naturaliter significant. Ea enim, quae naturaliter significant, sunt eadem apud omnes. Significatio autem litterarum et vocum, de quibus nunc agimus, non est eadem apud omnes. Sed hoc quidem apud nullos unquam dubitatum fuit quantum ad litteras: quarum non solum ratio significandi est ex impositione, sed etiam ipsarum formatio fit per artem. Voces autem naturaliter formantur; unde et apud quosdam dubitatum fuit, utrum naturaliter significent. Sed Aristoteles hic determinat ex similitudine litterarum, quae sicut non sunt eaedem apud omnes, ita nec voces. Unde manifeste relinquitur quod sicut nec litterae, ita nec voces naturaliter significant, sed ex institutione humana. Voces autem illae, quae naturaliter significant, sicut gemitus infirmorum et alia huiusmodi, sunt eaedem apud omnes.
9. Secundo, ibi: Quorum autem etc., ostendit passiones animae naturaliter esse, sicut et res, per hoc quod eaedem sunt apud omnes. Unde dicit: Quorum autem; idest sicut passiones animae sunt eaedem omnibus (quorum primorum, idest quarum passionum primarum, hae, scilicet voces, sunt notae, idest signa; comparantur enim passiones animae ad voces, sicut primum ad secundum: voces enim non proferuntur, nisi ad exprimendum interiores animae passiones), et res etiam eaedem, scilicet sunt apud omnes, quorum, idest quarum rerum, hae, scilicet passiones animae sunt similitudines. Ubi attendendum est quod litteras dixit esse notas, idest signa vocum, et voces passionum animae similiter; passiones autem animae dicit esse similitudines rerum: et hoc ideo, quia res non cognoscitur ab anima nisi per aliquam sui similitudinem existentem vel in sensu vel in intellectu. Litterae autem ita sunt signa vocum, et voces passionum, quod non attenditur ibi aliqua ratio similitudinis, sed sola ratio institutionis, sicut et in multis aliis signis: ut tuba est signum belli. In passionibus autem animae oportet attendi rationem similitudinis ad exprimendas res, quia naturaliter eas designant, non ex institutione.
10. Obiiciunt autem quidam °, ostendere volentes contra hoc quod dicit passiones animae, quas significant voces, esse omnibus easdem. Primo quidem, quia diversi diversas sententias habent de rebus, et ita non videntur esse eaedem apud omnes animae passiones.-Ad quod respondet Boethius quod Aristoteles hic nominat passiones animae conceptiones intellectus, qui numquam decipitur; et ita oportet eius conceptiones esse apud omnes easdem: quia, si quis a vero discordat, hic non intelligit.-Sed quia etiam in intellectu potest esse falsum, secundum quod componit et dividit, non autem secundum quod cognoscit quod quid est, idest essentiam rei, ut dicitur in III De anima; referendum est hoc ad simplices intellectus conceptiones (quas significant voces incomplexae), quae sunt eaedem apud omnes: quia, si quis vere intelligit quid est homo, quodcunque aliud aliquid, quam hominem apprehendat, non intelligit hominem. Huiusmodi autem simplices conceptiones intellectus sunt, quas primo voces significant. Unde dicitur in IV Metaphysicae quod ratio, quam significat nomen, est definitio. Et ideo signanter dicit: Quorum primorum hae notae sunt, ut scilicet referatur ad primas conceptiones a vocibus primo significatas.
11. Sed adhuc obiiciunt aliqui de nominibus aequivocis, in quibus eiusdem vocis non est eadem passio, quae significatur apud omnes. Et respondet ad hoc Porphyrius quod unus homo, qui vocem profert, ad unam intellectus conceptionem significandam eam refert; et si aliquis alius, cui loquitur, aliquid aliud intelligat, ille qui loquitur, se exponendo, faciet quod referet intellectum ad idem.- Sed melius dicendum est quod intentio Aristotelis non est asserere identitatem conceptionis animae per comparationem ad vocem; ut scilicet unius vocis una sit conceptio: quia voces sunt diversae apud diversos; sed intendit asserere identitatem conceptionum animae per comparationem ad res, quas similiter dicit esse easdem.
12. Tertio, ibi: De his itaque etc., excusat se a diligentiori harum consideratione: quia quales sint animae passiones, et quomodo sint rerum similitudines, dictum est in libro De anima. Non enim hoc pertinet ad logicum negotium, sed ad naturale.
Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.
