Libro I, lezione XIIQUOD UNI AFFIRMATIONI UNA SOLA NEGATIO OPPONITUR

San Tommaso d'Aquino, In libros Peri hermeneias expositio · Aristotele, Dell'interpretazione cap. 7, cap. 8 · 17b37–18a27

Il testo di Aristotele

Manifestum est autem quoniam una negatio unius affirmationis est: hoc enim idem oportet negare negationem quod affirmavit affirmatio, et de eodem, vel de aliquo singularium, vel de aliquo universalium, vel universaliter, vel non universaliter. Dico autem, ut est, Socrates est albus, non est Socrates albus. Si autem aliud aliquid de eodem, vel de alio idem, non opposita erit, sed ab ea diversa. Huic autem quae est, omnis homo albus est, contradicit illa, quae est: non omnis homo albus est, illi autem quae est, aliquis homo albus est, illa quae est, nullus homo albus est; illi autem quae est, homo albus est, illa quae est, homo albus non est.

Quod igitur una affirmatio uni negationi opponitur contradictorie, et quae sunt hae, dictum est; et quod sunt aliae contrariae, et quae sunt hae, dictum est: et quod non omnis vera vel falsa contradictio, et quare et quando vera vel falsa.

Una autem affirmatio et negatio est, quae unum de uno significat, vel cum sit universale universaliter vel non universaliter ut, omnis homo albus est, non omnis homo albus est, nullus homo albus est, quidam homo albus est, si album unum significat.

Si vero duobus unum nomen positum est, ex quibus non est unum, non est una affirmatio vel negatio; ut, si quis ponat hoc nomen tunica homini et equo et dicat, tunica est alba, haec non est una affirmatio nec una negatio.

Nihil enim differt haec, quam dicere, est homo albus et est equus albus. Si ergo hae multa significant et sunt plures, manifestum est quoniam et prima multa vel nihil significat: neque enim aliquis est homo equus.

Quare nec in his necesse est hanc quidem contradictionem veram esse, illam vero falsam.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Argumentum et divisio textus.— 2. Unius affirmationis est una negatio sola, quamvis sint plura oppositionum genera.— 3. Ratio est, quia negatio ideo opponitur affirmationi, quia negat idem, et eodem modo, quod affirmatio ponit, et nihil aliud. Haec autem negatio non potest esse nisi una.— 4. Manifestatur exemplis de subiecto tum singulari, tum universali universaliter sumpto, tum universali particulariter sumpto, tum indefinito.— 5. Solvitur difficultas quoad propositiones indefinitas, inter quas non est proprie oppositio, nisi quando affirmatio et negatio sunt circa idem, uti accidit quando propositio est in materia necessaria (Cf. lect. XIII, n. 3), et ideo praedictatum per se convenit subiecto, vel quando subiectum est singulare.— 6. Epilogus.— 7. Unitas affirmationis vel negationis, sine qua non datur oppositio, requirit unitatem significationis, seu rei significatae tum ex parte subiecti tum ex parte praedicati; sive haec unitas sit universalis, sive particularis, sive indefinita.— 8. Non sufficit autem unitas nominis; excepto casu in quo praedicatum referatur ad vocem.— 9. Res declaratur exemplis et ratione probatur.— 10. Corollarium. In affirmationibus et negationibus aequivoci subiecti non oportet unam esse veram et alteram falsam, quia negatio et affirmatio possunt non esse circa idem.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam Philosophus distinxit diversos modos oppositionum in enunciationibus, nunc intendit ostendere quod uni affirmationi una negatio opponitur, et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod uni affirmationi una negatio opponitur; secundo, ostendit quae sit una affirmatio vel negatio; ibi: Una autem affirmatio etc. Circa primum tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum; ibi: Hoc enim idem etc.; tertio, epilogat quae dicta sunt; ibi: Manifestum est ergo etc.

