Libro I, lezione VIDE PRINCIPIO FORMALI ENUNCIATIONIS, QUOD EST ORATIO
Il testo di Aristotele
Oratio autem est vox significativa, cuius partium aliquid significativum est separatim, ut dictio, non ut affirmatio vel negatio. Dico autem ut homo: significat enim aliquid, sed non quoniam est, aut non est, sed erit affirmatio vel negatio, si aliquid addatur. Sed non una hominis syllaba: neque enim in eo quod est sorex, rex significat, sed vox nunc est sola; in duplicibus vero significat quidem aliquid, sed non secundum se, quemadmodum dictum est. Est autem oratio omnis quidem significativa non sicut instrumentum, sed, quemadmodum dictum est, secundum placitum.
La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.
16b26A sentence is a significant portion of speech,1 some parts of which have an independent meaning, that is to say, as an utterance, though not as the expression of any positive judgement.2 Let me explain. The word ‘human’ has meaning, but does not constitute a proposition, either positive or negative. It is only when other words are added 16b30that the whole will form an affirmation or denial. But if we separate one syllable of the word ‘human’ from the other, it has no meaning; similarly in the word ‘mouse’, the part ‘-ouse’ has no meaning in itself, but is merely a sound. In composite words, indeed, the parts contribute to the meaning of the whole; yet, as has been pointed out,3 they have not an independent meaning.
17a1Every sentence has meaning, not as being the natural means by which a physical faculty is realized, but, as we have said, by convention. Yet every sentence is not a proposition ; only such are propositions as have in them either truth or falsity. Thus a prayer is a sentence, but is neither true nor false.
I paragrafi del passo, nella traduzione di E. M. Edghill (The Works of Aristotle translated into English, ed. W. D. Ross, vol. I (Oxford: Clarendon Press, 1928)).
A SENTENCE is voice significant by compact, of which any part separately possesses signification, as indeed a word, yet not as affirmation or negation; now I say for example “ man ” is significant, but does not imply that it “ is ” or “ is not;”2 it will however be affirmation or negation, if any thing be added to it. One syllable of the word ἄνθρωπος, is not however (significant),3 neither the “ ūs ” in “ μῦς,” but it is now merely sound; still in compound words a part is significant, but not by itself, as we have observed.
Now every sentence is significant, not as an instrument, but, as we have said, by compact, still not every sentence is enunciative,4 but that in which truth or falsehood is inherent, which things do not exist in all sentences, as prayer is a sentence, but it is neither true nor false. Let therefore the other sentences be dismissed, their consideration belongs more properly to Rhetoric or Poetry; but the enunciative sentence to our present theory.
I capitoli interi, nella traduzione di Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Sinossi degli editori leonini
1. Textus argumentum.— 2. Oratio significat intellectum compositum.— 3. Pars aliqua orationis aliquid significat, non quidem intellectum compositum, sed simplicem intellectum, nempe simplicem rei apprehensionem.—4. Apsasii obiectio solvitur.— Improbatur sententia Philoponi.—5. Pars orationis significans, ideo non significat iudicium (affirmationem vel negationem) quia non significat esse vel non esse. — 6. At pars quidem orationis significat, sed non partis pars, ut pars est, quia dictio etiamsi sit composita, significat unum simplicem intellectum (Cf. lect. IV, n. 9).—7. Argumentatio ad probandum orationes eiusque partes esse aliquid naturale, videlicet non ex institutione humana significans, sed naturaliter. — 8. Refellitur praefata argumentatio (Cf. lect. IV, n. 11, seq.). Instrumenta seu organa quibus tum voces, tum soni articulati formantur sunt quidem naturalia: sed tamen sola virtus rationalis utitur huiusmodi organis, et per ea efficit orationem et eius partes: quae ideo non sunt res naturales sed artificiales, ad manifestandos interiores mentis conceptus ab ipsa ratione compositae.
