Libro I, lezione VIIIDE DIVISIONE ENUNCIATIONIS IN SIMPLICEM ET COMPOSITAM, AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM
Il testo di Aristotele
Est autem una prima oratio enunciativa affirmatio, deinde negatio, aliae vero omnes coniunctione unae. Necesse est autem omnem orationem enunciativam ex verbo esse, vel casu verbi; etenim hominis ratio, si non est, aut erit, aut fuit, aut aliquid huiusmodi addatur, nondum est oratio enunciativa. Quare autem unum quoddam est et non multa, animal gressibile bipes; neque enim in eo quod propinquae dicuntur, unum erit: est autem alterius hoc tractare negotii. Est autem una oratio enunciativa, vel quae unum significat, vel coniunctione una: plures autem, quae plura, et non unum, vel inconiunctae. Nomen ergo et verbum dictio sit sola: quoniam non est dicere sic aliquid significantem voce enunciare, vel aliquo interrogante, vel non, sed ipso proferente. Harum autem haec simplex quidem est enunciatio, ut aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo; haec autem ex his coniuncta, velut oratio quaedam iam composita. Est autem simplex enunciatio, vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est: quemadmodum tempora divisa sunt. Affirmatio vero est enunciatio alicuius de aliquo. Negatio vero enunciatio alicuius ab aliquo.
La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.
17a8The first class of simple propositions is the simple affirmation, the next, the simple denial; all others are only one by conjunction.
17a10Every proposition must contain a verb or the tense of a verb. The phrase which defines the species ‘man’, if no verb in present, past, or future time be added, is not a proposition. It may be asked how the expression ‘a footed animal with two feet’ can be called single; for it is not the circumstance that the words follow in unbroken succession that effects the unity. This inquiry, however, finds its place in an investigation foreign to that before us.”1
17a15We call those propositions single which indicate a single fact, or the conjunction of the parts of which results in unity: those propositions, on the other hand, are separate and many in number, which indicate many facts, or whose parts have no conjunction.
17a17Let us, moreover, consent to call a noun or a verb an expression only, and not a proposition, since it is not possible for a man to speak in this way when he is expressing something, in such a way as to make a statement, whether his utterance is an answer to a question or an act of his own initiation.
17a20To return: of propositions one kind is simple, i.e. that which asserts or denies something of something, the other composite, i.e. that which is compounded of simple propositions. A simple proposition is a statement, with meaning, as to the presence of something in a subject or its absence, in the present, past, or future, according to the divisions of time.
I paragrafi del passo, nella traduzione di E. M. Edghill (The Works of Aristotle translated into English, ed. W. D. Ross, vol. I (Oxford: Clarendon Press, 1928)).
One first enunciative sentence2 is affirmation; afterwards negation, and all the rest are one by conjunction. It is necessary however that every enunciative sentence should be from a verb, or from the case of a verb, for the definition of “man,” unless “is,” or “was,” or “will be,” or something of this kind, be added, is not yet an enunciative sentence. Why indeed is the sentence “a terrestrial biped animal” one thing, and not many things? for it will not be one, because it is consecutively pronounced: this however belongs to another discussion.3 One enunciative sentence, moreover, is either that which signifies one thing,4 or which is one by conjunction,5 and many (such sentences) are either those which signify many things6 and not one thing, or which are without conjunction.7 Let therefore a noun or a verb be only a word, since we cannot say that he enunciates who thus expresses any thing by his voice whether he is interrogated by any one or not, but that he speaks from deliberate intention.8 Now of these enunciations one is simple, for instance something of9 something, or from10 something, but another is composed of these,11 as a certain sentence which is already a composite; simple enunciation, then, is voice significant about something being inherent, or non-inherent, according as times are divided.1213
I capitoli interi, nella traduzione di Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Sinossi degli editori leonini
1. Textus argumentum.— 2. Propositio est quoddam ens. Sed ens et unum convertuntur. Ergo omnis propositio aliqualiter est una, vel unitate simplicitatis, vel unitate compositionis.— 3. Alia subdivisio enunciationis est quod sit vel affirmativa vel negativa: et affirmativa prior est negativa, tum ex parte vocis quia simplicior; tum ex parte intellectus, quia compositio est prior divisione; tum ex parte rei, quia affirmativa significat esse, quod est prius non esse.— 4. Textus declaratio.— 5. Opinio Alexandri quod divisio enunciationis in affirmationem et negationem non sit divisio generis in species.— 6. Reprobatur. Quamvis propositio affirmativa sit prior negativa secundum propriam rationem, tamen aequaliter participant rationem enunciationis (scilicet verum vel falsum continere); quae proinde ad utramque est genus.— 7. Textus divisio.— 8. Praenotamen. Omnem enunciationem constare necessario ex verbo (quod est formale ipsius enunciationis), ostenditur ex definitione, quae nihil enunciat sine verbo.— 9. Dubium proponitur, cui respondetur tripliciter.— 10. Aliud praenotamen. Sicut ex forma et materia fit vere unum et non multa, ita in definitionibus ex genere et differentia.— 11. Absoluta unitas enunciationis exigit non interruptionem partium eius; sed non impeditur neque per compositionem quam importat verbum, neque per multitudinem nominum, ex quibus constat definitio.— 12. Textus subdivisio.— 13. Una absolute dicitur enunciatio, quae unum de uno significat; una secundum quid illa dicitur quae est coniunctione una, hoc est, una ex multis.— Et per oppositum intelligenda est enunciationum pluritas.— 14. Opinio Boethii de unitate et pluralitate enunciationis ex ordine ad significatum; de simplicitate et compositione ex ordine ad voces.— 15. Non approbatur Boethii expositio. — Tum unitas, tum simplicitas (Cf. infra n. 18) enunciationis est iudicanda non ex unitate nominis, sed ex unitate significati (ad quod ordinatur), etiamsi sint plura nomina quae unum significant.— 16. Tres sunt modi enunciationis; simpliciter una, quae unum simpliciter significat; simpliciter plures et una secundum quid, quae multa significat quae sunt coniunctione unum; simpliciter plures quae plura significat, quae non sunt coniunctione unum.— 17. Enunciatio una non sic unum significat sicut nomen et verbum.— 18. Ex ratione suae unitatis dividitur propositio in simplicem et compositam, non secus ac unum; simplex est quae unum significat vel per modum compositionis, vel per modum divisionis; composita est quae plura significat, et ideo ex simplicibus propositionibus coalescit.— 19. De altera divisione enunciationis (n. 3). Divisio enunciationis in affirmativam et negativam primo convenit enunciationi simplici; et ex consequenti compositae.— 20. Iterum de opinione Alexandri (n. 5).— 21. Enunciatis sententiis Boethii, Porphyrii et Ammonii, concluditur: significare esse et non esse recte assignari ab Aristotele ut differentias specificas propositionis seu enunciationis.
