Libro I, lezione IXDE PRINCIPIO QUOD EST, DICI DE OMNI.
Il testo di Aristotele
Quoniam autem impossibile est aliter se habere illud, cuius est scientia simpliciter, necessarium utique erit id esse scibile, quod est secundum demonstrativam scientiam. Demonstrativa autem est, quam habemus in habendo demonstrationem; ex necessariis itaque syllogismus est demonstratio. Accipiendum igitur ex quibus et qualibus demonstrationes fiunt.
Primum autem determinabimus quid dicimus de omni et quid per se et quid universale. De omni quidem hoc dico, quod utique est non in quodam quidem sic, in quodam autem non, neque aliquando quidem sic, aliquando vero non: ut de omni homine animal; si enim verum est dicere hominem, verum est dicere animal: et si alterum et alterum; et si in omni linea punctum, similiter inest. Signum autem est; namque instantias sic proferimus, sicut de omni interrogati, aut si in quodam non, aut si aliquando non.
La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.
Since it is impossible that a thing, of which there is simply science, should have a various subsistence, it will be also necessary that what we know should pertain to demonstrative science, and demonstrative science is that which we possess from possessing demonstration, hence a syllogism is a demonstration from necessary (propositions). We must comprehend then of what, and what kind (of propositions), demonstrations consist; but first let us define what we mean by “of every,” and “per se,” and “universal.”
I call that “of every,” which is not in a certain thing, and in another certain thing is not, nor which is at one time, and not at another; as if animal is predicated of every man, if it is truly said that this is a man, it is true also that he is an animal, and if now the one is true, so also is the other; and in like manner, if a point is in every line. Here is a proof, for when we are questioned as it were of every, we thus object, either if a thing is not present with a certain individual, or if it is not sometimes. But I call those “per se” which are inherent in (the definition of) what a thing is,1 as line is in triangle, and point in line, (for the essence of them is from these, and they are in the definition explaining what it is:)2 also those things which are inherent in their attributes in the definition declaring what a thing is,3 as the straight and the curved are inherent in a line, and the odd and even in number, and the primary4 and composite, the equilateral and the oblong:5 and they are inherent in all these, in the definition declaring what a thing is, there indeed line, but here number. In a similar manner, in other things, I say that such are per se inherent in each, but what are in neither way inherent (I call) accidents, as the being musical, or white in an animal. Moreover, that which is not predicated of any other subject, as that which walks being something else, is that which walks, and is white, but essence and whatever things signify this particular thing, not being any thing else, are that which they are. Now those which are not predicated of a subject, I call “per se,” but those which are so predicated, I call accidents. Again, after another manner, that which on account of itself is present with each thing is “per se,” but that which is not on account of itself is an accident;6 thus it is an accident if while any body was walking it should lighten, for it did not lighten on account of his walking, but we say that it accidentally happened. If, however, a thing is present on account of itself, it is per se, as if any one having his throat cut should die, and through the wound, because he will die in consequence of his throat being cut, but it did not accidentally happen that he whose throat was cut died.
Those therefore which are predicated in things which are simply objects of science per se, so as to be inherent in the things predicated, or which 1st mode. are themselves inherent in subjects, are on ac- † 2nd mode. count of themselves, and from necessity, for it does not happen that they are not inherent either simply or as opposites, as the straight and the curved in a line, and the even or odd in number. For a contrary is either privation or contradiction in the same genus, as that is even which is not odd in numbers, so far as it follows:7 hence if it is requisite to affirm or deny, it is also necessary that those which are per se should be inherent.
