Libro I, lezione XDE ALTERO PRINCIPIO QUOD EST, DICI PER SE

San Tommaso d'Aquino, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotele, Analitici secondi cap. 4 · 73a34–73b26

Il testo di Aristotele

Per se autem sunt quaecunque sunt in eo quod quid est, ut triangulo inest linea et lineae punctum (substantia enim ipsorum ex his est, et quae insunt in ratione dicente quid est), et quibuscunque eorum quae insunt ipsis, ipsa in ratione insunt quid est demonstrante, ut rectum inest lineae et circulare, et impar et par numero, et primum et compositum, et isopleuros, quod est aequilaterum, et scalenon, idest altera parte longius; quae in omnibus his insunt in ratione quid est dicente, huic quidem linea, huic vero numerus. Similiter et in aliis huiusmodi, unicuique per se esse dico; quaecunque vero neutraliter insunt, accidentia sunt, ut musicum aut album animal. Amplius quod non de subiecto dicitur alio quodam, ut ambulans: cum alterum quoddam sit ambulans, et album. Substantia autem et quaecunque hoc aliquid significant, non alterum aliquid sunt quod vere sunt. Quae quidem igitur non de subiecto sunt, per se dico; quae vero de subiecto, accidentia. Item, alio modo quod quidem propter ipsum inest unicuique, per se; quod vero non propter ipsum, accidens est. Ut si ambulante coruscavit, accidens est: non enim propter id quod ambulat coruscavit; sed quod accidens est, dicimus hoc. Si vero propter ipsum, per se est, ut si aliquod interfectum interierit secundum interfectionem, quoniam propter id quod interfectum est, sed non quod accidat interfectum interire.

Quae ergo dicuntur in simpliciter scibilibus, per se sic sunt, sicut inesse praedicantibus, aut inesse propter ipsa, quae sunt ex necessitate. Non enim contingunt non inesse, aut simpliciter aut opposita, ut lineae aut rectum aut obliquum, et numero par aut impar. Est enim contrarium, aut privatio aut contradictio in eodem genere; ut par vel impar in numeris, secundum quod sequitur. Quare si necesse est affirmare aut negare, necesse est et quae sunt per se inesse. omni quidem igitur et per se determinatum sit hoc modo.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Praepositio per designat quandoque situm, quandoque causam; et hoc tripliciter, nempe vel causam formalem, vel materialem, vel causam extrinsecam et praecipue efficientem. — Hinc si ipsum subjectum vel aliquid eius sit causa vel ratio illius quod ipsi tribuitur, dicitur praedicatum per se convenire subiecto. — 3. Diversi autem sunt modi, quibus aliquid per se dicitur de aliquo. Primus modus est quando praedicatum est de definitione subiecti, videlicet quando de subiecto praedicatur eius essentiale constitutivum, nempe definitio vel aliquid in definitione inclusum. — 4. Per se dicitur altero modo quando subiectum ponitur in definitione praedicati, non quasi huius constitutivum essentiale, sed ut causa materialis et proprium subiectum eiusdem; videlicet secundus modus dicendi per se est quando proprium accidens de proprio subiecto praedicatur. — 5. Quae vero neque sunt de definitione subiecti (n. 3), neque subiectum in definitione eorum ponitur (pr. praeced.), per accidens praedicantur. — 6. Tertius modus dicendi per se, non est modus praedicandi, sed modus existendi, et est quando unum ita est in se, ut non possit praedicari de aliquo ut de subiecto in quo sit. — 7. Quartus modus dicendi per se est quando subiectum vel aliquid eius se habet ut causa efficiens praedicati, quod subiecto ipsi tribuitur. — 8. Quia proprie scibilia dicuntur conclusiones demonstrationis, in quibus passiones praedicantur de propriis subiectis, conclusiones demonstrationum includunt duplicem modum dicendi per se, scilicet secundum et quartum.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam determinavit Philosophus de dici de omni, hic determinat de per se. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quot modis dicitur aliquid per se; secundo, ostendit qualiter his modis demonstrator utatur; ibi: Quae ergo dicuntur etc.