Il commento di san Tommaso
1. Postquam Philosophus definivit enunciationem, hic dividit eam. Et dividitur in duas partes: in prima, ponit divisionem enunciationis; in secunda, manifestat eam; ibi: Necesse est autem etc.
2. Circa primum considerandum est quod Aristoteles sub breviloquio duas divisiones enunciationis ponit. Quarum una est quod enunciationum quaedam est una simplex, quaedam est coniunctione una. Sicut etiam in rebus, quae sunt extra animam, aliquid est unum simplex sicut indivisibile vel continuum, aliquid est unum colligatione aut compositione aut ordine. Quia enim ens et unum convertuntur, necesse est sicut omnem rem, ita et omnem enunciationem aliqualiter esse unam.
3. Alia vero subdivisio enunciationis est quod si enunciatio sit una, aut est affirmativa aut negativa. Enunciatio autem affirmativa prior est negativa, triplici ratione, secundum tria quae supra posita sunt: ubi dictum est quod vox est signum intellectus, et intellectus est signum rei. Ex parte igitur vocis, affirmativa enunciatio est prior negativa, quia est simplicior: negativa enim enunciatio addit supra affirmativam particulam negativam. Ex parte etiam intellectus affirmativa enunciatio, quae significat compositionem intellectus, est prior negativa, quae significat divisionem eiusdem: divisio enim naturaliter posterior est compositione, nam non est divisio nisi compositorum, sicut non est corruptio nisi generatorum. Ex parte etiam rei, affirmativa enunciatio, quae significat esse, prior est negativa, quae significat non esse: sicut habitus naturaliter prior est privatione.
4. Dicit ergo quod oratio enunciativa una et prima est affirmatio, idest affirmativa enunciatio. Et contra hoc quod dixerat prima, subdit: Deinde negatio, idest negativa oratio, quia est posterior affirmativa, ut dictum est. Contra id autem quod dixerat una, scilicet simpliciter, subdit quod quaedam aliae sunt unae, non simpliciter, sed coniunctione unae.
5. Ex hoc autem quod hic dicitur argumentatur Alexander quod divisio enunciationis in affirmationem et negationem non est divisio generis in species, sed divisio nominis multiplicis in sua significata. Genus enim univoce praedicatur de suis speciebus, non secundum prius et posterius: unde Aristoteles noluit quod ens esset genus commune omnium, quia per prius praedicatur de substantia, quam de novem generibus accidentium.
6. Sed dicendum quod unum dividentium aliquod commune potest esse prius altero dupliciter: uno modo, secundum proprias rationes, aut naturas dividentium; alio modo, secundum participationem rationis illius communis quod in ea dividitur. Primum autem non tollit univocationem generis, ut manifestum est in numeris, in quibus binarius secundum propriam rationem naturaliter est prior ternario; sed tamen aequaliter participant rationem generis sui, scilicet numeri: ita enim est ternarius multitudo mensurata per unum, sicut et binarius. Sed secundum impedit univocationem generis. Et propter hoc ens non potest esse genus substantiae et accidentis: quia in ipsa ratione entis, substantia, quae est ens per se, prioritatem habet respectu accidentis, quod est ens per aliud et in alio. Sic ergo affirmatio secundum propriam rationem prior est negatione; tamen aequaliter participant rationem enunciationis, quam supra posuit, videlicet quod enunciatio est oratio in qua verum vel falsum est.
7. Deinde cum dicit: Necesse est autem etc., manifestat propositas divisiones. Et primo, manifestat primam, scilicet quod enunciatio vel est una simpliciter vel coniunctione una; secundo, manifestat secundam, scilicet quod enunciatio simpliciter una vel est affirmativa vel negativa; ibi: Est autem simplex enunciatio etc. Circa primum duo facit: primo, praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad propositum manifestandum; secundo, manifestat propositum; ibi: Est autem una oratio etc.
8. Circa primum duo facit: primo, dicit quod omnem orationem enunciativam oportet constare ex verbo quod est praesentis temporis, vel ex casu verbi quod est praeteriti vel futuri. Tacet autem de verbo infinito, quia eumdem usum habet in enunciatione sicut et verbum negativum. Manifestat autem quod dixerat per hoc, quod non solum nomen unum sine verbo non facit orationem perfectam enunciativam, sed nec etiam oratio imperfecta. Definitio enim oratio quaedam est, et tamen si ad rationem hominis, idest definitionem non addatur aut est, quod est verbum, aut erat, aut fuit, quae sunt casus verbi, aut aliquid huiusmodi, idest aliquod aliud verbum seu casus verbi, nondum est oratio enunciativa.
9. Potest autem esse dubitatio: cum enunciatio constet ex nomine et verbo, quare non facit mentionem de nomine, sicut de verbo? – Ad quod tripliciter responderi potest. – Primo quidem, quia nulla oratio enunciativa invenitur sine verbo vel casu verbi; invenitur autem aliqua enunciatio sine nomine, puta cum nos utimur infinitivis verborum loco nominum; ut cum dicitur, currere est moveri. – Secundo et melius, quia, sicut supra dictum est, verbum est nota eorum quae de altero praedicantur. Praedicatum autem est principalior pars enunciationis, eo quod est pars formalis et completiva ipsius. Unde vocatur apud graecos propositio categorica, idest praedicativa. Denominatio autem fit a forma, quae dat speciem rei. Et ideo potius fecit mentionem de verbo tanquam de parte principaliori et formaliori. Cuius signum est, quia enunciatio categorica dicitur affirmativa vel negativa solum ratione verbi, quod affirmatur vel negatur; sicut etiam conditionalis dicitur affirmativa vel negativa, eo quod affirmatur vel negatur coniunctio a qua denominatur. – Tertio, potest dici, et adhuc melius, quod non erat intentio Aristotelis ostendere quod nomen vel verbum non sufficiant ad enunciationem complendam: hoc enim supra manifestavit tam de nomine quam de verbo. Sed quia dixerat quod quaedam enunciatio est una simpliciter, quaedam autem coniunctione una; posset aliquis intelligere quod illa quae est una simpliciter careret omni compositione: sed ipse hoc excludit per hoc, quod in omni enunciatione oportet esse verbum, quod importat compositionem, quam non est intelligere sine compositis, sicut supra dictum est. Nomen autem non importat compositionem, et ideo non exigit praesens intentio ut de nomine faceret mentionem, sed solum de verbo.