2. Dicit ergo primo, manifestum esse quod unius affirmationis est una negatio sola. Et hoc quidem fuit necessarium hic dicere: quia cum posuerit plura oppositionum genera, videbatur quod uni affirmationi duae negationes opponerentur; sicut huic affirmativae, omnis homo est albus, videtur, secundum praedicta, haec negativa opponi, nullus homo est albus, et haec, quidam homo non est albus. Sed si quis recte consideret huius affirmativae, omnis homo est albus, negativa est sola ista, quidam homo non est albus, quae solummodo removet ipsam, ut patet ex sua aequipollenti, quae est, non omnis homo est albus. Universalis vero ne-gativa includit quidem in suo intellectu negationem universalis affirmativae, in quantum includit par-ticularem negativam, sed supra hoc aliquid addit, in quantum scilicet importat non solum remotio-nem universalitatis, sed removet quamlibet par-tem eius. Et sic patet quod sola una est negatio universalis affirmationis: et idem apparet in aliis.

3. Deinde cum dicit: Hoc enim etc., manifestat propositum: et primo, per rationem; secundo, per exempla; ibi: Dico autem, ut est Socrates albus. Ratio autem sumitur ex hoc, quod supra dictum est quod negatio opponitur affirmationi, quae est eiusdem de eodem: ex quo hic accipitur quod oportet negationem negare illud idem praedicatum, quod affirmatio affirmavit et de eodem subiecto, sive illud subiectum sit aliquid singulare, sive ali-quid universale, vel universaliter, vel non uni-versaliter sumptum; sed hoc non contingit fieri nisi uno modo, ita scilicet ut negatio neget id quod affirmatio posuit, et nihil aliud; ergo uni affirmationi opponitur una sola negatio.

4. Deinde cum dicit: Dico autem, ut est etc., manifestat propositum per exempla.—Et primo, in singularibus: huic enim affirmationi, Socrates est albus, haec sola opponitur, Socrates non est albus, tanquam eius propria negatio. Si vero esset aliud praedicatum vel aliud subiectum, non esset ne-gatio opposita, sed omnino diversa; sicut ista, Socrates non est musicus, non opponitur ei quae est, Socrates est albus; neque etiam illa quae est, Plato est albus, huic quae est, Socrates non est albus. Secundo, manifestat idem quando subiectum affirmationis est universale universaliter sumptum; sicut huic affirmationi, omnis homo est albus, oppo-nitur sicut propria eius negatio, non omnis homo est albus, quae aequipollet particulari negativae. Tertio, ponit exemplum quando affirmationis subiectum est universale particulariter sumptum: et dicit quod huic affirmationi, aliquis homo est albus, opponitur tanquam eius propria negatio, nullus homo est albus. Nam nullus dicitur, quasi non ullus, idest, non aliquis. Quarto, ponit exemplum quando affirmationis subiectum est universale indefinite sumptum et dicit quod isti affirmationi, homo est albus, op-ponitur tanquam propria eius negatio illa quae est, non est homo albus.

5. Sed videtur hoc esse contra id, quod supra dictum est quod negativa indefinita verificatur simul cum indefinita affirmativa; negatio autem non potest verificari simul cum sua opposita af-firmatione, quia non contingit de eodem affir-mare et negare. Sed ad hoc dicendum quod oportet quod hic dicitur intelligi quando negatio ad idem refertur quod affirmatio continebat; et hoc potest esse du-pliciter: uno modo, quando affirmatur aliquid inesse homini ratione sui ipsius (quod est per se de eodem praedicari), et hoc ipsum negatio negat; alio modo, quando aliquid affirmatur de universali ratione sui singularis, et pro eodem de eo negatur.

6. Deinde cum dicit: Quod igitur una affir-matio etc., epilogat quae dicta sunt, et concludit manifestum esse ex praedictis quod uni affirma-tioni opponitur una negatio; et quod oppositarum affirmationum et negationum aliae sunt contra-riae, aliae contradictoriae; et dictum est quae sint utraeque. Tacet autem de subcontrariis, quia non sunt recte oppositae, ut supra dictum est. Dictum est etiam quod non omnis contradictio est vera vel falsa; et sumitur hic large contradictio pro qualicumque oppositione affirmationis et negatio-nis: nam in his quae sunt vere contradictoriae semper una est vera, et altera falsa. Quare autem in quibusdam oppositis hoc non verificetur, di-ctum est supra; quia scilicet quaedam non sunt contradictoriae, sed contrariae, quae possunt simul esse falsae. Contingit etiam affirmationem et ne-gationem non proprie opponi; et ideo contingit eas esse veras simul. Dictum est autem quando altera semper est vera, altera autem falsa, quia scilicet in his quae vere sunt contradictoria.