2. Circa primum sciendum est quod haec praepositio per designat habitudinem causae; designat etiam interdum et situm, sicut cum dicitur aliquis esse per se, quando est solitarius. Causae autem habitudinem designat, aliquando quidem formalis; sicut cum dicitur quod corpus vivit per animam. - Quandoque autem habitudinem causae materialis; sicut cum dicitur quod corpus est coloratum per superficiem: quia scilicet proprium subiectum coloris est superficies. - Designat etiam habitudinem causae extrinsecae et praecipue efficientis; sicut cum dicitur quod aqua calescit per ignem. Sicut autem haec praepositio per designat habitudinem causae, quando aliquid extrinsecum est causa eius, quod attribuitur subiecto; ita quando subiectum vel aliquid eius est causa eius, quod attribuitur ei, et hoc significat per se.

3. Primus ergo modus dicendi per se est, quando id, quod attribuitur alicui, pertinet ad formam eius. Et quia definitio significat formam et essentiam rei, primus modus eius quod est per se est, quando praedicatur de aliquo definitio vel aliquid in definitione positum (et hoc est quod dicit quod per se sunt quaecunque insunt in eo, quod quid est, idest in definitione indicante quid est), sive ponatur in recto sive in obliquo. Sicut in definitione trianguli ponitur linea; unde linea per se inest triangulo: et similiter in definitione lineae ponitur punctum; unde punctum per se inest lineae. Rationem autem quare ista ponantur in definitione subiungit dicens: Substantia, idest essentia, quam significat definitio ipsorum, idest trianguli et lineae, est ex his, idest ex linea et punctis. Quod non est intelligendum quod linea ex punctis componatur, sed quod punctum sit de ratione lineae, sicut linea de ratione trianguli. Et hoc dicit ad excludendum ea, quae sunt partes materiae et non speciei, quae non ponuntur in definitione, sicut semicirculus non ponitur in definitione circuli, nec digitus in definitione hominis, ut dicitur in VII Metaphysicae. Et subiungit quod quaecumque universaliter insunt in ratione dicente quid est, per se attribuuntur alicui.

4. Secundus modus dicendi per se est, quando haec praepositio per designat habitudinem causae materialis, prout scilicet id, cui aliquid attribuitur, est propria materia et proprium subiectum ipsius. Oportet autem quod proprium subiectum ponatur in definitione accidentis: quandoque quidem in obliquo, sicut cum accidens in abstracto definitur, ut cum dicimus, quod simitas est curvitas nasi; quandoque vero in recto, ut cum accidens definitur in concreto, ut cum dicimus quod simus est nasus currus. Cuius quidem ratio est, quia cum esse accidentis dependeat a subiecto, oportet etiam quod definitio eius significans esse ipsius contineat in se subiectum. Unde secundus modus dicendi per se est, quando subiectum ponitur in definitione praedicati, quod est proprium accidens eius '. Et hoc est quod dicit, et per se dicuntur quibuscunque eorum, idest de numero eorum, quae insunt ipsis, idest subiectis accidentium, ipsa subiecta insunt in ratione demonstrante quid est ipsum accidens, idest in definitione accidentis. Sicut rectum et circulare insunt lineae per se: nam linea ponitur in definitione eorum. Et eadem ratione par et impar per se insunt numero, quia numerus in eorum definitione ponitur: nam par est numerus medium habens. Et similiter primum et compositum per se praedicantur de numero, et numerus in definitione eorum ponitur. Est enim primum in numeris, numerus qui nullo alio numero mensuratur, sed sola unitate, ut septenarius. Compositus autem numerus est, quem etiam alius numerus mensurat, sicut novenarius. Et similiter isopleuros, idest aequalilaterum, et scalenon, idest trium inaequalium laterum et altera parte longius, per se insunt triangulo, et triangulus ponitur in definitione eorum. Et ideo subiungit quod, subiecta quae insunt omnibus praemissis accidentibus in ratione dicente quid est, idest in definitione, sicut alicui praedictorum accidentium inest linea, alicui vero numerus, et similiter in aliis, unicuique, inquam, ipsorum subiectorum, per se inesse dico suum accidens.

5. Quae vero praedicata neutraliter insunt, idest neque ita quod ponantur in definitione subiectorum, neque subiecta in definitione eorum, sunt accidentia, idest per accidens praedicantur, sicut musicum et album praedicantur de animali per accidens.