10. Secundo; ibi: Quare autem etc., ostendit aliud quod est necessarium ad manifestationem propositi, scilicet quod hoc quod dico, animal gressibile bipes, quae est definitio hominis, est unum et non multa. Et eadem ratio est de omnibus aliis definitionibus. Sed huiusmodi rationem assignare dicit esse alterius negotii. Pertinet enim ad metaphysicum; unde in VII et in VIII Metaphysicae ratio huius assignatur: quia scilicet differentia advenit generi non per accidens sed per se, tanquam determinativa ipsius, per modum quo materia determinatur per formam. Nam a materia sumitur genus, a forma autem differentia. Unde sicut ex forma et materia fit vere unum et non multa, ita ex genere et differentia.
11. Excludit autem quamdam rationem huius unitatis, quam quis posset suspicari, ut scilicet propter hoc definitio dicatur unum, quia partes eius sunt propinquae, idest sine aliqua interpositione coniunctionis vel morae. Et quidem non interruptio locutionis necessaria est ad unitatem definitionis, quia si interponeretur coniunctio partibus definitionis, iam secunda non determinaret primam, sed significarentur ut actu multae in locutione: et idem operatur interpositio morae, qua utuntur rhetores loco coniunctionis. Unde ad unitatem definitionis requiritur quod partes eius proferantur sine coniunctione et interpolatione: quia etiam in re naturali, cuius est definitio, nihil cadit medium inter materiam et formam: sed praedicta non interruptio non sufficit ad unitatem definitionis, quia contingit etiam hanc continuitatem prolationis servari in his, quae non sunt simpliciter unum, sed per accidens; ut si dicam, homo albus musicus. Sic igitur Aristoteles valde subtiliter manifestavit quod absoluta unitas enunciationis non impeditur, neque per compositionem quam importat verbum, neque per multitudinem nominum ex quibus constat definitio. Et est eadem ratio utrobique, nam praedicatum comparatur ad subiectum ut forma ad materiam, et similiter differentia ad genus: ex forma autem et materia fit unum simpliciter.
12. Deinde cum dicit: Est autem una oratio etc., accedit ad manifestandam praedictam divisionem. Et primo, manifestat ipsum commune quod dividitur, quod est enunciatio una; secundo, manifestat partes divisionis secundum proprias rationes; ibi: Harum autem haec simplex etc. Circa primum duo facit: primo, manifestat ipsam divisionem; secundo, concludit quod ab utroque membro divisionis nomen et verbum excluduntur; ibi: Nomen ergo et verbum etc. Opponitur autem unitati pluralitas; et ideo enunciationis unitatem manifestat per modos pluralitatis.
13. Dicit ergo primo quod enunciatio dicitur vel una absolute, scilicet quae unum de uno significat, vel una secundum quid, scilicet quae est coniunctione una. Per oppositum autem est intelligendum quod enunciationes plures sunt, vel ex eo quod plura significant et non unum: quod opponitur primo modo unitatis; vel ex eo quod absque coniunctione proferuntur: et tales opponuntur secundo modo unitatis.
14. Circa quod considerandum est, secundum Boethium, quod unitas et pluralitas orationis refertur ad significatum; simplex autem et compositum attenditur secundum ipsas voces. Et ideo enunciatio quandoque est una et simplex puta cum solum ex nomine et verbo componitur in unum significatum; ut cum dico, homo est albus. Est etiam quandoque una oratio, sed composita, quae quidem unam rem significat, sed tamen composita est vel ex pluribus terminis; sicut si dicam, animal rationale mortale currit, vel ex pluribus enunciationibus, sicut in conditionalibus, quae quidem unum significant et non multa. Similiter autem quandoque in enunciatione est pluralitas cum simplicitate, puta cum in oratione ponitur aliquod nomen multa significans; ut si dicam, canis latrat, haec oratio plures est, quia plura significat, et tamen simplex est. Quandoque vero in enunciatione est pluralitas et compositio, puta cum ponuntur plura in subiecto vel in praedicato, ex quibus non fit unum, sive interveniat coniunctio sive non; puta si dicam, homo albus musicus disputat: et similiter est si coniungantur plures enunciationes, sive cum coniunctione sive sine coniunctione; ut si dicam, Socrates currit, Plato disputat. Et secundum hoc sensus litterae est quod enunciatio una est illa, quae unum de uno significat, non solum si sit simplex, sed etiam si sit coniunctione una. Et similiter enunciationes plures dicuntur quae plura et non unum significant: non solum quando interponitur aliqua coniunctio, vel inter nomina vel verba, vel etiam inter ipsas enunciationes; sed etiam si vel inconiunctione, idest absque aliqua interposita coniunctione plura significat, vel quia est unum nomen aequivocum. multa significans), vel quia ponuntur plura nomina absque coniunctione, ex quorum significatis non fit unum; ut si dicam, homo albus grammaticus logicus currit.
15. Sed haec expositio non videtur esse secundum intentionem Aristotelis. Primo quidem, quia per disiunctionem, quam interponit, videtur distinguere inter orationem unum significantem, et orationem quae est coniunctione una. Secundo, quia supra dixerat quod est unum quoddam et non multa, animal gressibile bipes. Quod autem est coniunctione unum, non est unum et non multa, sed est unum ex multis. Et ideo melius videtur dicendum quod Aristoteles, quia supra dixerat aliquam enunciationem esse unam et aliquam coniunctione unam, vult hic manifestare α quae sit una. Et quia supra dixerat quod multa nomina simul coniuncta sunt unum, sicut animal gressibile bipes, dicit consequenter β quod enunciatio est iudicanda una non ex unitate nominis, sed ex unitate significati, etiam si sint plura nomina quae unum significant. Vel si sit aliqua enunciatio γ una quae multa significet, non erit una simpliciter, sed coniunctione una. Et secundum hoc, haec enunciatio, animal gressibile bipes est risibile, non est una quasi coniunctione una, sicut in prima expositione dicebatur, sed quia unum significat.