7. Deinde cum dicit: Una autem affirmatio etc., ostendit quae sit affirmatio vel negatio una. Quod quidem iam supra dixerat, ubi habitum est quod una est enunciatio, quae unum significat; sed quia enunciatio, in qua aliquid praedicatur de aliquo uni-versali universaliter vel non universaliter, multa sub se continet, intendit ostendere quod per hoc non impeditur unitas enunciationis. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod unitas enunciationis non impeditur per multitudinem, quae continetur sub universali, cuius ratio una est; secundo, ostendit quod impeditur unitas enunciationis per multitudinem, quae continetur sub sola nominis unitate; ibi: Si vero duobus etc. – Dicit ergo primo quod una est affirmatio vel negatio cum unum significatur de uno, sive illud unum quod subiicitur sit universale universaliter sumptum sive non sit aliquid tale, sed sit universale particulariter sumptum vel indefinite, aut etiam si subiectum sit singulare. Et exemplificat de diversis: sicut universalis ista affirmativa est una, omnis homo est albus; et similiter particularis negativa quae est eius negatio, scilicet non est omnis homo albus. Et subdit alia exempla, quae sunt manifesta. In fine autem apponit quamdam conditionem, quae requiritur ad hoc quod quaelibet harum sit una, si scilicet album, quod est praedicatum, significat unum: nam sola multitudo praedicati impediret unitatem enunciationis. Ideo autem universalis propositio una est, quamvis sub se multitudinem singularium comprehendat, quia praedicatum non attribuitur multis singularibus, secundum quod sunt in se divisa, sed secundum quod uniuntur in uno communi.

8. Deinde cum dicit: Si vero duobus etc., ostendit quod sola unitas nominis non sufficit ad unitatem enunciationis. Et circa hoc quatuor facit: primo, proponit quod intendit; secundo, exemplificat; ibi: Ut si quis ponat etc.; tertio, probat; ibi: Nihil enim differt etc.; quarto, infert corollarium ex dictis; ibi: Quare nec in his etc. – Dicit ergo primo quod si unum nomen imponatur duabus rebus, ex quibus non fit unum, non est affirmatio una. Quod autem dicit, ex quibus non fit unum, potest intelligi dupliciter. Uno modo, ad excludendum hoc quod multa continentur sub uno universali, sicut homo et equus sub animali: hoc enim nomen animal significat utrumque, non secundum quod sunt multa et differentia ad invicem, sed secundum quod uniuntur in natura generis. – Alio modo, et melius, ad excludendum hoc quod ex multis partibus fit unum, sive sint partes rationis, sicut sunt genus et differentia, quae sunt partes definitionis: sive sint partes integrales alicuius compositi, sicut ex lapidibus et lignis fit domus. Si ergo sit tale praedicatum quod attribuatur rei, requiritur ad unitatem enunciationis quod illa multa quae significantur, concurrant in unum secundum aliquem dictorum modorum; unde non sufficeret sola unitas vocis. Si vero sit tale praedicatum quod referatur ad vocem, sufficiet unitas vocis; ut si dicam, canis est nomen.

9. Deinde cum dicit: Ut si quis ponat etc., exemplificat quod dictum est, ut si aliquis hoc nomen tunica imponat ad significandum hominem et equum: et sic, si dicam, tunica est alba, non est affirmatio una, neque negatio una. Deinde cum dicit: Nihil enim differt etc., probat quod dixerat tali ratione. Si tunica significat hominem et equum, nihil differt si dicatur, tunica est alba, aut si dicatur, homo est albus, et, equus est albus; sed istae, homo est albus, et equus est albus, significant multa et sunt plures enunciationes; ergo etiam ista, tunica est alba, multa significat. Et hoc si significet hominem et equum ut res diversas: si vero significet hominem et equum ut componentia unam rem, nihil significat, quia non est aliqua res quae componatur ex homine et equo. Quod autem dicit quod non differt dicere, tunica est alba, et, homo est albus, et, equus est albus, non est intelligendum quantum ad veritatem et falsitatem. Nam haec copulativa, homo est albus et equus est albus, non potest esse vera nisi utraque pars sit vera: sed haec, tunica est alba, praedicta positione facta, potest esse vera etiam altera existente falsa; alioquin non oporteret distinguere multiplices propositiones ad solvendum rationes sophisticas. Sed hoc est intelligendum quantum ad unitatem et multiplicitatem. Nam sicut cum dicitur, homo est albus et equus est albus, non invenitur aliqua una res cui attribuatur praedicatum; ita etiam nec cum dicitur, tunica est alba.