6. Deinde cum dicit: Amplius quod non etc., ponit alium modum eius, quod est per se, prout per se significat aliquid solitarium, sicut dicitur v quod per se est aliquod particulare, quod est in genere substantiae, quod non praedicatur de aliquo subiecto. Et huius ratio est, quia cum dico, ambulans vel album, non significo ambulans vel album, quasi aliquid per se solitarium existens, cum intelligatur aliquid aliud esse quod sit ambulans vel album. Sed in his, quae significant hoc aliquid, scilicet in primis substantiis, hoc non contingit. Cum enim dicitur Socrates vel Plato, non intelligitur quod sit aliquid alterum, quam id quod vere ipsa sunt, quod scilicet sit subiectum eorum. Sic igitur hoc modo quae non praedicantur de subiecto sunt per se, quae vero dicuntur de subiecto, scilicet sicut in subiecto existentia, accidentia sunt. Nam quae dicuntur de subiecto, sicut universalia de inferioribus, non semper accidentia sunt. – Sciendum est autem quod iste modus non est modus praedicandi, sed modus existendi°. Unde etiam in principio non dixit, per se dicuntur, sed, per se sunt.

7. Deinde cum dicit: Item alio modo etc., ponit quartum modum, secundum quod haec praepositio per designat habitudinem causae efficientis vel cuiuscunque alterius. Et ideo dicit quod quidquid inest unicuique propter seipsum, per se dicitur de eo; quod vero non propter seipsum inest alicui, per accidens dicitur, sicut cum dico: hoc ambulante coruscat. Non enim propter id quod ambulat, coruscavit; sed hoc dicitur secundum accidens. Si vero quod praedicatur insit subiecto propter seipsum, per se inest, ut si dicamus quod interfectum interiit: manifestum est enim quod propter id quod illud interfectum est, interiit, et non est accidens quod interfectum interierit.

8. Deinde cum dicit: Quae ergo dicuntur etc., ostendit qualiter utatur praedictis modis demonstrator. Ubi notandum est quod cum scientia proprie sit conclusionum, intellectus autem principiorum, proprie scibilia dicuntur conclusiones demonstrationis, in quibus passiones praedicantur de propriis subiectis. Propria autem subiecta non solum ponuntur in definitione accidentium, sed etiam sunt causae eorum. Unde conclusiones demonstrationum includunt duplicem modum dicendi per se, scilicet secundum et quartum. Et hoc est quod dicit quod illa quae praedicantur in simpliciter scibilibus, hoc est, in conclusionibus demonstrationum, sic sunt per se, sicut inesse praedicantibus, idest sicut quando subiecta insunt in definitione accidentium, quae de eis praedicantur, aut inesse propter ipsa, idest quando praedicata insunt subiecto propter ipsum subiectum, quod est causa praedicati. – Et consequenter ostendit quod huiusmodi scibilia sunt necessaria: quia non contingit quin proprium accidens praedicetur de subiecto. Sed hoc est duobus modis. Quandoque quidem simpliciter, sicut cum unum accidens convertitur cum subiecto, ut habere tres cum triangulo, et risibile cum homine. Quandoque autem duo opposita sub disiunctione accepta ex necessitate subiecto insunt, ut lineae aut rectum aut obliquum, et numero par aut impar. Cuius rationem ostendit, quia contrarium, privatio et contradictio sunt in eodem genere. Nam privatio nihil aliud est, quam negatio in subiecto determinato. Quandoque etiam contrarium aequiparatur negationi in aliquo genere, sicut in numeris idem est impar quod non par secundum consequentiam. Sicut ergo necesse est affirmare vel negare, ita necesse est alterum eorum, quae per se insunt, proprio inesse subiecto. Deinde epilogat dicens: De omni quidem etc. Quod est planum. ο) Sed modus existendi. – H: sed potius modus existendi; A: quod iste non est modus praedicandi, sed modus essendi, vel existendi; OR: sed modus essendi; CMN: sed essendi. • π) Non dixit, per se dicuntur etc. Ita codd., exc. N, qui habet: dixit non per se dicuntur, sed per se sunt. – P: dixit, per se sunt, et non, per se dicuntur; H: in principio Aristoteles non dixit etc. ρ) Designat habitudinem causae efficientis vel cuiuscunque alterius. Circa quartum modum perseitatis, inquit Caietanus (in I Poster., cap. IV, § Circa quartum modum etc.), diligenter adverte subtilissimam s. Tho-