16. Et quia oppositum per oppositum manifestatur, consequenter ostendit quae sunt plures enunciationes, et ponit duos modos pluralitatis.- Primus est, quod plures dicuntur enunciationes quae plura significant. Contingit autem aliqua plura significari in aliquo uno communi; sicut cum dico, animal est sensibile δ, sub hoc uno communi, quod est animal, multa continentur, et tamen haec enunciatio est una et non plures. Et ideo addit et non unum.-Sed melius est ut dicatur hoc esse additum propter definitionem, quae multa significat quae sunt unum: et hic modus pluralitatis opponitur primo modo unitatis.-Secundus modus pluralitatis est, quando non solum enunciationes plura significant, sed etiam illa plura nullatenus coniunguntur, et hic modus pluralitatis opponitur secundo modo unitatis. Et secundum hoc patet quod secundus modus unitatis non opponitur primo modo pluralitatis. Ea autem quae non sunt opposita, possunt simul esse. Unde manifestum est, enunciationem quae est una coniunctione, esse etiam plures: plures in quantum significat plura et non unum. Secundum hoc ergo possumus accipere tres modos enunciationis. Nam quaedam est simpliciter una, in quantum unum significat; quaedam est simpliciter plures, in quantum plura significat, sed est una secundum quid, in quantum est coniunctione una; quaedam sunt simpliciter plures, quae neque significant unum, neque coniunctione aliqua uniuntur. Ideo autem Aristoteles quatuor ponit et non solum tria, quia quandoque est enunciatio plures, quia plura significat, non tamen est coniunctione una, puta si ponatur ibi nomen multa significans.
17. Deinde cum dicit: Nomen ergo et verbum etc., excludit ab unitate orationis nomen et verbum. Dixerat enim quod enunciatio una est, quae unum significat: posset autem aliquis intelligere, quod sic unum significaret ε sicut nomen et verbum unum significant. Et ideo ad hoc excludendum subdit: Nomen ergo, et verbum dictio sit sola, idest ita sit dictio, quod non enunciatio. Et videtur, ex modo loquendi, quod ipse imposuerit hoc nomen ad significandum partes enunciationis. Quod autem nomen et verbum dictio sit sola ζ manifestat per η hoc, quod non potest dici quod ille enunciet, qui sic aliquid significat voce, sicut nomen, vel verbum significat. Et ad hoc manifestandum innuit duos modos utendi enunciatione. Quandoque enim utimur ipsa quasi ad interrogata respondentes; puta si quaeratur, quis sit in scholis? respondemus, magister η. Quandoque autem utimur ea propria sponte, nullo interrogante; sicut cum dicimus, Petrus currit 00. Dicit ergo, quod ille qui significat aliquid unum nomine vel verbo, non enunciat vel sicut ille qui respondet aliquo interrogante, vel sicut ille qui profert enunciationem non aliquo interrogante, sed ipso proferente sponte. Introduxit autem hoc, quia simplex nomen vel verbum, quando respondetur ad interrogationem, videtur verum vel falsum significare: quod est proprium enunciationis. Sed hoc non competit nomini vel verbo, nisi secundum quod intelligitur coniunctum cum alia parte proposita in interrogatione. Ut si quaerenti, quis legit in scholis? respondeatur, magister, subintelligitur, ibi legit. Si ergo ille qui enunciat aliquid nomine vel verbo non enunciat, manifestum est quod enunciatio non sic unum significat, sicut nomen vel verbum. Hoc autem inducit sicut conclusionem eius quod supra praemisit: Necesse est omnem orationem enunciativam ex verbo esse vel ex casu verbi.
18. Deinde cum dicit: Harum autem haec simplex etc., manifestat praemissam divisionem secundum rationes partium. Dixerat enim quod una enunciatio est quae unum de uno significat, et alia est quae est coniunctione una. Ratio autem huius divisionis est ex eo quod unum natum est dividi per simplex et compositum. Et ideo dicit: Harum autem, scilicet enunciationum, in quibus dividitur unum, haec dicitur una, vel quia significat unum simpliciter, vel quia una est coniunctione. Haec quidem simplex enunciatio est, quae scilicet unum significat. Sed ne intelligatur quod sic significet unum, sicut nomen vel verbum, ad excludendum hoc subdit: Ut aliquid de aliquo, idest per modum compositionis, vel aliquid ab aliquo, idest per modum divisionis. Haec autem ex his coniuncta, quae scilicet dicitur conjunctione una, est velut oratio iam composita: quasi dicat hoc modo, enunciationis unitas dividitur in duo praemissa, sicut aliquod unum dividitur in simplex et compositum.
19. Deinde cum dicit: Est autem simplex etc., manifestat secundam divisionem enunciationis, secundum videlicet quod enunciatio dividitur in affirmationem et negationem. Haec autem divisio primo quidem convenit enunciationi simplici; ex consequenti autem convenit compositae enunciationi; et ideo ad insinuandum rationem praedictae divisionis dicit quod simplex enunciatio est vox significativa de eo quod est aliquid: quod pertinet ad affirmationem; vel non est aliquid: quod pertinet ad negationem. Et ne hoc intelligatur solum secundum praesens tempus, subdit: Quemadmodum tempora sunt divisa, idest similiter hoc habet locum in aliis temporibus sicut et in praesenti.
20. Alexander autem existimavit “ quod Aristoteles hic definierit enunciationem; et quia in definitione enunciationis videtur ponere affirmationem et negationem, volebat hic accipere quod enunciatio non esset genus affirmationis et negationis, quia species nunquam ponitur in definitione generis. Id autem quod non univoce praedicatur de multis (quia scilicet non significat aliquid unum, quod sit unum commune multis), non potest notificari nisi per illa multa quae significantur. Et inde est quod quia unum non dicitur aequivoce de simplici et composito, sed per prius et posterius, Aristoteles in praecedentibus semper ad notificandum unitatem enunciationis usus est utroque. Quia ergo videtur uti affirmatione et negatione ad notificandum enunciationem, volebat Alexander accipere quod enunciatio non dicitur de affirmatione et negatione univoce sicut genus de suis speciebus.