Il commento di san Tommaso
1. Postquam Philosophus determinavit de nomine et de verbo, quae sunt principia materialia enunciationis, utpote partes eius existentes; nunc determinat de oratione, quae est principium formale enunciationis, utpote genus eius existens. Et circa hoc tria facit: primo enim, proponit definitionem orationis; secundo, exponit eam; ibi: Dico autem ut homo etc.; tertio, excludit errorem; ibi: Est autem oratio omnis etc.
2. Circa primum considerandum est quod Philosophus in definitione orationis primo ponit illud in quo oratio convenit cum nomine et verbo, cum dicit: Oratio est vox significativa, quod etiam posuit in definitione nominis, et probavit de verbo quod aliquid significet. Non autem posuit in eius definitione, quia supponebat ex eo quod positum erat in definitione nominis, studens brevitati, ne idem frequenter iteraret. Iterat tamen hoc in definitione orationis, quia significatio orationis differt a significatione nominis et verbi, quia nomen vel verbum significat simplicem intellectum, oratio vero significat intellectum compositum.
3. Secundo autem ponit id, in quo oratio differt a nomine et verbo, cum dicit: Cuius partium aliquid significativum est separatim. Supra enim dictum est quod pars nominis non significat aliquid per se separatum, sed solum quod est coniunctum ex duabus partibus. Signanter autem non dicit: Cuius pars est significativa aliquid separata, sed cuius aliquid partium est significativum, propter negationes et alia syncategoremata, quae secundum se non significant aliquid absolutum, sed solum habitudinem unius ad alterum. Sed quia duplex est significatio vocis, una quae refertur ad intellectum compositum, alia quae refertur ad intellectum simplicem; prima significatio competit orationi, secunda non competit orationi, sed parti orationis. Unde subdit: Ut dictio, non ut affirmatio. Quasi dicat: pars orationis est significativa, sicut dictio significat, puta ut nomen et verbum, non sicut affirmatio, quae componitur ex nomine et verbo. Facit autem mentionem solum de affirmatione et non de negatione, quia negatio secundum vocem superaddit affirmationi; unde si pars orationis propter sui simplicitatem non significat aliquid, ut affirmatio, multo minus ut negatio.
4. Sed contra hanc definitionem Aspasius obicit quod videtur non omnibus partibus orationis convenire. Sunt enim quaedam orationes, quarum partes significant aliquid ut affirmatio; ut puta, si sol lucet super terram, dies est; et sic de multis. Et ad hoc respondet Porphyrius quod in quocumque genere invenitur prius et posterius, debet definiri id quod prius est. Sicut cum datur definitio alicuius speciei, puta hominis, intelligitur definitio de eo quod est in actu, non de eo quod est in potentia; et ideo quia in genere orationis prius est oratio simplex, inde est quod Aristoteles prius definivit orationem simplicem. Vel potest dici, secundum Alexandrum et Ammonium, quod hic definitur oratio in communi. Unde debet poni in hac definitione id quod est commune orationi simplici et compositae. Habere autem partes significantes aliquid ut affirmatio, competit soli orationi compositae; sed habere partes significantes aliquid per modum dictionis, et non per modum affirmationis, est commune orationi simplici et compositae. Et ideo hoc debuit poni in definitione orationis. Et secundum hoc non debet intelligi esse de ratione orationis quod pars eius non sit affirmatio: sed quia de ratione orationis est quod pars eius sit aliquid quod significat per modum dictionis, et non per modum affirmationis. Et in idem redit solutio Porphyrii quantum ad sensum, licet quantum ad verba parumper differat. Quia enim Aristoteles frequenter ponit dicere pro affirmare, ne dictio pro affirmatione sumatur, subdit quod pars orationis significat ut dictio, et addit non ut affirmatio: quasi diceret, secundum sensum Porphyrii, non accipiatur nunc dictio secundum quod idem est quod affirmatio. Philosophus autem, qui dicitur Ioannes grammaticus ¹, voluit quod haec definitio orationis daretur solum de oratione perfecta, eo quod partes non videntur esse nisi alicuius perfecti, sicut omnes partes domus referuntur ad domum: et ideo secundum ipsum sola oratio perfecta habet partes significativas. Sed tamen hic decipiebatur, quia quamvis omnes partes referantur principaliter ad totum perfectum, quaedam tamen partes referuntur ad ipsum immediate, sicut paries et tectum ad domum, et membra organica ad animal: quaedam vero mediantibus partibus principalibus quarum sunt partes; sicut lapides referuntur ad domum mediante pariete; nervi autem et ossa ad animal mediantibus membris organicis, scilicet manu et pede et huiusmodi. Sic ergo omnes partes orationis principaliter referuntur ad orationem perfectam, cuius pars est oratio imperfecta, quae etiam ipsa habet partes significantes. Unde ista definitio convenit tam orationi perfectae, quam imperfectae.