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) Postquam determinavit etc. Cod. D in quo lectiones numerantur hoc modo: distinctio prima, distinctio secunda etc. sub eadem distinctione praebet hanc lectionem cum praecedenti; sequentem autem vocat distinctionem decimam. Codices etiam CKL litteram maiusculam, qua incipit haec lectio decima, non scribunt minio, ut assolent facere quoties nova incipit lectio. Unde videtur nec in istis codicibus hanc lectio a praecedenti distinguì. — Sed standum est divisioni Pianae, quae pro se habet nedum Venetas omnes editiones, sed etiam alios codd. Et revera consuetum est s. Thomae lectiones exordiri hisce verbis: postquam philosophus; ita ut quoties haec verba occurrunt, de nova lectione procul dubio agatur: esto aliquando occurrat per alia verba nonnullam incipere lectionem.

β) Determinat de per se. Ita P et codd. — BGH: determinat de (B omittit de) dici per se; DI: determinat per se. Lectio codd. BGH potest sustineri ex his quae dicit s. Thomas lect. praeced. n. 4. Ad evidentiam modorum dicendi per se, de quibus cum Aristotele

agit s. Thomas, notandum est cum Caietano (in I Poster., cap. IV, §. Ad evidentiam etc.) quod per se potest accipi dupliciter, uno modo positive, alio modo negative. - Si sumatur positive, vel est conditio incomplexxor (substantia, corpus, vivens etc.) et sic distinguitur contra hoc quod dico in alio, et constituit tertium modum dicendi per se (de quo loquitur s. Thomas n. 6), secundum quem substantia et quaecunque significant hoc aliquid (Cf. not. ξ) entia per se sunt; accidentia vero, ut album, ambulans etc. sunt entia in alio. Vel per se positive sumptum est conditio complexior, quae sunt iudicia seu propositiones, v. g., homo est animal, homo est albus etc., et sic per se distinguitur contra per accidens, quatenus per accidens idem significat ac contingenter: quo sensu dicimus quod, homo est animal, est propositio per se, quia animal essentialiter inest homini; et quod, homo est albus, est propositio per accidens, quia esse album accidentaliter seu contingenter homini convenit. Ex hoc autem capite, scilicet quatenus per se est conditio complexior, constituit tres alios modos dicendi per se, de quibus etiam in hac lectione est sermo. Primus modus per se est complexio substantialis, quando nempe praedicatum est de ratione subiecti; secundus modus est complexio extrasubstantialis, quando scilicet praedicatum non est de ratione subiecti; tertius modus est complexio causalis, quando scilicet in subiecto est causa praedicati quod ipsi tribuitur. De quibus omnibus modis habes exempla ex s. Thoma. Per se autem negative dupliciter eodem modo sumi potest: 1. ut conditio incomplexi, et sic distinguitur contra hoc quod dicitur cum alio: quo sensu dicimus quod quantitas per se neque est circularis neque quadrata, quod animal per se neque est rationale neque irrationale: nihil aliud intendentes nisi quod quantitati secundum se praecise sumptae, puta dissociatae a quocunque determinato subiecto, in quo et cum quo concrete existit, non convenit esse neque circularem neque quadratam; et ideo potest utrunque esse: - 2. ut conditio complexi, et sic distinguitur contra per accidens, quatenus per accidens significat non quidem accidentaliter et contingenter, ut supra diximus de per accidens opposito per se positive accepto, sed quatenus significat per aliud. Hoc sensu dicimus quod, homo est albus, est propositio per se, quia non per aliud sed per seipsum homo ab albedine informatur; et ex opposito dicimus quod haec propositio album est homo est propositio per accidens, quia albo non convenit esse hominem, nisi quatenus id quod supponitur albedini, est homo. Neutro sensu sumptum per se negative constituit aliquem perseitatis modum. Et ideo de per se positive sumpto est sermo in praesenti lectione. - Intelliget autem novitius posse facillime sophismata induci ex transitu a per se positive ad per se negative et praesertim a prima ad secundam acceptionem τοῦ per accidens, nempe ut dicit contingenter et ut dicit per aliud.

γ) Sicut cum dicitur etc. Est lectio codd. (exc. IK). - P: sicut dicitur esse aliquis per se etc.; K: sicut dicitur aliquid per se, quando solitarium; HN: sicut cum dicitur aliquem esse etc.; I: sicut dicitur aliquid esse etc. - Lectiones non adoptandae.