21. Sed contrarium apparet ex hoc, quod Philosophus consequenter utitur nomine enunciationis ut genere, cum in definitione affirmationis et negationis subdit quod, affirmatio est enunciatio alicuius de aliquo, scilicet per modum compositionis, negatio vero est enunciatio alicuius ab aliquo, scilicet per modum divisionis. Nomine autem aequivoco non consuevimus uti ad notificandum significata eius. Et ideo Boethius dicit quod Aristoteles suo modo brevilquio utens, simul usus est et definitione et divisione eius: ita ut quod dicit de eo quod est aliquid vel non est, non referatur ad definitionem enunciationis, sed ad eius divisionem. Sed quia differentiae divisivae generis non cadunt in eius definitione, nec hoc solum quod dicitur vox significativa, sufficiens est definitio enunciationis; melius dici potest secundum Porphyrium, quod hoc totum quod dicitur vox significativa de eo quod est, vel de eo quod non est, est definitio enunciationis. Nec tamen ponitur affirmatio et negatio in definitione enunciationis sed virtus affirmationis et negationis, scilicet significatum eius, quod est esse vel non esse, quod λ est naturaliter prius enunciatione. Affirmationem autem et negationem postea definivit per terminos utriusque λ cum dixit: Affirmationem esse enunciationem alicuius de aliquo, et negationem enunciationem alicuius ab aliquo. Sed sicut in definitione generis non debent poni species, ita nec ea quae sunt propria specierum. Cum igitur significare esse sit proprium affirmationis, et significare non esse sit proprium negationis, melius videtur dicendum, secundum Ammonium, quod hic non definitur enunciatio, sed solum dividitur. Supra enim posita est definitio, cum dictum est quod enunciatio est oratio in qua est verum vel falsum. In qua quidem definitione nulla mentio facta est nec de affirmatione, nec de negatione. Est autem considerandum quod artificiosissime procedit: dividit enim genus non in species, sed in differentias specificas. Non enim dicit quod enunciatio est affirmatio vel negatio, sed vox significativa de eo quod est, quae est differentia specifica affirmationis, vel de eo quod non est, in quo tangitur differentia specifica negationis. Et ideo ex differentiis adiunctis generi constituit definitionem speciei, cum subdit: Quod affirmatio est enunciatio alicuius de aliquo, per quod significatur esse; et negatio est enunciatio alicuius ab aliquo quod significat non esse.
Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.
Note degli editori leonini
α) Ex parte etiam intellectus affirmativa etc. Est lectio codd. ABC quam adoptamus loco Pianae et D: ex parte autem intellectus etiam affirmativa etc.- Cod. E: ex parte intellectus enim affirmativa etc. Sed quia enim magis quam autem, extra propositum ponitur, pronum est inferre in codice, ex quo E transcriptus est, fuisse etiam, et ab imperito vel distracto amanuensi scriptum enim.
β) Ex parte etiam rei, affirmativa enunciatio, quae significat ESSE, prior est negativa, quae significat NON ESSE. Ita legimus cum ABE: ex parte etiam rei, non autem cum Piana: ex parte autem.- Cod. D habet: ex parte rei.- C omittit omnino verba: ex parte etiam rei affirmativa enunciatio; sed his omissis, ex quae immediate sequuntur, et quae habet etiam C, sunt sine significatione. - Hoc principium, simplicissimum quidem in se est, sed virtute est propemodum infinitum. Dixerat s. Thomas lect. 1, n. ult. negationem relative, respectu nempe eorum que possunt esse et non esse praecedere affirmationem, quia revera ea quae possunt esse et non esse prius concipiuntur ut non existentia (seu non esse) quam ut existentia. Nunc autem loquendo in sensu absoluto affirmationem dicit praecedere negationem, et esse seu existere, praecedere non esse seu non existere. Et vere sic est. Nam negatio negat esse, et ideo illud subaudit; at contra affirmatio affirmat esse, quod per se sumptum stare potest nihilque praesupponit. Quo statuto abstractissimo principio, s. Thomas frequenter illud applicat peculiaribus subiectis; puta: actus est esse, potentia est non esse; ergo absolute loquendo actus prior est potentia: perfectio est esse, imperfectio est non esse; ergo absolute loquendo perfectio prior est imperfectione: habitus seu habere est esse, privatio est non esse; ergo habitus prior est privatione. Et sic de caeteris. - Applica eadem principia, et logice et vere inferes: ergo existentia entis perfectissimi praecedit existentiam entis finiti, quod est perfectio mixta imperfectione, seu affirmatio mista negatione; ergo perfectio finita dari nequit quin praeexistat perfectio infinita, a qua sit; ergo bonitas, veritas, entitas, causa finita existens supponit causam infinitam, et infinite bonam, infinite veram, infinite ens. - Hisce aliisque bene multis consequentiis illatis, adde quod quia Deus est esse, et veritas, et causa, et bonitas, et perfectio etc. per essentiam; Deo per hypothesim sublato, nihil omnino relinquitur, neque veritas cuiusque affirmationis, neque consequenter veritas cuiusque negationis. Quocirca philosophia necessario Dei existentiam praesupponit et in omni sua cognitione implicite includit Deum, quo negato, seipsam negat.
γ) Sed coniunctione unae.- Codd. BCDE: sed coniunctione, ita scilicet quod quaelibet earum est coniunctione una. Et haec mihi videtur esse lectio germana s. Thomae.-A habet: sed coniunctione una, nempe legit ferme cum Piana.
δ) Quam de novem generibus accidentium. Piana immediate prosequitur: sed enunciatio praedicatur secundum prius et posterius de affirmatione et negatione, ut videtur per hoc quod dicitur primo et deinde. Ergo etc.- Quae omnia, explicite constituentia minorem argumentationis Alexandri, desunt in edd. Venetis Peri hermeneias saec. XV et XVI, nec non in edd. Opp. s. Th. Veneta 1595 et Parisiensi 1660. Sed et codices
nostri omnes praefata verba omittunt. Adde quod minor illa et praesertim abbreviatio ergo etc., qua s. Thomas aut numquam aut rarissime utitur, videntur esse nota marginalis, quae postea textui inserta est.- Supra autem cod. A hanc exhibet lectionem: unde Aristoteles voluit quod ens non esset genus omnium praedicamentorum, nempe praedicamentorum. Praedicatorum loco praedicamentorum non raro excidit amanuensibus.
ε) Binarius secundum propriam rationem naturaliter est prior ternario. Codd. omnes ita legunt. - Piana: secundum rationem propriam prior est etc. Adverbium naturaliter potest sine inconvenienti omitti, quia sufficienter exprimitur, dicendo, secundum propriam rationem; illud tamen adiecimus explicite propter codd. unanimatem. - Ratio vero asserti fundatur in principio nota β explicato. Ternarius enim resultat ex binario et ex unitate, sicut ex duabus unitatibus componitur binarius. Ergo sicut unitas supponitur a binario et prior est ipso; ita binarius supponitur a ternario et ipso prior est.