10. Deinde cum dicit: Quare nec in his etc., concludit ex praemissis quod nec in his affirmationibus et negationibus, quae utuntur subiecto aequivoco, semper oportet unam esse veram et aliam falsam, quia scilicet negatio potest aliud negare quam affirmatio affirmet.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

a) Οὐδέν... etc... ἢ ἔστιν ἵππος καὶ νθρωπος λευκός. Ita Theodorus Waitz (Aristotel. Organon., pars prior, Lipsiae 1844, pag. 129), quem sequitur Didot. In editione stereotypa, Lipsiae 1872, et in antiquioribus editionibus legitur: Οὐδὲν γὰρ διαφέρει τοῦτο τοῦ εἰπεῖν, ὅτι ἔστιν ἄν- θρωπος καὶ ἵππος λευκός. Quae autem sequuntur, Τοῦτο etc. usque ad λευκός inclusive, omittuntur in versione latina: quinimo ex duabus sententiis efficitur hoc modo una: Οὐδὲν γὰρ διαφέρει τοῦτο επεῖν, ἔστιν ἵππος λευκός, καὶ ἔστιν ἄνθρωπος λευκός.

β) Sola una est negatio universalis affirmationis: et idem apparet in aliis.—Affirmationis esse legendum indicatur ab his quae praemissa sunt in principio huius numeri, et ita revera legunt codd. omnes. Edit. Piana habet affirmativae.—Codex D plura hic interserit; legit enim: et sic patet quod sola una (negatio unius est affirmationis. Supple in eodem genere; ut in contrarie oppositionis (sic) ad li omnis opponitur nullus; in contradictionis (sic) autem, ad li omnis opponitur quidam non, vel non omnis, quod idem) est negatio universalis affirmationis; et idem apparet in aliis (Fol. 216 vers., col. 1).—Etiam praecisione facta a repetitione verborum, negatio unius est affirmationis, et a confusione qua haec omnia congeruntur, facile intelligitur ex verbo, Supple, ea quae intra parenthesim clausimus non esse textus s. Thomae sed alicuius adnotatoris, quae postea indoctus amanuensis ex margine textui inseruit.

γ) Ex quo hic accipitur. Lectio est codd. ACD, quae vera videtur. Edit. Piana: in quo hic accipit, sed non bene; ut patet ex processu argu-mentativo s. Thomae.—BE: ex quo hic accipit.—Infra vero cum codd. legimus: negare illud idem praedicatum etc.—P.: negare idem prae-dicatum... sit aliquid singulare, sive aliquid universale, sive aliquid universale universaliter vel non universaliter sumptum. Et ita Ven. edd.

δ) Opponitur sicut propria eius negatio. Ita legimus cum codd. ACDE. Minus bene ed. Piana habet: opponitur eius propria negatio.— Cod. B: sicut propria negatio. Et ita infra (Quarto ponit) tum B tum C.— Supra vero (ante Secundo etc.) codd. ABCE habent: sicut ista, Socrates non est musicus, non opponitur ei quae est, Socrates (B erronee, non est) est albus; neque etiam ista (BCE, illa) Plato non est albus: cae-teris omissis. Item cod. D: sicut ista... Socrates est albus, neque quae est illa quae est, Plato non est albus. Omnes igitur isti codices habent in sensu negativo exemplum de Platone, et omittunt verba: huic quae est, Socrates non est albus. Genuina mihi videtur lectio codd. ABCE. Est enim probandum per exempla de singularibus quod uni affirmationi non opponitur nisi una negatio. Et probatur hoc modo. Sit propositio affirmativa, Socrates est albus; ei non opponitur ista, Socrates non est musicus, quia non est de eodem praedicato; sed neque etiam ei oppo-nitur ista: Plato non est albus, quia non est de eodem subiecto. Porro hoc totum magis breviter et dilucide quam Piana traditur a citatis codd.: sicut ista, Socrates non est musicus, non opponitur ei quae est, So-crates est albus; neque etiam ista, Plato non est albus.