δ) Sicut cum dicitur quod aqua calescit per ignem. Ita ed. Piana et codd. DHKOQT. - ACEGLMNRS: sicut cum dicitur quod aqua (AG, frigidum; M omitt. tum frig. tum aqua) calefit per ignem. - Cod. I: sicut... quod aqua est calefacta etc. Codex denique B exemplum mutat, et legit: sicut cum dicitur quod ferrum calefacit per ignem. Unus ergo B ponit verbum activum calefacit; maior autem codd. pars idem verbum profert passive, calefit, hoc est accidit ad lectionem Pianam et codd. cit., quae in sensu neutro habet, calescit. - Manifestum est autem lectionem calefacit cod. B non rectam esse. Discrimen autem quod affertur cum additur: sicut autem... ita quando etc. est attendendum. Sint hae duae propositiones: aqua calescit; aqua fluit. Duo praedicata tribuuntur aquae, nempe calescere et fluere; sed calescere tribuitur aquae per aliquid quod non est aqua, nempe per ignem; fluere autem convenit aquae non per aliquid quod non est aqua, sed per ipsam aquam.

ε) Primus ergo modus dicendi per se etc. - De primo et secundo modo dicendi per se redibit sermo lect. XXXV, n. 4, ubi s. Thomas addit quod alii modi dicendi per se ad duos istos priores reducuntur. Primus ergo modus dicendi per se est quando praedicatum est vel ratio seu definitio subiecti, vel est de ratione seu definitione subiecti vel in ipsa subiecti definitione includitur; sicut si quaeratur: quid est homo? respondetur: animal rationale; vel, animal, vel, rationale. Respondetur enim per praedicata quae ingrediuntur definitionem hominis: nam animal rationale est definitio hominis; animal est totum potentiale et pars quasi materialis essentiae metaphysicae, seu genus (Cf. I Perih., lect. VIII, n. 9, 10, et not. x et v); rationale est pars formalis, seu differentia constitutiva hominis (Cf. lect. cit. Perih.). Ex his intelliguntur exempla quae ponuntur de linea in definitione trianguli, et de puncto in definitione lineae. Etenim si quaeratur quid sit triangulus, respondetur triangulum definiendo quod sit figura constans ex tribus tantum lineis, et si quaeratur quid sit linea, respondetur quod sit longitudo latitudinis expers, cuius partes punctis terminantur et copulantur. Primum modum dicendi per se (sicut et secundum) Scholastici iterum dividebant in per se primo (quando praedicatum quod est de ratione subiecti est convertibile cum eo, quia adaequat universalitatem ipsius subiecti), et in per se secundo (quando illa convertibilitas non habet locum). Sed de his infra lect. XI.

ζ) Unde linea etc. Cod. M: unde linea similiter inest per se triangulo (hanc transpositionem habent etiam CHS), et in definitione etc. Sed est lectio non probanda.

η) Substantia, idest, essentia. - Piana: substantia autem, idest essentia; sed autem non est neque in versione nostra latina, neque in textu graeco. In uno enim et in altera legitur enim: ἡ γὰρ οὐσία. Codd. (exc. H) omittunt autem; M habet enim, quod etiam additur in margine cod. C.

θ) Oportet etiam quod etc. Est lectio P.-Codd. AIMNS omittunt etiam, quod a codd. BCO postponitur ita: oportet quod definitio etiam etc. - H: oportet definitio eius etc. - Codd. KLQ: oportet quod etiam definitio eius etc.: et haec lectio melior videtur.