ζ) Ens non potest esse genus etc.; et ideo non univoce praedicatur de rebus, quamvis nec proprie aequivoce, sed analogice (Cf. lect. v, n. 19 et not. ξ). Recte enim argumentamur: Est genus; ergo est univocum. Et viceversa: Non est univocum; ergo non est genus.- Disputatum est a Scholasticis utrum revera ens (quod est ultimum ad quod ascendit mens in abstractionibus idealibus, et a quo in synthesi ideali mens descendit ad genera et species) sit quid univocum, et ideo genus, vel quid analogum et ideo transcendens omne genus. Affirmavit Scotus univocationem entis; negavit s. Thomas. Recentiores vero plerique hanc quaestionem inter inutiles subtilitates scholasticas recensuerunt. Sed postquam invaluit pantheismus idealisticus, qui fundamentum quaerit in entis conceptu abstractissimo, tunc tandem cognitum est quaestionem illam inter praecipuas locum habere. Sed praeterea quaestioni de univocatione vel analogia entis intimo nexu doctrina de ordine supernaturalium veritatum connectitur. Haec, suis locis explicanda, sufficiat impraesentiarum innuisse, ut novitius non summis labiis attingat, sed intime penetret quae hic tradit s. Thomas ac firmiter mente retineat ad rationem univocationis essentialiter requiri, ut illud quod dicitur univocum aequaliter participetur vel possit participari a pluribus; ita nempe ut subtracta ista participabilitatis aequalitate, eo ipso subtrahatur univocatio.
η) Est ens per aliud et in alio. Illud per aliud, quod dicitur de accidente, accipiendum est per oppositionem ad illud per se, quod dicitur de substantia. Porro per se esse non excludit causam a quo substantia habeat esse (substantiae enim creatae sunt per se, sed non sunt a se), sed solum excludit subiectum cui inhaereat ut existat: quia de ratione substantiae est quod per seipsam et consequenter in seipsa existat et non in alio. Igitur per aliud, quod de accidente affirmatur, dicit negationem existendi per se, et consequenter necessitatem inhaerendi alicui subiecto substantiali: non enim accidens naturaliter existit, nisi quatenus inexsistit, ut dictum est lect. IV, n. 5, nota δ. - Codd. hoc modo legunt: prioritatem habet substantia, quae est ens per se respectu accidentis, quod etc. Sic ergo etc. Hanc alteram inversionem adoptavimus, seposita Piana: sic ergo affirmatio prior est negatione secundum propriam rationem.
θ) In enunciatione etc. Haec verba adiecimus Pianae ex codd.: videntur enim requisita ex contextu, qui est de elementis necessariis ad enunciationem. Imo s. Thomas lect. I, n. 5, lib. II distinguit verbum infinitum extra enunciationem et in enunciatione, et prout ponitur in enunciatione dicit: Verbum infinitum in enunciatione positum fit verbum negativum. Quo autem pacto verbum infinitum in enunciatione habeat eumdem sensum ac verbum negativum, explicat ib. Angelicus. – Infra vero codd. ABC legunt: manifestat... non solum unicum nomen sine verbo facit enunciationem, sed nec etc. Facit est error plane manifestus; sed unicum nomen, quod etiam habent DE haud mihi displicet; enunciationem denique mihi videtur esse lectio praeferenda: enunciatio enim est oratio perfecta, ut dictum est lect. praeced. n. 4; inutile ergo videtur ut designetur per orationem perfectam enunciativam. – Noto etiam lectionem codd. ABDE: definitio enim..., et tamen si rationi, idest definitioni hominis (A omittit hominis) non addatur etc. Et haec lectio videtur melior Piana, cum qua conveniunt edd. Venet. et cod. C.
ι) Ad quod tripliciter responderi potest. Primo quidem, quia, etc. Haec lectio codd. indicatur a contextu, et etiam quoad formam melior est Piana: ad hoc tripliciter... Uno modo quia etc.
κ) Denominatio autem fit a forma, quae dat speciem rei. Homo denominatur doctus a doctrina, qua in specie, ut ita dicam, docti constituitur. Ex quo patet aliquid denominari ab eo, a quo in determinato esse vel modo essendi constituitur; illud autem a quo aliquid constituitur et denominatur, consuevit apud Scholasticos appellari forma; illud vero quod constituitur et denominatur a forma, appellatur subiectum et quandoque etiam latiori sensu dicitur materia, quia materiae est proprium ut per formam determinetur et constituatur in aliqua rerum specie. Et hinc etiam est quod, quia genus est quid determinabile, differentia vero concipitur ut quid determinans (sicut animal est genus determinabile ad hominem et brutum, rationale autem est differentia determinans animal ad esse hominis), infra n. seq. dicitur quod a materia, physice loquendo, sumitur genus, a forma vero differentia (Metaph. lib. X,
lect. XII. – Cf. ib, lect. x et XI). – Codd. ACDE: denominatio enim fit a forma, quae dat speciem rei. Qua in lectione, si adoptetur, assignatur ratio cur propositio graece denommetur categorica et latine praedicativa.
λ) Et ideo potius fecit. Adiciimus potius ex codd. ABCD; et infra cum eisd. et E legimus: parte principaliori et formaliori, loco Pianae, principaliori et formaliori; et (E habet lacunam): negativa solum ratione loco negativa ratione; et cum AC (B lacunam habet): sicut etiam conditionalis, loco, sicut conditionalis (D: sic et conditionalis).
μ) De omnibus aliis definitionibus. Est lectio cod. D. – Codd. ABC: de universis aliis definitionibus. – E: de diversis aliis definitionibus. – Aliis ergo traditur ab omnib. codd. – Piana: de omnibus definitionibus.
ν) A materia sumitur genus etc. Vide quae supra, nota κ dicta sunt. – Sed hic addendum est quod quamvis genus sumatur a materia, in sensu supra explicato, imo quamvis contingat aliquando aliquid esse et genus et materiam alicuius (sicut vox, e. g., est genus et materia litterarum) non tamen utrumque est eodem modo acceptum. Materia enim est pars integralis rei, et ideo non potest praedicari seu affirmari de toto, cuius pars integralis est: non enim dici potest quod homo sit caro, vel os, quamvis caro et os sint materia et partes integrales hominis. At ex opposito genus vere praedicatur de toto: vere enim dicimus quod homo sit animal. Consequenter genus significat aliquo modo totum, quod est species – (Conf. s. Th. VII Metaphysic., lect. XII et loc. citt. nota κ).