5. Deinde cum dicit: Dico autem ut homo etc., exponit propositam definitionem. Et primo, manifestat verum esse quod dicitur; secundo, excludit falsum intellectum; ibi: Sed non una hominis syllaba etc. Exponit ergo quod dixerat aliquid partium orationis esse significativum, sicut hoc nomen homo, quod est pars orationis, significat aliquid, sed non significat ut affirmatio aut negatio, quia non significat esse vel non esse. Et hoc dico non in actu, sed solum in potentia. Potest enim aliquid addi, per cuius additionem fit affirmatio vel negatio, scilicet si addatur ei verbum.
6. Deinde cum dicit: Sed non una hominis etc., excludit falsum intellectum. Et posset hoc referri ad immediate dictum, ut sit sensus quod nomen erit affirmatio vel negatio, si quid ei addatur, sed non si addatur ei una nominis syllaba. Sed quia huic sensui non conveniunt verba sequentia, oportet quod referatur ad id, quod supra dictum est in definitione orationis, scilicet quod aliquid partium eius sit significativum separatim. Sed quia pars alicuius totius dicitur proprie illud, quod immediate venit ad constitutionem totius, non autem pars partis; ideo hoc intelligendum est de partibus ex quibus immediate constituitur oratio, scilicet de nomine et verbo, non autem de partibus nominis vel verbi, quae sunt syllabae vel litterae. Et ideo dicitur quod pars orationis est significativa separata, non tamen talis pars, quae est una nominis syllaba. Et hoc manifestat in syllabis, quae quandoque possunt esse dictiones per se significantes: sicut hoc quod dico rex, quandoque est una dictio per se significans; in quantum vero accipitur ut una quaedam syllaba huius nominis Sorex, soricis, non significat aliquid per se, sed est vox sola. Dictio enim quaedam est composita ex pluribus vocibus, tamen in significando habet simplicitatem, in quantum scilicet significat simplicem intellectum. Et ideo in quantum est vox composita, potest habere partem quae sit vox, in quantum autem est simplex in significando, non potest habere partem significantem. Unde syllabae quidem sunt voces, sed non sunt voces per se significantes. Sciendum tamen quod in nominibus compositis, quae imponuntur ad significandum rem simplicem ex aliquo intellectu composito, partes secundum apparentiam aliquid significant, licet non secundum veritatem. Et ideo subdit quod in duplicibus, idest in nominibus compositis, syllabae quae possunt esse dictiones, in compositione nominis venientes, significant aliquid, scilicet in ipso composito et secundum quod sunt dictiones; non autem significant aliquid secundum se, prout sunt huiusmodi nominis partes, sed eo modo, sicut supra dictum est.
7. Deinde cum dicit: Est autem oratio etc., excludit quemdam errorem. Fuerunt enim aliqui dicentes quod oratio et eius partes significant naturaliter, non ad placitum. Ad probandum autem hoc utebantur tali ratione. Virtutis naturalis oportet esse naturalia instrumenta: quia natura non deficit in necessariis; potentia autem interpretativa est naturalis homini; ergo instrumenta eius sunt naturalia. Instrumentum autem eius est oratio, quia per orationem virtus interpretativa interpretatur mentis conceptum: hoc enim dicimus instrumentum, quo agens operatur. Ergo oratio est aliquid naturale, non ex institutione humana significans, sed naturaliter.