Note degli editori leonini
α) Non possunt bene convivere ad invicem: « Linguarum diversitas, » inquit s. Augustinus, hominem alienat ab homine. Nam si duo sibimet » invicem fiant obviam, neque praeterire, sed simul esse aliqua neces- » sitate cogantur, quorum neuter norit linguam alterius; facilius sibi » animalia muta, etiam diversi generis, quam illi, cum sint homines » ambo, socianlur. Quando enim quae sentiunt, inter se communicare » non possunt, propter solam linguae diversitatem, nihil prodest ad con- » sociandos homines tanta similitudo naturae: ita ut libentius homo sit
» cum cane suo, quam cum homine alieno » (De civitate Dei, lib. XIX, cap. VII, ed. Maur.). — Cod. B: unde aliqui (in marg. add. qui) sunt diversarum... ad invicem convivere.
β) Hic et nunc, idest loci et temporis determinatio (Cf. Posterior. analytic. lib. I, lect. XLII).
γ) Secundum locum, quod Scholastici etiam dicunt secundum hic; sicut secundum tempus determinatum dicunt secundum nunc.
δ) Scripturae vel prout communiter hoc vocabulo intelligitur, vel
prout etiam scriptura comprehendit signa quaecumque sensibilia, a vo-cibus diversa, cuiusmodi sunt signa ideographica.
ε) Concludens : quia supra dixerat etc. –Codd. BC: quasi ex prae-missis concludens, ut supra dixerat etc. Cod. A: quasi... ut etiam dixe-rat. – Retinenda Piana, ut ex contextu est manifestum.
ζ) Ac si de lecto diceretur etc. –Cod. A: ac si diceretur, ea quae sunt in lecto. Lectio obscura: vult enim exemplo inducto s. Thomas ostendere quod significatio est in voce eo ferme modo, quo forma lecti est in ligno. Quam comparationem subintellectam a cod. cit. Piana ed. aliiqne codd. explicite ponunt, et melius. – Cod. C habet dicerentur, et amanuensis osci-tanter omittit nomina et verba et alia consequentia.
η) Andronicus posuit hunc librum non esse Aristotelis. Andronici Rho-dii (flor. saecul. Ciceronis) temeritatem merito notat s. Thomas; sed placet etiam addere quae habet b. Albertus Magnus in I Peri herm. tract. I, cap. I in fine: « Quod de auctore quidam quaerunt supervacuum est et » numquam ab aliquo philosopho quaesitum est nisi in scholis Pytha-» gorae: quia in illis scholis nihil recipiebatur nisi quod fecit Pytha-» goras. Ab aliis autem hoc quaesitum non est: a quocumque enim » dicta erant recipiebantur, dummodo probatae veritatis haberent ratio-» nem. Causa enim efficiens extra rem est, et ab ea res non habet fir-» mitatem vel infirmitatem, sed potius a ratione dictorum. Fuit autem » Aristoteles huius scientiae primus auctor; et ideo non verum dicit » Andronicus hunc librum aliis attribuens » (Opp. tom. I, pag. 238, col. 2 – Lugduni 1651). – Andronicum vere ac fortiter redarguit Alexander Aphro-disiensis (floruit saeculo II aerae Christ.), qui tanta apud veteres polluit auctoritate, ut per antonomasiam Commentator Aristotelis vocaretur, ὁ ἐξηγητής. Alexandri argumenta postquam retulit Boethius, concludit: « Quare non est audiendus Andronicus, qui propter passionum nomen » hunc librum ab Aristotelis operibus separat » (Prolog. in lib. De in-terpretatione, Edit. altera, pag. 292). Etiam Ammonius Hermeae (flor. saec. V), discipulus Procli, contra Andronicum haec urget: « An vero sit » legitimum opus (Peri hermeneias) Philosophi, nemo in Aristotelis le-» ctione versatus, si tum orationis probabilitatem, artificiosumque et » severum ac familiare Philosopho praeceptorum genus quae in eo » traduntur, tum cum aliis eius libris consensum respiciat, dubitandum » existimabit, praeter Andronicum Rhodium. » Deinde argumento deducto ex vocabulo passionis refutato, concludit: « Quapropter non iure An-» dronicus falso librum ferri acceptum Philosopho suspicatus est » (In praefat. ad lib. De interpretatione... latina oratione reddente Bartholo-maeo Sylvanio. Venetiis 1546, fol. 1, verso).