ξ) Ut scilicet propter hoc definitio etc. Adiciimus propter hoc ex codd.: causalis enim illa perspicuitatem confert sententiae, et magis eam connectit iis quae sequuntur, nempe quia partes eius sunt, seu ut iidem codd. habent, quia partes eius dicuntur propinquae. – At dicuntur melius sonat, si supra cum ACDE legatur: definitio sit unum, quia partes eius dicuntur propinquae (propinque?). Et revera sic legendum esse videtur: nam statim subiungtur quod partes definitionis debent dici sine aliqua interpositione coniunctionis vel morae. – Omnes etiam codices legunt immediate: et quidem non interruptio prolationis.
ο) Sine aliqua interpositione coniunctionis vel morae. Quae de interpositione ac de interruptione hic dicuntur quoad unitatem definitionis, imo et cuiusque orationis, novitius accipiat non physice sed moraliter, hoc est, secundum hominum communem existimationem. Si enim interpositio vel interruptio sit talis ac tanta ut secundum communem hominum existimationem non amplius sensus propositionis habeatur, perit unitas definitionis vel orationis; secus autem si sensus, non obstante interpositione vel interruptione, perseveret idem (Cf. quae hac de re docet s. Thomas P. III, qu. LX, artic. VIII, ad 3, et quae Caietanus ib. commentatur). Ratio est quia cum verba ex institutione humana significent, ad communem hominum sensum est etiam hac in re recurrendum.
π) Sed significarentur ut actu multae in locutione. Est lectio codd. et Ven. edd. 1526 et 1557, quae est adoptanda loco Pianae et aliarum edd. Ven.: significaretur. Ad hoc enim ut unitas definitionis habeatur requiritur ut partes fiant actu unum: fiunt autem actu unum (cum in seipsis, hoc est divisim acceptae sint multae), quatenus una determinat aliam, sicut forma determinat materiam. At posita interpositione coniunctionis vel morae una pars non determinat aliam; ergo partes non fiunt, seu non significantur ut unum actu, sed manent actu multae. - Codd. omittunt in locutione, quae licet non necessaria, tamen retinemus cum Piana aliisque edd. - Denique edd. bc et 1526 habent cum P.: et ideo idem operatur etc. At codd. ABC omittunt ideo, ac melius legunt: et (A omittit etiam et) idem operatur etc. - Edd. a et 1557: et ideo operatur; ideo erronese ponitur pro idem.
ρ) Non impeditur; sic habent codices omnes, quorum lectionem praetulimus τῷ interrumpitur (quod, quamvis non male, legitur in editione Piana), quia melior nobis visa est ex toto contextu.
σ) Primo manifestat ipsam divisionem. Codd. omnes: primo manifestat praemissam divisionem: quae lectio repetit quae supra dicta sunt: accedit ad etc. - Praeterea cod. A immediate prosequitur: secundo concludit ab utroque membro divisionis nomen et verbum excludi.
τ) Per modos pluralitatis. Quia per unum oppositorum cognoscitur aliud, ex diversis pluralitatis modis declaratur unitas propositionis. Piana habet: per modum pluralitatis. - Codd. ACDE legunt: oppositum autem unitati (A unitatis) est pluralitas; et ideo modos unitatis manifestat per modos pluralitatis. Quam lectionem, quamvis corrupte, indicat etiam cod. B: (in marg. cum) omni autem unitati est pluralitas (marg. opposita); et ideo per modos unitatis manifestat per modos pluralitatis. Hinc per modos est lectio codd. omnium. Quod si sapiens lector integram lectionem ACDE amplecti maluerit, non ego contradicam (Cf. infra, nn. seq. et 16).
υ) Et tales opponuntur secundo modo unitatis. Haec verba quae in edd. habentur, desiderantur in codd. nostris. - Procul dubio haec secunda pars de oppositione ad unitatem secundum quid de facili suppletur ex prima parte enunciata; at non mihi persuasum est hanc ipsam secundam partem subintelligendam fuisse a s. Thoma relictam, et non explicite appositam.
φ) Secundum Boethium... unitas et pluralitas refertur. Codd. ABD: secundum Boethium (D erronee, Aristotelem)... refertur ad significationem. - Cod. E: refertur ad significationem rei. - Cod. C: unitas et pluralitas referuntur ad significatum. Lectionem refertur (non referuntur, ut ex attenditur sequente, quod codd. ipsi habent, est manifestum) Pianae, potest referri, praetulimus, tum auctoritate codd., tum quia magis respondet secundae parti, nempe: simplex autem et compositum attenditur (non, possunt vel potest attendi). - Quae de Boethio hoc loco affirmat s. Thomas habentur in Editione secunda in librum De interpretatione, pag. 328 edit. cit. Basileae: « Una, inquit Boethius, vel multiplex » oratio intelligitur si unum vel multa significat; et de propria significatione semper iudicantur. Simplex autem et composita non ex significatione, sed ex verborum et nominum pluralitate cognoscitur: si » enim ultra duos terminos habet propositio, composita est; si duos » tantum, simplex. » Quae verba cum absolute dicantur, magis magisque confirmant lectionem codd.
χ) Quandoque est una et simplex. Haec lectio codd., quae cum sequentibus una oratio sed composita cohaeret, sufficitur Pianae: simplex et una. - Sed alia occurrunt notanda ex cod. A. Habet: quandoque quidem est una et simplex, puta cum solum ex nomine et verbo componitur quae unum significant (quae unum significant habent etiam BDE)... Est autem oratio una (id. alii codd.), sed composita ex pluribus terminis, ut si dicam... quae unum et non multa significant (id. BC). Similiter autem etiam in enunciatione quandoque est etiam pluralitas... multa significans. At hic amanuensis repente distrahitur, et immediate prosequitur: non dicitur de affirmatione et negatione univoce sicut genus de suis speciebus. Quae sunt ultima verba numeri 20. Caetera omnia intermedia per incredibilem oscitantiam omittit.
ψ) Quia plura significat. Ratio est quia canis est nomen aequivocum, ut in fine huius numeri dicitur; nomen autem aequivocum licet sit simplex voce, multa tamen, eaque diversa significat, ut dictum est lect. V, n. 19 et not. ξ; et ideo multiplex est significatione. Unde haec propositio: Cato philosophus est (est exemplum Boethii, quatenus nempe Cato potest significare tum Catonem Uticensem tum Catonem Censorium oratorem) vel, canis latrat, non est una, sed est multiplex, licet sit simplex. Infra post verba, homo albus musicus disputat, codd. BC addunt: vel homo albus et musicus disputat. Per hanc additionem codd. citati ponunt exempla utriusque partis praemissae, nempe, sive intervieniat coniunctio, pro qua est secundum exemplum; sive non, pro qua primum exemplum inducitur.