8. Huic autem rationi, quae dicitur esse Platonis in lib. qui intitulatur Cratylus, Aristoteles obviando dicit quod omnis oratio est significativa, non sicut instrumentum virtutis, scilicet naturalis: quia instrumenta naturalia virtutis interpretativae sunt guttur et pulmo, quibus formatur vox, et lin-
Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.
Note degli editori leonini
α) Est principium formale enunciationis, utpote genus eius existens. Haec verba s. Thomae dubium ingerere videntur. Genus enim est principium non formale sed materiale (Cf. infra lect. VIII, n. 9, not. x) in rerum definitionibus. Igitur cum oratio sit genus enunciationis, non videtur quod dici possit principium formale eiusdem. Ad hoc dicendum est quod, nihil prohibet unum et idem respectu diversorum, esse principium materiale et formale. Etenim partes speciei quae ponuntur in definitione (puta animal et rationale in definitione hominis) sunt partes materiales eiusdem speciei: quia species est totum, quod ex illis partibus resultat; partes autem comparantur ad totum, sicut imperfectum ad perfectum, et ideo sicut materia ad formam. Praeterea si partes ipsae inter se comparentur, non est dubium quin genus sit principium materiale et differentia sit principium formale (Cf. lect. cit.). Attamen si considerentur respectu individui, seu suppositi naturae specificae, tum genus tum differentia sunt partes formales; quia constituunt atque determinant naturam specificam, quae est principium formale respectu suppositi.—Hinc apparet quod oratio est principium materiale in definitione enunciationis, quia in definitione enunciationis oratio est pars; est etiam principium materiale respectu differentiae in ipsa definitione; sed est principium formale respectu rei definitae, nempe enunciationis (Cf. s. Th. in II Physic., lect. V; et Par. I, qu. LXXXV, artic. III, ad 4).
β) Non autem posuit (scilicet verba illa, vox significativa) in eius (scilicet verbi) definitione... Iterat tamen hoc (nempe, vox significativa) in definitione orationis etc. S. Thomas non dicit utrum et quare iteret Philosophus etiam alia verba ad placitum, quae et in definitione nominis posita sunt. Quae verba in versione latina non habentur, sed ponuntur in textu graeco: κατὰ συνθήκην. Sciendum est ergo verba ista non solum in versione Boethiana non inveniri, sed neque etiam in Ammonio, qui eadem verba ab Aristotele praetermissa esse dicit (De interpretat., §. De enunciative oratione): imo vero in nonnullis codd. graecis verba illa non habentur. Unde Theodorus Waitz in sua Περὶ ἑρμηνείας editione a textu Aristotelico ea expungit (pag. 125), rationemque expunctionis reddit in Scholiis, pag. 331 aiens, brevitati, qua Aristoteles uti solet, parum convenire, ut expresse dicat quod facile intelligatur (Aristotelis Organon, graece, p. I. - Lipsiae 1844).
γ) Et alia syncategoremata. Συγκατηγόρημα, ut vox ipsa indicat, non ex se aliquid significat, sed una cum alio. Huiusmodi sunt omne, nullum, aliquid etc., quae sunt particulae additae nominibus ut eorum significatio determinetur, seu, ut ait s. Thomas, significant habitudinem unius ad alterum.