Verum, licet Ammonius Hermeneian veluti genuinum Aristotelis foetum cum sapientioribus criticis defendat, ultimam tamen partem huius operis (cap. XIV) quae est de vi oppositorum propositionum (Utrum au-tem contraria etc.), non esse Aristotelis suspicatur: « Quae sequuntur,
» inquit, aut legitime non esse Aristotelis suspicor, sed ab aliquo qui » eo fuerit posterior addita...; aut ab eo quidem fuisse conscripta, verum » ut qui lectorem modo exercere ad rationes ae diiudicandas quae pro-» babiliter quidem, non tamen vere dicerentur, voluerit. » In hanc suspi-cionem descendit Ammonius quia existimabat « contraria sentire in libris » suis omnibus videri Philosophum iis quae hoc loco disseruntur. » Ad-ditque hanc quoque, ut ipse opinatur, causam fuisse Porphyrio « ut hu-» iusce theorematis expositionem recusarit » (Ib. fol. 38, recto, col. 1 et 2). Quae sint illa contraria ad quae alludit Ammonius non dicit, et existimo a nemine posse indicari. – Andronicus nonnisi saeculis posterioribus, nempe XVI et XVII quatuor alicuius nominis nactus est sectatores, nempe Ludovicum Vives († 1540), Petrum Ramum († 1572), Franciscum Pa-tricium († 1597) et Petrum Gassendi († 1655). Quos tamen sicut et Andronicum merito sapientes omnes non curarunt. Nostro saeculo in defensionem authentiae Logicae Aristotelis erudita opera prodierunt.
θ) Passiones animae vocat omnes animae operationes. Quae hic s. Thomas notat de vocabulo passionis, prout eo Aristoteles utitur ad designandum etiam quamcumque animae operationem, recto sensu acci-pienda sunt. – Possumus ergo constituere omnes operationes animae vo-cari, generico vocabulo et sensu latissimo, passiones vel affectiones ani-mae; at non viceversa passiones animae proprie dictae possunt significare omnes animae operationes, v. g. intelligere, velle etc. Ratio est, quia ope-rationes animae etsi omnes conveniant in genere operationis, ad invicem tamen distinguuntur specie, neque debet una cum alia confundi, vel in ipso vocabulo. Ceterum ad haec plenius intelligenda, transcribere licet quae s. Thomas habet p. I, qu. LXXIX, art. II: « Pati, inquit, tripliciter » dicitur. Uno modo propriissime, scilicet quando aliquid removetur ab » eo, quod convenit sibi secundum naturam aut secundum propriam » inclinationem; sicut cum aqua frigiditatem amittit per calefactionem, » et cum homo aegrotat aut tristatur. – Secundo modo minus proprie » dicitur aliquis pati ex eo quod aliquid ab ipso abicitur, sive sit ei » conveniens sive non conveniens. Et secundum hoc dicitur pati non » solum qui aegrotat, sed etiam qui sanatur; non solum qui tristatur » sed etiam qui laetatur; vel quocumque modo aliquis alteretur vel » moveatur. – Tertio dicitur aliquis pati communiter ex hoc solo, quod » id quod est in potentia ad aliquid, recipit illud ad quod erat in po-» tentia, absque hoc quod aliquid abiciatur. Secundum quem modum, » omne quod exit de potentia in actum potest dici pati, etiam cum » perficitur. Et sic intelligere nostrum est pati. » – Nota etiam pulcher-rimas rationes cur Aristoteles, iuxta s. Thomae interpretationem, utatur hic potius nomine passionum quam intellectuum, nomine nempe gene-rico potius quam specifico (Cf. lect. II cit. in marg., in I De anima).
Sed heic quoque novitios ducimus praemonendos ut caveant a con-fusione in quam novimus homines etiam doctos nostri temporis in-
cidere, et quae una ex rationibus est cur in Aristotelis doctrinis antilogias inveniri nonnulli contendunt. Loquor de intellectu passivo et de intellectu possibili. Porro intellectus passivi nomine designatur ab Aristotele facultas sensitiva interna, quae est vel imaginativa, sicut dicitur in citato tertio libro De anima, vel aestimativa, quae frequentius nomine intellectus passivi designatur; et ideo est facultas organica, corruptoque corpore organico perit. At contra intellectus possibilis est facultas propria animae humanae, sine corporis commixtione, ab anima inseparabilis, et ideo inorganica, spiritualis et incorruptibilis sicut anima ipsa. De utroque intellectu passim occurrit sermo in Aristotele, quem Scholastici hac in re sequuntur: sed de uno et de altero opposita affirmantur et affirmanda sunt. Quia tamen intelligere nostrum est quoddam pati, ut audivimus a s. Thoma, et ideo intellectus possibilis est passivus quodammodo; ex hoc sumpserunt nonnulli occasionem confundendi intellectum possibilem cum intellectu passivo: qua admissa confusione, antilogiae revera existunt in Aristotelis doctrina de intellectu nostro; sed de huiusmodi antilogiis non quidem Philosophus culpandus est, sed illi qui confundunt quae Stagirita accurate distinguit.