ω) Plura significat (BCD: significet; E: significaret), vel quia est unum nomen aequivocum multa significans etc. Haec verba multa significans, quae desunt Pianae, quia codd. unanimiter habent, nostrae adicimus editioni. Est sermo de pluralitate orationis quando enunciatio absque interposita coniunctione plura significat: quod quidem ex duplici capite provenire dicitur, nempe aut quia ponitur nomen aequivocum multa significans, et cum unitate nominis habetur pluritas significationum; aut quia ponuntur plura nomina ex quorum significatis non fit unum significatum, et cum pluralitate nominum habetur etiam pluralitas significationum.
αα) Vult hic manifestare etc. Codd. - P.: hic manifestat. Et immediate C: et quia iam supra ostendit;- DE: et quia iam ostendit; - B: et quia supra ostendit.
ββ) Dicit consequenter. Edd. Piana et Ven. habent: dicit Commentator Algazel etc. Sed codd. neque Commentator habent neque Algazel, sed legunt consequenter. B.Albertus Magnus in I Peri hermeneias, tract. IV, cap. II, pag. 258 col. 2, refert Avicennam et Algazelem hac in re Boethio consentire. Cum codd. ergo retinemus nomen Algazelis esse expungendum ex hoc s. Thomae textu atque legendum consequenter. - Revera quae hoc loco disseruntur, mera expositio sunt textus Aristotelici, quem longiori sermone exponit Averroes in suis commentariis in librum Peri hermeneias (§. Sermo in oratione - Venetiis 1483. Absque num.).
γγ) Vel si sit aliqua enunciatio etc. Adoptamus hanc lectionem codd. BC quam indicant etiam codd. DE. - Edd. Piana et Ven.: vel si aliqua
enunciatio una plura etc. et infra: et secundum hoc, animal gressibile bipes est risibile, non est una, coniunctione una, sicut prius dicebatur, sed quia unum significat.
δδ) Animal est sensibile. Codd. BCE. - Ed. Piana: animal gressibile bipes, sed male, quia animal gressibile bipes non est enunciatio, cum verbo seu copula careat. S. Thomas autem ponit exemplum de enunciatione quae est una et non plures, quamvis eius subiectum animal sit quid commune multa sub se continens. Ob eamdem rationem seponenda est etiam lectio cod. D: animal sensibile.
εε) Sic unum significaret. Ita optime codd., ut videre est in n. seq. - C prosequitur: sicut nomen vel verbum unum significat. - Ed. Piana: sic significaret. - Prius autem ubi Piana legit, posset enim, legimus cum eisdem codd., posset autem, prout natura ipsa contextus postulat. - Infra etiam legimus: dictio sit sola, idest ita sit dictio quod non enunciatio, correcta Piana: dictio sit sola, ita dictio sit quod non enunciatio. Particulam enim idest habent codd. Attamen lectiones codd. DE in omnibus non sequimur: nam D habet erronee: idest ita sit dictio quod enunciatio; et E non bene: idest ita fit dictio quod non enunciatio.
ζζ) Quod autem nomen et verbum dictio sit sola. Codd. BCD (E habet lacunam) legunt: quod autem nomen vel verbum sit sola dictio et non enunciatio. Quae lectio videtur anteponenda, quia magis complet sententiam Aristotelis; attamen non est necessaria, quia per particulam exclusivam sola, satis exprimitur quod nomen vel verbum ita sunt dictiones, ut non sint enunciationes. Hinc Aristoteles ponit, dictio sit sola: quae verba s. Thomas hic supra interpretatur per exclu-
sionem enunciationis. - Infra autem codd. habent: et ad hoc manifestandum consequenter innuit (BC: insinuat) etc. ηη) Si quaeratur, quis sit in scholis? Respondemus, magister. Omnes edd. Venetae saeculi XV et 1526 habent non quis, sed quid sit in scholis; et ita codices, qui etiam legunt unanimiter: respondemus, magister disputat: quae lectio supponit interrogationem: quid fit in scholis. Quae utrum sit vera lectio ex aliis codicibus esset definienda. 00) Quandoque.... propria sponte etc. - BCD: quandoque... propria sponte a nullo interrogati (D interroganti). Dicit ergo quod ille etc.- E: quandoque .... propria sponte, scilicet a novo interrogati. Dicit ergo ille quod etc. Lectiones codd. DE sunt corruptiones lect. codd.BC: a nullo interrogati. At P. aliaeque edd. addunt: sicut cum dicimus, Petrus currit; quo exemplo carent citati codices. Posset igitur aliquis
quaerere utrum verba ista sint additio marginalis? Salvo meliori iudicio, non videntur esse marginalis additio, sed genuina s. Thomae lectio: qua in sententia confirmor ex immediate praecedentibus, in quibus etiam inducit s. Thomas exemplum positum ab ed. Piana et ab omnibus codd. tt) Alexander autem existimavit etc. « Aspasius etiam, inquit Boethius, consentit Alexandro » (In lib. De interpretat. Edit. II, pag. 333).- De sua vero interpretatione, quam s. Thomas n. seq. recitat atque improbat, ait ipse Boethius: « Hanc expositionem (quod adhuc sciam) neque Porphyrius, neque ullus alius commentator vidit » (ib.). xx) Scilicet significatum eius etc.-P.: scilicet quod esse vel non esse etc.;-Edd.abc: scilicet quod est esse vel non esse;-Venetae 1526 et 1557: scilicet esse vel non esse, etc.;- AB: scilicet significativum eius, quod esse vel non esse etc.;- C: idest significativum ipsius, quod esse vel non esse etc.;
D: idest significatum ipsius est esse vel non esse naturaliter etc.; - E: idest significatum ipsius, quod est esse vel non esse etc. ut P. - Supra autem, post verba secundum Porphyrium, codd. ABC legunt: quod totum est definitio enunciationis quod (C: quia) dicitur vox significativa de eo quod est aliquid vel non est. Nec (B: ut) tamen etc.
λλ) Per terminos utriusque. Addo haec verba quae desunt in editione Piana et edd. Ven., sed habentur in codd., et magis perspicuum reddunt sensum s. Thomae.- Ex eisdem codd. addo etiam semel et iterum enunciationem, ut habetur in textu citato Aristotelis: Κατάφασις δέ ἐστιν ἀπόφανσις etc.