δ) Ad intellectum compositum. Iam supra (lect. III, n. 3, not. δ) novitium monuimus intellectum dici compositum non quidem subiective, sed objective: quia in iudicio est revera actus simplex componens seu con-
iungens praedicatum cum subiecto, in simplici vero apprehensione est actus simplex tum subiective tum obiective. ε) Facit autem mentionem solum de affirmatione non et de negatione etc. Quod hic notatur a s. Thoma prima fronte videtur falso supposito innixum, cum et in translatione latina quam damus textus Aristotelis, et in ipso textu graeco ex editione Didot habeatur mentio tum de affirmatione tum de negatione: sed non ut affirmatio vel negatio; ἀλλ’ οὐχ ὡς κατάφασις, ἀπόφασις. — Verum Theodorus Waitz (Op. et loc. supra cit.) affirmat nonnisi in duobus codicibus, Urbinate nempe et Marciano, addi ἀπόφασις, a caeteris autem omitti. Unde et ipse omittit in sua editione legitque: ὡς φάσις, ἀλλ’ οὐχ ὡς κατάφασις: ut dictio, sed non ut affirmatio; additque in Scholiis super cap.IV, pag.331: « Verba ἢ ἀπόφασις aliena manu addita videntur e vs. 30 (Cf. vers. » Dico autem etc.); quare cum Ammonio et vet. interp. lat. ea omisimus » eosdem codices secuti, quamquam retinet versio Boethiana. Quid Alexander et Porphyrius habuerint, ex quorum commentariis Boethius » multa affert, incertum est. » Quamvis ergo versione Boethiana veteres interpretes communiter usi fuerint, eam tamen ad textum graecum exegerunt atque emendarunt. Quod de s.Thoma ex hucusque declaratis manifestum est (Cf. Jourdain, Recherches critiques... des traductions latines d'Aristote, cap. IV, pag. 252, Paris. 18(19). - Codex A, qui versionem integram habet Peri hermeneias, cui adiunctur s. Thomae Commentarius, omittit verba vel negatio, et legit: oratio autem est vox significativa, cuius partium aliquid significativum est separatum, ut dictio, non vero ut affirmatio. Dico autem etc. ζ) Sunt enim quaedam orationes etc. – Codd. omnes: sunt enim quaedam orationes compositae. Hae quidem habent quod earum partes significant aliquid, ut affirmatio; quod infra declaratur (lect. VIII). Implicite tamen lectio Piana eundem habet sensum, dicendo quaedam orationes: nam τὸ quaedam in hoc casu designat orationes compositas. Sed utrum compositae sit explicite apponendum textui non auderem affirmare. Dicendo enim quaedam... compositae, vi particulae disiunctivae quaedam innui videtur dari orationes compositas, quarum partes non significant aliquid per modum affirmationis: quod est falsum. Aliunde s. Thomas infra adducto exemplo enunciationis conditionalis, addit: et sic de multis. Verius autem videretur dicendum: et sic de aliis, si legendum sit compositae, quia omnibus propositionibus compositis commune est, quod de enunciatione conditionali ex Aspasio asseritur. Haec autem aequivocatio removetur a lectione Piana, quae est etiam omnium edd. Venet. Si igitur adoptetur lectio codd. videtur subintelligendum esse aliquid et legendum: sunt enim quaedam orationes, nempe compositae. – Unus cod. C omittit: et sic de multis. η) Respondet Porphyrius. – Codd. unanimiter: Alexander. Videtur legendum esse Porphyrius, nam de Alexandri opinione infra agitur. Revera Porphyrius, texte Boethio, lib. II. Edit. secund. De interpretatione, pag. 322, hanc tenuit sententiam: « Porphyrius autem ita dicit. » Volens, inquit, Aristoteles ostendere non omnem orationem, aut sim» plices tantum habere partes aut compositas, a simplicibus sumpsit » exemplum, ut diceret significare partes orationis, ut dictionem non » ut affirmationem, ut cum est oratio. » - Nihilominus hac eadem ipsa interpretatio Alexandro tribuitur a Boethio ib. pag. 319: « Prior autem » simplicitas est, posterior vero compositio. In quibus est autem prius » vel posterius aliquid, illud sine dubio definiendum est priori loco quod » natura quoque praecedit. Ita ergo quoniam prior simplex oratio est, » posterior vero composita, prius simplicem orationem definitione constituit (Aristoteles) dicens, cuius partes significant ut dictio non ut » affirmatio, dictionem simplicis nominis aut verbi nuncupationem ponens. » – Sed praeterea Boethius alteram interpretationem quam secundo loco (vel potest dici etc.) refert s.Thomas, tribuit ipsi Alexandro;