1) Quando subiectum ponitur in definitione praedicati quod est proprium accidens eius. Notanda est distinctio inter secundum et primum modum dicendi per se. In primo modo praedicatum est definitio vel de definitione subiecti, ut explicatum est; in secundo modo praedicatum non est definitio neque de definitione subiecti (non enim rectum vel curvum sunt definitio vel de definitione lineae), sed e converso subiectum ponitur in definitione praedicati, sicut linea in definitione recti et curvi. Subiectum autem non potest esse de definitione praedicati (quod est accidens), quasi sit aut pars intrinseca praedicati aut accidens eiusdem (Cf. I. Perih., lect. IV, not. δ); sed quia, ut ait s. Thomas, proprium subiectum ponitur in definitione accidentis, cuius est esse in subiecto, et consequenter ideo ponitur determinatum subiectum in definitione accidentis, quia accidens est propria passio huius subiecti. Accidens proprium in cuius definitione ponitur subiectum, praedicatur de eodem subiecto in secundo modo dicendi per se; sicut in definitione imparis dicitur quod sit numerus carens medio; et ideo haec propositio de numero: numerus est par vel impar est in secundo modo dicendi per se. Hac autem in re sanctus Thomas, aiens quod in secundo modo dicendi per se subiectum ponitur in definitione accidentis, quia accidens dependet a subiecto quoad subsistentiam, errare videtur Bartholomaeo Amico: nam, inquit Auctor iste, hac ratione omnia accidentia praedicarentur per se in secundo modo, contra textum Aristotelis et veritatem (In libros Aristotelis Perihermenias, Priores et Posteriores analyticos, notae et disputationes. Neapoli, 1626, tract. XXVI, disp. I, qu. IX, dubitat. III, art. I, pag. 283, col. 1). Sed verba s. Thomae non attente consideravit Amicus: non enim s. Doctor loquitur de accidente in genere, sed de accidente proprio; ut scilicet sicut in definitione accidentis in genere ponitur subiectum commune a quo substantatur et dependet quoad esse, ita in definitione accidentis proprii ponitur proprium subiectum, a quo solo esse accidentis dependet et in quo solo esse potest. — Hinc inferri non potest quod omnia accidentia praedicentur per se in secundo modo, sed quod omnia accidentia propria. Quod est verum, et secundum mentem Aristotelis ac s. Thomae, imo ipsius Auctoris praecitati. Notandum deinde quod subiectum potest poni in ratione praedicati dupliciter: vel secundum seipsum, sicut quando dicitur quod par est numerus divisibilis bifariam; quod impar est numerus non divisibilis bifariam. Vel non secundum seipsum sed secundum aliquid sibi intrinsecum et essentiale, sicut cum dicitur, Isosceles habet tres angulos: loco subiecti triangulus, ponitur habere tres angulos, scilicet id quod est de essentia subiecti, quod est triangulus. — Ad propositionem per se in secundo modo sufficit quod subiectum ponatur in definitione praedicati, sive secundum se sive secundum aliquid sibi intrinsecum. x) Et hoc est quod dicit, et per se etc. — Codd. BCHMS: et hoc.... dicit quod per se etc.; K et marg. S: quod etiam per se.—Codd. BCDEGI KLMOQRST: et hoc est... quibuscunque eorum, quae est lectio conformis textui aristotelico a s. Thoma recitato, quamque propterea adoptamus loco Pianae: quaecunque eorum. — Ob eamdem causam non admittimus lectionem cod. I: quae per se insunt, et retinemus ipsis Pianae: quamvis codices omnes hoc vocabulo careant ac legant: quae insunt subiectis (CHS, substantiis), idest accidentium etc. Legimus tamen cum eisdem (exc. M) et textu: ipsa subiecta insunt etc.; PM: et ipsa subiecta insunt etc. Placet etiam lectio cod. N: ipsa, idest subiecta, insunt. λ) Et similiter isopleuros... et altera parte longius. Haec sola verba textus Aristotelis habet: καὶ ἰσόπλευρον καὶ ἑτερόμηκες. Dubitatur a commentatoribus utrum ad numeros an ad figuras referenda sint haec exempla