1) Ex aliqua animae passione provenit etc. Hanc rationem tangit Boethius contra Andronicum: « Aristoteles enim, inquit, idcirco passiones animae intellectus vocavit, quod intellectus quos sermone dicere et oratione proferre consuevimus, ex aliqua causa atque utilitate profecti sunt. » Ut enim dispersi homines colligerentur, et legibus vellent esse subiecti, civitatesque condere, utilitas quaedam fuit et causa; quocirca quae ex aliqua utilitate eveniunt, ex passione quoque venire necesse est. Nam ut divina sine ulla sunt passione, ita nulla illis extrinsecus utilitas valet adiungi. Quae vero sunt passibilia, semper aliquam causam atque utilitatem quibus sustententur inveniunt. Quocirca huiusmodi intellectus qui ad alterum oratione proferendi sunt, quoniam ex aliqua causa atque utilitate videntur esse collecti, recte passiones animi nominati » sunt » (Prol. in lib. De interpretatione, Edit. secund. pag. 292, et seq.- edit. cit.).
x) Esse secundum naturam hic sumitur prout significat esse a natura ut a causa, non autem prout significat esse naturae seu inclinationi naturae conforme; et consequenter non esse secundum naturam non sumitur in hac quaestione quasi esse contra naturam, sed solummodo non esse a natura ut a causa. Quaestio enim est, utrum voces vel litterae habeant significationem a natura impositam, vel ab hominum institutione et arbitrio. Quod vero significare per voces mentis conceptus
sit conforme naturae, sine disputatione relinquitur, quia certum, et ex dictis n. 2 manifestum.
λ) Sicut non sunt eaedem etc. - Cod. A: quia sicut litterae non eaedem apud etc. Quae lectio materialiter conformior est verbis Aristotelis, ut in textu videre est. - Cod. D hoc loco magnam habet lacunam. Post enim verba superius recitata, ea enim quae naturaliter significant sunt eadem apud omnes, amanuensis ex recursu eiusdem verbi omnes distractus, immediate prosequitur: easdem: quia si quis a nota discordat; quae sunt verba n. 10 circa medietatem. Error est autem nota pro vero, ut lector per se intelligit. - Codex etiam B omittit verba: unde manifeste relinquitur, quod sicut nec litterae ita nec voces.
μ) Quorum primorum etc. Verbum primorum, quod hic a s. Thoma exponitur, non est in textu graeco, ubi solummodo habetur: quorum autem hae primo notae (seu signa) sunt; ὧν μέντοι ταῦτα σημεῖα πρῶ- τως. - Notat Theodorus Waitz (Aristotelis Organon graece, tom. I, pag. 123 in notis.- Lipsiae 1844) in duobus codd. Laurentianis legi πρῶ- τον. Ex utraque lectione facilis digressio amanuensium ad πρώτων graece et primorum latine. At si s. Thomas legit primorum, mentionem tamen haud facit lectionis quae exhibetur a Piana: primorum primo. Boethius habet primo, sed non primorum; codex vero A habet primorum, sed non primo. - Optime tamen notat Angelicus quod passiones comparantur ad voces sicut primum ad secundum, quia cum voces non proferantur nisi ad exprimendum interiores animae passiones, prius sunt animae passiones et postea voces (Cf. lect. seq. n. 1). Sed et ulterius notat quod voces ab Aristotele dicuntur notae seu signa passionum; passiones vero non signa dicuntur rerum, sed similitudines naturales; proindeque sunt eaedem apud omnes, et non ex institutione. Quae s. Thomae interpretatio et intimius penetrat mentem Aristotelis, et una cum dictis num. 5 respondet interpretationi tum Boethii tum Ammonii, qui non primorum sed primo (πρώτως) legunt: « Quorum tamen, ait Ammonius, haec signa » sunt primum, haec, inquiens, quae voce continentur, hoc est nomina » et verba. Quorum ergo haec signa primum sunt, dicit autem conce- » ptuum: nam res quoque ab his, non tamen proxime, sed interia- » centibus significantur conceptibus. At conceptus non aliis etiam sese » interserentibus, sed primum ac proxime connotatur. Itaque quorum » signa primum sunt ea quae in voce consistunt, hoc est significativa, » ac velut notae, hi sunt conceptus: qui affectus animi sunt iidemque » omnibus; atque ob id natura » (Op. sup. cit. sect. I, §. II, pag. 4, col. 1. - Cf. Boeth. Op. cit. ed. II, §. De signis, pag. 302-3.) Igitur