« Addit (Alexander) quoque illud: omnem, inquit, definitionem vel con» tractiorem esse definita specie, vel excedere non oportet. Quod si » Aristoteles ita constituisset definitionem, ut significare partes oratio» nis diceret ut orationes, ac non ut dictiones, simplices orationes ab » hac definitione secluderet. Orationum namque simplicium partes, non » ut orationes, sed ut simplicia verba nominaque significant (Op. et » pag. cit.). » – Denique quae infra ponuntur ut dicta a Porphyrio de dictione sumpta ab Aristotele ad significandum tum simpliciter dicere, tum etiam affirmare, Boethius (ib. pag. 320) Alexandro tribuit. Haec igitur quae ex fide Boethii retulimus videntur suadere lectionem codd. praeferendam esse lectioni Pianae. At Porphyrius quoque, iterum Boethius ib., in eadem sententia (Alexandri) est, quamvis in uno ab Alexandro discrepans; quod unum late Boethius exponit, quodve non quantum ad sensum, licet quantum ad verba parumper differt a sententia Alexandri, ut s. Thomas infra habet. Quae cum ita sint legi secundum rei veritatem potest tum Porphyrius tum Alexander; spectato tamen ordine litterae s. Thomae, ut dixi supra, malo lectionem retinere Pianam quae est etiam omnium Venet. edd. Sed dubium remanet, videlicet cur sententia Porphyrii non differat quantum ad sensum a sententia Alexandri, ut s. Thomas affirmat?– Obiecto Aspasii est: Aristoteles voluit hoc loco definire orationem in genere, non autem solam orationem simplicem; atqui definitio tradita non est nisi de oratione simplici; ergo non recta est definitio Aristotelis. – Respondet Porphyrius, negando maiorem argumentationis Aspasii, et concedendo minorem. Et hinc est, addit Porphyrius, quod Aristoteles addidit partem orationis a se definitae significare quidem ut dictionem, prout dictio distinguitur ab affirmatione. Porro in oratione simplici pars significat ut dictio: significare vero ut affirmationem proprium est partis orationis compositae. Ruit ergo obiecto Aspasii, utpote falso supposito innixa. Respondet Alexander, concedendo maiorem argumentationis Aspasii, et negando minorem. In definitione enim generis non debet poni differentia, sed id solum quod est commune speciebus sub illo genere comprehensis. Hinc definiendo animal recte dicitur, quod est vivens ut sensitivum et non ut rationale vel irrationale: quia rationale et irrationale sunt non constitutiva generis quod est animal, sed differentiae constituentes species animalis. Porro significare ut dictionem est proprium partis orationis in genere ut distinguitur a nomine; ergo est quid commune orationi tum simplici, tum compositae. At significare ut affirmationem est differentia qua oratio composita differt a simplici; et ideo debet exclui a definitione orationis in genere. – Haec autem omnia conceduntur a Porphyrio: discrepantia est non in conclusione, sed in eo quod Porphyrius putat orationem simplicem definiri ab Aristotele; contra Alexander vult definiri orationem in genere, et nonnisi consequenter orationem simplicem. Et propterea in idem redeunt solutiones tum Porphyrii tum Alexandri, licet quantum ad verba parumper differant. θ) Habere autem partes significantes aliquid ut affirmatio etc. Haec lectio Piana bona est, et cohaeret cum forma dicendi infra n. 5 adhibita, et antiquioribus Aristotelis expositoribus usitata, ut videre est apud Boethium loc. cit. in nota praecedenti. Imo ea utitur Aristoteles: ὡς κατάφασις. Codd. ACDE (B habet lacunam) legunt: habere autem partes significantes (A, aliquid) per modum affirmationis competii soli orationi compositae; sed habere partes significantes (A, quae significant) per modum dictionis etc. Horum autem codd. lectio, eumdem sensum exhibet ac Piana; expeditior tamen mihi videtur et magis perspicua: imo vero magis respondens iis quae immediate sequuntur: sed habere partes etc. – Cum praefatis autem codicibus legimus: competit soli orationi compositae. – Piana habet: hoc solum competit orationi compositae.