(Cf. Bonitz, Ind. Aristotelic., voc. ἑτερόμηκες pag. 290, col. 1.— Ed. cit. in lect. I, not. θ). Philoponus illa interpretatur de numeris: « Alexander, inquit, » non de numeris, sed de figuris accepit; quod erat consentaneum intelligere: non enim Aristoteles in figuris haec posuit. Dicimus autem, sed » in numeris: etenim aequilateros numeros esse dicimus quadratos, ut » novem, propterea quod multiplicato ternario numero in se, novenarius » numerus fit; altera vero parte item longiores numeros eos, qui sint » ex numeris imparibus multiplicatis facti; ut quindecim altera parte » longiora dicimus: constant enim ex quinque multiplicatis in tres. » Quod autem non de figuris accipit (Aristoteles) aequilaterum et altera parte longius declaravit ex quibus intulit dicens, et omnibus ipsis » inexistentibus in oratione quid est declarante; hic linea, illic numerus; hoc est, in definitionibus omnium dictorum insunt subiecta ipsis, » illic linea videlicet in recto et circumducto lineae, in aliis numerus. » Manifestum igitur quod aequilaterum vel altera parte longius non de » figuris, sed de numeris accepit » (In I Poster., §. Et quibuscunque eorum etc., pag. 22, col. 1.— Ed. cit.). B. Albertus Magn. in I Poster., tract. II, cap. IX, pag. 537, col. I (Opp. tom. I), admittere videtur tum numeros tum figuras: « In definitione paris et imparis, inquit, vel primi, vel compositi, vel quadrati et altera parte longioris quadranguli inest in una » parte linea, in alia parte numerus. Est enim quadrangulum altera » parte longius numerus vel linea cuius ductus longior est radice; sicut » quando numerus minor ducitur in maiorem vel e converso, ut ter » in quatuor, vel quum linea bicubita ducitur in circulatam.»— Mentem Alexandri, potius quam litteram Aristotelis, prae oculis habuit qui καὶ ἰσόπλευρον καὶ ἑτερόμηκες vertit, et isopleuros, quod est aequilaterum, et scalenon, idest altera parte longius: qua versione usus est Averroes in I Poster., comment. IX, §. Et per se quidem dicitur quatuor modis etc., illamque adhibuit s. Thomas, quin ad textum graecum hoc in loco recurreret, quia res non magni momenti est.

μ) Praedicantur de animali per accidens. Codd. — P: praedicantur per accidens de animali. — In hisce propositionibus: animal est album; homo est musicus; album et musicum praedicantur per accidens, sed quatenus per accidens positive sumitur, et significat accidentaliter seu contingenter; non autem quatenus per accidens sumitur negative et significat per aliud. — Cf. quae hac de re adnotavimus supra not. β.

ν) Sicut dicitur etc. — Cod. D: sic enim per se dicitur esse aliquid particulare. Et videtur haec esse lectio aliorum codd. Etenim codd. BCEKLMOQRST habent et ipsi: sic enim (L omitt. enim) dicitur; AGHO: sicut enim; sed sicut, admissio enim, falsa est lectio; unde forte amanuensibus horum codd. irrepsit sicut pro sic. — ABCGIKLMNT: dicitur per se esse; R: dicitur per se aliquid; S: dicitur esse; marg. add., per se. — ABGIKMN: aliquid particulare (I, singulare); ABCGIMNOS: particulare in genere substantiae; H: sicut enim dicitur aliquid particulare; O: sicut enim dicitur per se aliquid particulare in genere substantiae; Q: sic enim per aliquid particulare.

ξ) Sed in his quae significant hoc aliquid. Ita, ut ex contextu est manifestum, legit recte editio Piana. — Codd. (exc. NR): et praecipue in iis quae significant hoc aliquid (B: quae hoc aliquid significant). — N: et in his quae significant praecipue hoc aliquid. Quae lectio minus perspicua videtur. Opponit enim s. Thomas ea quae nonnisi subiecta sunt et non in subiecto (sed in his quae significant hoc aliquid etc.), iis quae praedicantur de subiecto, sicut in subiecto existentia (cum dico ambulans vel album). Unde sed videtur esse legendum, non et. — Lectio in his praecipue, quam habent praecitati codices, magis confirmare videtur superiorem lectionem Pianam, sicut dicitur, de qua in praecedenti nota. Cum enim s. Thomas quoad tertium modum dicendi per se, prout

significat aliquid solitarium, affert exemplum de substantia singulari, non loquitur in sensu exclusivo, quasi nempe per se in hoc tertio modo non possit dici nisi de singularibus substantiis. Et hinc est quod hoc loco expressius codices reliquunt hunc sensum exclusivum per adverbium praecipue. Sed supra etiam lectio P, sicut dicitur, magis remota est a sensu exclusivo, quam sic enim codd.