ε) Deinde cum dicit: Quod igitur una affirmatio.—Codd. ABC: deinde cum dicit: manifestum est ergo. Haec lectio non est conformis versioni quae textui adnectitur, sed est tamen ea ipsa quae habetur in versione quae est in cod. A, et in cod. Ragusino, quem penes me habeo, in quo est antiqua versio Organi Aristotelis. S. Thomas horum codd. lectione usus est, ut patet ex n. 1.—Textus habet Quod igitur etc.: Ὅτι μὲν οὖν etc.

ζ) Praedicatur de aliquo universali universaliter vel non universa-liter, multa etc.—Codd. ACDE: praedicatur de aliquo universali univer-saliter multa sub se continet, intendit ostendere quod hoc non impedit unitatem (C de) enunciationis.—Cod. B: praedicatur de aliquo uni-versali multa sub se continet, intendit ostendere quod hoc non impedit

unitatem de enunciationibus. Et de enunciationibus certe scribere volebat amanuensis cod. C. – Lectio codd. ACDE quoad suam primam partem videtur indicata a prima thesi, quae pro responsione ad dubium propositum immediate subnectitur, nempe quod unitas enunciationis non impeditur per multitudinem quae continetur sub uno universali, vel sub universali, ut ipsamet Piana legit. Hinc in lectione Piana: praedicatur de aliquo universaliter vel non universaliter etc. subintelligitur, nempe, praedicatur de aliquo universali universaliter etc., ut supra n. 3 dictum est, et in hoc ipso n. iterum ponitur (Cf. lect. viii, n. 16): nisi enim subintelligatur, propositio posset habere hunc sensum in secunda parte disiunctionis: de aliquo... vel non universaliter (et ideo etiam singulariter) multa sub se continet. Q.uod est falsum.– Quoad vero alteram partem (intendit ostendere etc.) lectio codd. potest adoptari, sed potest etiam retineri Piana.

7) Tunica est alba. Codd. ACE addunt immediate: vel tunica non est alba, quae verba non habentur neque in ed. Piana, neque in codd. BD. Porro lectio, quam cum hisce codd., P. et Ven. edd. conservamus, est omnino conformis textui Aristotelis; sed ea quae adduntur ab ACE continent exemplum de negata unitate propositionis etiam negativae et subintelliguntur ex his quae immediate sequuntur, non est affirmatio una, neque negatio una. – Codex E habet: neque negatio una; et est optima lectio, quam sequor loco Pianae et aliorum codd.: neque negatio: sermo enim impraesentiarum est non de enunciatione simpliciter affirmativa vel negativa, sed de unitate affirmationis et negationis (Cf. text. Aristot.).

0) Ut componentia unam rem etc. Ita legunt codd.; et est praeferenda haec lectio Pianae, utpote unam rem. Optime enim concordat lectio codd. cum iis quae sequuntur: non est aliqua res quae componatur ex homine et equo.– Supra cod. A habet: ergo etiam ista, tunica est alba, si album multa significat. Et hoc etc.

1) Quia scilicet negatio potest... quam etc. – Unus cod. B: quia scilicet negatio non potest... quam etc. Sed est lectio falsa: tunc enim propositionum unam oportet esse veram, alteram falsam, quando affirmatio et negatio sunt circa idem (Cf. lect. ix, n. 8 seq.); at ubi propositionum subiectum sit nomen aequivocum, ut hic supponitur, affirmatio et negatio possunt cadere supra diversas subiecti significationes; proinde non oportet ut una propositio sit vera et altera falsa. – Codex E immediate post illa verba affirmatio affirmet, addit: Explicit liber primus periarmenias. – Incipit liber secundus periarmenias. Utrum id quod dictum est supra de oppositione enunciationum et de earum veritate et falsitate inveniatur in omnibus enunciationibus (fol. 223 verso, col. 1).– Cur haec apponatur adnotatio non facile dixeris, et amanuensis ipse ignorabat. Nam in fine lect. xv, qua revera terminatur primus liber Peri hermeneias, iuxta positam a Scholasticis huius Operis divisionem, iterum, sui immemor, amanuensis scribit: Explicit expositio primi libri periarmenias, ubi agitur de enunciatione simpliciter considerata. – Incipit expositio secundi libri. Ubi agitur de enunciatione secundum quod diversificatur per aliquid sibi additum (fol. 229 vers., col. 2).

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.