¹) Ioannes grammaticus. Commentaria non habemus quae Ioannes grammaticus (Flor. saec. VII Eccl.), qui et Philoponus cognominatur, scripsit in librum Peri hermenias; sed eius citata sententia innuitur suo in Commentar. in lib. I Priorum analytic., cap. II, col. 27 (Venetiis, 1560). Eamdem interpretationem tradit b. Albertus: « Et quia, inquit in persona » Aristotelis, immediatum genus interpretationis est oratio perfecta, ideo » quaeremus orationis perfectae definitionem secundum logicum. Sic » enim compositum correspondebit componentibus: quia cum defini- » mus nomen et verbum, definimus prout sunt elementa orationis » perfectissimae; propterea etiam de oratione loquentes, ut de perfecta » loquimur » (In lib. I Peri herm. tractat. IV, cap. I, in princip.). Sed et hanc sententiam praedocuerat Syrianus, ut refert Boethius op. et » loc. cit. pag. 321: « Syrianus vero, qui Philoxenus cognominatur, non » putat orationes esse, quarum intellectus sit imperfectus, atque ideo » nec eas aliquas habere partes. Nam cum dicit: Plato in Academia di- » sputans; haec quoniam perfecta non est, partes, inquit, non habet.»
²) Quia quamvis omnes partes referantur principaliter ad totum perfectum etc. - Codd. ABCE uniformiter legunt: quia quamvis orationis partes referantur principaliter ad totum perfectum. Sed haec lectio minus mihi placet quam Piana quae est cod. D et Ven. edd. Principium enim hic a s. Thoma enuntiatur quod universim respicit partium relationem ad totum, ut patet exemplo adducto de partibus in ordine ad domum, et de membris organicis in ordine ad animal. Quod quidem principium applicatur deinde partibus orationis: Sic ergo etc. - Admitto in texto principaliter tum quia omnes codices illud habent, tum quia a s. Thoma infra indicatur, applicando enuntiatum principium ad partes orationis.
³) Et hoc dico non in actu, sed etc. Haec lectio Piana et omnium Ven. edd. non concordat cum codd. ABC qui omittunt particulam negantem, ac legunt: et hoc dico in actu. Quae lectio quoad formam non cohaeret cum sequentibus: sed solum in potentia. Attamen lectio ipsa Piana aliquid necessario vi particulae negantis subintelligit. Vult enim s. Thomas quod aliquid partium orationis non significat ut affir-
matio aut negatio, quia non significat esse vel non esse. Sed quia non significare ut affirmationem aut negationem intelligi potest in actu so-lummodo vel etiam in potentia; ideo addit s. Thomas quod aliquid partium orationis quamvis non significet in actu ut affirmatio aut negatio, significet tamen in potentia. Potest enim aliquid addi etc. Manifestum est hanc esse mentem s. Thomae; sed eam forma tum codd. tum edd. haud perspicue tradit.
⁴) Ideo hoc intelligendum est de partibus, ex quibus etc. Hanc lectionem germanam s. Thomae restituimus ex codd. omnibus, ac denique ex Veneta editione b. - Editio Piana cum duabus edd. ac plura omittit, quamvis a mente s. Thomae non aberret. Legit enim: ideo hoc non intelligendum est de partibus nominis vel verbi, quae sunt syllabae vel litterae. Addita particula negativa, nempe legendo non intelligendum, sententia s. Thomae servatur; minime vero perspicuitati consulitur: quia illatio, ideo hoc etc. non perfecte respondet praemisso antecedenti: sed quia pars etc. Huic enim nectitur illud, de partibus ex quibus immediate constituitur oratio etc.
⁵) Dictio enim quaedam est composita etc. - Codd. ABDE: dictio enim est quaedam vox composita. - Cod. C: dictio enim est quidem vox composita: quae lectio est ad sensum aliorum codd. Utraque lectio bona est. Si Piana adoptetur, per illa verba dictio enim etc. s. Thomas enunciat principium de omni dictione composita; at si vera est lectio codd., verba dictio enim etc. referuntur ad dictionem in exemplum positam, nempe Sorex, et erit sensus sententiae: dictio enim Sorex est quaedam vox composita etc.