Sciendum est quod penes s. Thomam et Scholasticos, hoc aliquid proprie dicitur individuum in genere substantiae. Et hinc est quod substantiae primae (Cf. Perih., lib. I, lect. x, not. β) indubitanter hoc aliquid significant; sed secundae substantiae (Cf. ib.) etsi videantur hoc aliquid significare, magis tamen significant quale quid (Cf. ib. not. λ). Individuum autem in genere substantiae non solum habet quod per se possit subsistere, sed quod sit aliquid completum in aliqua specie et genere substantiae, puta in specie et genere substantiae rationalis, sensitivae, viventis, corporeae vel incorporeae: qua de causa manus, pedes aliaeque corporis partes, magis dicendae sunt partes substantiae, quam simpliciter substantiae vel primae vel secundae; quia licet non sint in alio sicut in subiecto (quod proprie substantiae est), non tamen participant complete naturam alicuius speciei: manus enim, e. g., quae est pars integralis corporis humani, est humana, quia de natura hominis participat, sed non est homo. Unde non sunt in aliqua specie, neque in aliquo genere nisi per reductionem, eo nempe modo quo pars reducitur ad speciem totius, quamvis non species sit, ut dictum est. – Duo igitur requiruntur ut subiectum sit hoc aliquid: quorum unum est ut sit individuum in genere substantiae; alterum est quod sit aliquid completum in aliqua specie vel genere substantiae, vel absolute et per se ipsum, vel quatenus est forma substantialis potens per se subsistere et una simul perficiens aliquam speciem. Quo sensu anima humana est hoc aliquid, quia per se est potens subsistere, non quasi habens in se completam speciem (non enim anima est homo), sed quasi perficiens speciem humanam, ut forma corporis: unde similiter est forma et hoc aliquid (Cf. s. Th. Qq. disp., qu. De anima, artic. 1).

mae expositionem, secundum quam iste quartus modus distinguitur a secundo formaliter, quia perseitas secundi est formaliter perseitas praedicationis (quatenus subiectum ponitur in ratione praedicati, uti supra dictum est), sed perseitas in quarto modo est perseitas causalitatis formaliter (quatenus scilicet praedicatum attribuitur subiecto ratione alicuius causalitatis). Et quia contingit quandoque quod idem sit per se causa alicuius et per se subiectum eiusdem, ut patet de subiecto respectu propriae passionis; ideo quandoque secundus modus et quartus, ut docet s. Th. seq. n. 8, coincidunt in unam propositionem secundum diversas eius conditiones (ratione nempe subiecti et ratione causalitatis). Ex. g., in hac propositione: Animal rationale mortale est visibile, subiectum (animal) ponitur in ratione praedicati et subiectum est propria causa illius praedicati. « Unde, concludit Caietanus (ib.), non intelligunt s. Thomam qui eius expositionem impugnant. Et ex rudi ingenio provenit impugnare hoc, quia (inquiunt adversarii) quartus modus requirit causam, quae ita sit causa quod non subiectum... Hoc enim falsum est. »

σ) Manifestum est enim etc. Plana et conformior modo dicendi in praecedenti exemplo est haec lectio Piana. – D omittit est enim; E om. enim quod; ceteri codd. (exc. B) omittunt enim. – Deinde DNKT legunt interiit, omisso illud, vel aliquid, ut habent alii codices, non tamen ante interfectum, sed ante interiit. – N: et hoc non est accidens; BK: et non est secundum accidens: quae bona videtur lectio. Denique cod. L: manifestum est quod propter id quod interfectum est interiit, et non accidens intereat. Deinde etc.; H: manifestum est quod propter id quod interfectum est interierat (et interierat habet O). Deinde etc. Quae ultimae lectiones ex oscitantia amanuensium plura omittunt, et sententiam obscuram reddunt. Omnes autem codices (exceptis, ut notavimus, HO) legunt cum L, intereat. – Supra (Si vero etc.), codd. (exc. HO): si vero quod (N, illud quod) praedicatur insit subiecto propter ipsum, per se est; HO: si vero... propter seipsum per se dicitur (O, per se est).

τ) Quin proprium accidens etc. – Cod. C: non contingit quod proprium accidens non (non in nota marginali et bene apponitur) praedicetur de subiecto: quae lectio reddit eumdem sensum ac Piana – Cod. B: non contingit quin accidens praedicetur de subiecto; et amanuensis omittit proprium, quo sublato, sententia falsa est et contra mentem s. Thomae.

υ) Idem est impar quod non par, secundum consequentiam: quia scilicet, dato quod numerus sit impar, sequitur quod non sit par et viceversa. – LQRS: idem est impar et non par secundum etc. – C: idem est par et impar secundum consequentiam; E: idem est imper quod per secundum etc.; O: idem est par quod non par secundum etc. Sed hae lectiones codd. CEO sunt reiiciendae. – Pianam habent ceteri codices.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.