primo est germana lectio Aristotelis; sed philosophice loquendo etiam primorum ab ipso Aristotele non recusaretur in sensu a s. Thoma explicato tum in hoc numero, tum in fine sequentis, ubi pulcherrime illud primorum refert ad primas mentis conceptiones quas voces primo significant, et in quibus veritas per se loquendo semper invenitur, ut in sequenti nota o explicabitur. v) Passiones autem animae dicit esse similitudines rerum. Notat hic Aegidius (fol. 47 verso, col. 2, ed. cit.) quod quatuor nomina quae passim recurrunt, scilicet passio, similitudo, intellectus, conceptus, idem penitus significant; sed a diversis proprietatibus imponuntur. Nam similitudo rei prout imprimitur per quamdam impressionem in anima, dicitur passio (sumpto hoc vocabulo in sensu explicato a s. Thoma in nota θ); et similitudo dicitur per comparationem ad rem, cuius est similitudo; sed prout est in intellectu dicitur intellectus; prout per eam ab intellectu res apprehenditur, dicitur conceptus. o) Obiiciunt autem quidam etc. Hos inter Boethius (Prol. in lib. De interpretat. Ed. II, pag. 303) nominat Herminum, Alexandri Aphrodisiensis magistrum, et Aspasium. Et huius est obiectio, quae in hoc numero versatur; quae vero n. sequenti expenditur est obiectio Hermini. Responsionem autem Boethii (quae ib. legitur) s. Thomas admittit, eam tamen coarctando ad simplices animi conceptiones, in quibus per se loquendo veritas semper invenitur, sicut hic probatur. Ait enim Boethius contra Aspasium: Neque fieri potest, ut qui quod bonum est, malum esse arbitretur, similitudinem boni mente conceperit.-Quae verba si intelligantur de simplici boni apprehensione vera sunt: non enim fieri potest ut aliquis percipiendo bonum, illud non percipiat; quod contingeret si perceptioni simplici inesset falsum. At si eadem verba intelligantur de iudicio, vera esse nequeunt: quippe quod, consentiente Boethio, iudiciis nostris sicut verum inest, ita quandoque subest falsum; et inde est quod homines iudicant quandoque malum bonum et bonum malum. Dixi quod in simplici mentis apprehensione, qua cognoscitur quod
quid est seu essentia rei non est per se loquendo falsitas, sed semper per se veritas: nam per accidens contingit in simplici apprehensione esse deceptionem seu falsitatem, non quidem ratione ipsius simplicis apprehensionis, sed ratione compositionis intervenientis. Et hoc ex duplici capite. Vel quia definitio unius rei alteri tribuitur, sicut si essentia vel definitio circuli attribueretur triangulo; vel quia partes definitionis non cohaerent sibi invicem, sicut si in definitione animalis poneretur insensibile, dicendo quod, animal est vivens insensibile. Quae definitio est falsa simpliciter non ratione apprehensionis, sed ratione compositionis. Quae compositio ideo accidit, quia in definito animali (et idem de similibus dicatur) partes assignare licet seu metaphysicas seu physicas. Quocirca in perceptione rerum quarum in definitione nulla est compositio, non potest sub hoc respectu esse deceptio, sed aut vere intelliguntur aut nullo modo (Cf. s. Th. praeter loc. cit. in nota marg., p. I, qu. XVI, artic. II; item qu. XVII, artic. III). In sequenti lectione s. Thomas declarat quomodo veritas sit in prima mentis operatione. De quatuor vero modis quibus aliquid dicitur pars videbis lib. V Metaphys. lect. XXI. π) Et si aliquis alius etc.-Cod. D: sed si alius etc.-B: et si aliquis. -ACE: et si alius etc. Et haec lectio magis placet. ρ) Faciet quod referet intellectum ad idem. - Codd. AD: faciet quod refertur (A: refet) intellectum ad idem. - BCE: faciet quod refert (BC: refertet?) intellectum ad idem. Adicimus ergo ex omnibus codd. vocabulum intellectum, quo lectio magis perspicua efficitur: dummodo per intellectum non potentia seu facultas intellectiva designetur, sed res intellecta seu nudus conceptus mentis, qui natura sua ordinem dicit ad obiectum intellectum.-Editio Veneta a habet eamdem lectionem, nisi quod, ex errore procul dubio typothetarum, non intellectum sed intelligit refert: quae forte occasio fuit cur duae aliae Venetae editiones bc (quas sequitur P.) imo et editiones etiam Venetae 1526 et 1557 omiserint intellectum: verbum enim intelligit nullum sensum hoc loco habet.