⁶) Quae sit vox. Est lect. codd. CDE. - B: quae est vox. A: quae sit vox non significativa. Igitur vox ponitur ab omnibus nostris codicibus. - P. et ac, nec non ed. 1526: quae est rex. - Ed. b: quae significet. - Adoptamus lectionem, quae sit vox, tum propter consensum codd., tum quia cohaeret cum iis quae immediate sequuntur: in quantum autem est simplex etc. Posita tamen hac lectione, aut addendum est vocabulum significativa cod. A (particula enim, non, est corruptio), aut supponendum, sicut adnotavimus in margine. Quod etiam indicatur a lect. ed. b: quae significet.
ο) Potentia interpretativa etc. Dictum est supra (lect. I, n. 3, nota γ) interpretationem stricte acceptam idem sonare ac enunciationem; late autem sumptam idem esse ac locutionem in genere. Hinc nomine facultatis interpretativae intelligitur hoc loco facultas, qua homo naturaliter pollet manifestandi exterius interiores mentis conceptus affectionesque; ex qua manifestatione nobis patescunt quae in mente alterius hominis versantur.
π) Huic autem rationi quae dicitur esse Platonis etc. Cratylus Platonis liber est de recta nominum ratione. In exordio legitur ab Hermogene dictum: « Cratylus hic, o Socrates, rebus singulis ait natura inesse rectam nominis rationem, neque id esse nomen, quod quidam ex consuetudine vocant, dum vocis suae particulam quandam pronuntiant, » sed rectam rationem aliquam nominum et Graecis et Barbaris eandem omnibus innatam (pag. 265).». Socr. Cratylus vera loquitur, cum nomina dicit natura rebus competere, neque unum quemvis esse nomen minimum autorem, sed illum dumtaxat, qui ad nomen respicit, quod natura cuique convenit, posteaque speciem eam litteris syllabisque inserere » (pag. 269). Ratio vero huius sententiae sequens indicatur. Etenim « nomen.... rerum substantias docendi, discernendique instrumentum est, sic ut pecten et radius ipse telae » (pag. 268); et « nominandum... ea ratione qua rerum ipsarum natura nominare ac nominari postulat, et quo postulat, non autem pro nostrae voluntatis arbitrio (pag. 267)... Nam quod natura cuique congruit, instrumentum adinveniendum est, atque id illi attribuendum, ex quo efficit non qualecumque vult qui fabricat, sed quale natura ipsa exigit » (Pag. 268. — Platonis Opera Marsilio Ficino interprete.—Francofurti 1602).
ρ) Sicut enim etc. Retinenda est haec lectio Piana et edd. Ven., quia perspicua et requisita a forma textus s. Thomae. — Cod. A: sicut etiam virtus motiva utitur etiam etc. — B: sicut etiam virtus motiva utitur instrumentis sicut naturalibus etc. — C: sicut etiam virtus motiva utitur etc.: caetera ut in P. Quae vero sequuntur: ita virtus interpretativa usque ad illa verba inclusive ad faciendum orationem omittunt codd. praefati; proindeque sententiam s. Thomae mancam et obscuram exhibent.
σ) Sciendum tamen etc. Ita codd.— Edd. Piana et Ven.: sciendum ergo quod etc. — Novitius autem notet quid hic a s. Thoma doceatur circa virtutem naturalem. In hypothesi enim (quae vera est, ut dicitur lect. seq. n. 2) quod virtus interpretativa non attribuitur virtuti motivae, sed rationi, negatur ipsam esse naturalem. Sed numquid quod a ratione est naturale dici nequit? Dici utique potest quatenus id quod a natura quacunque profuit naturale dicitur. At Scholastici strictiori etiam significatione usurpabant vocabulum naturale, nempe ad designandum id quod a materia dependet vel est in materia sensibili. Quo sensu negatur naturale esse illud quod a sola ratione est.