Let then the expressions “of every” and “per se” be thus defined: I call that universal, however, which is both predicated “of every” and “per se,” and so far as the thing is.8 Now it is evident that whatever are universal are inherent in things necessarily, but the expressions “per se,” “and so far as it is,” are the same; as a point and straightness are per se present in a line, for they are in it, in as far as it is a line, and two right angles in a triangle, so far as it is a triangle, for a triangle is per se equal to two right angles. But universal is then present, when it is demonstrated of any casual and primary thing, as to possess two right angles is not universally inherent in figure, yet it is possible to demonstrate of a figure that it has two right angles, but not of any casual figure, nor does a demonstrator use any casual figure, for a square is indeed a figure, yet it has not angles equal to two right. But any isosceles has angles equal to two right, yet not primarily, for triangle is prior. Whatever therefore is casually first demonstrated to possess two right angles, or any thing else, in this first is the universal inherent, and the demonstration per se of this is universal, but of other things after a certain manner not per se, neither is it universally present in an isosceles, but extends farther.
I capitoli interi, nella traduzione di Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Sinossi degli editori leonini
1. Textus divisio. — 2. Conclusio demonstrationis est necessaria; ergo syllogismus demonstrativus procedit ex necessariis. — 3. Ad sciendum ex quibus et ex qualibus est demonstratio praeintelligendum quid significent formae istae loquendi; dici de omni, dici per se, dici primo. Quae formae se additione se habent ad invicem, et ideo una non convertitur cum alia. — 4. Dici de omni dupliciter usurpatur: vel enim significat praedicatum inesse quocunque modo cuilibet quod continetur sub subjecto universali; vel significat praedicatum inesse cuilibet simpliciter, hoc est, non quocunque modo sed essentialiter et necessario. — Primo modo sumitur in syllogismo dialectico, seu probabili; sed altero modo semper accipi debet in syllogismo demonstrativo. — 5. Definitur dici de omni in hoc secundo sensu, nempe: quidquid dicitur de subjecto universali dici debet de omnibus contentis sub illo universali, ita ut nihil sub subjecto possit accipi quovis tempore vel quavis circumstantia, cui praedicatum subjecti universalis non conveniat. — 6. Manifestatur definitio ex iis quae opponuntur quoties infertur instantia contra veritatem alicuius propositionis universalis.
Il commento di san Tommaso
1. Postquam Philosophus ostendit quid sit syllogismus demonstrativus, in parte ista incipit ostendere ex quibus et qualibus sit. Et circa hoc tria facit; primo, continuat se ad praecedentia; secundo, interponit quaedam quae sunt necessaria ad praecognoscendum, ibi: Primum autem determinabimus etc.; tertio, determinat propositum, scilicet ex quibus sit syllogismus demonstrativus; ibi: Si igitur est demonstrativa etc.
2. Dicit ergo primo, quod quia dictum est supra, quod impossibile est aliter se habere in definitione eius quod est scire, necessarium erit id quod scitur secundum demonstrationem. Quid autem sit quod est secundum demonstrationem scire exponit, dicens quod demonstrativa scientia est quam habemus in habendo demonstrationem, idest quam ex demonstratione acquirimus. Et sic habetur quod demonstrationis conclusio sit necessaria. Quamvis autem necessarium possit syllogizari ex contingentibus, non tamen de necessario potest haberi scientia per medium contingens, ut infra probabitur. Et quia conclusio demonstrationis non solum est necessaria, sed etiam per demonstrationem scita, ut dictum est, sequitur quod demonstrativus syllogismus sit ex necessariis. Et ideo accipiendum est ex quibus necessariis et qualibus sint demonstrationes.
3. Deinde cum dicit: Primum autem etc., interponit ea, quae sunt praeintelligenda ad cognoscendum de his de quibus tractaturus est. Et circa hoc duo facit. Primo, dicit de quo est intentio, dicens quod antequam determinetur in speciali ex quibus et qualibus sit demonstratio, primo determinandum est quid intelligatur cum dicimus de omni, et per se, et universale. Cognoscere enim ista est necessarium ad sciendum ex quibus sit demonstratio. Hoc namque oportet observari in demonstrationibus. Oportet enim in propositionibus demonstrationis aliquid universaliter praedicari, quod significat dici de omni, et per se, et etiam primo, quod significat universale. Haec autem tria se habent ex additione ad invicem. Nam omne quod per se praedicatur, etiam universaliter praedicatur; sed non e converso. Similiter omne quod primo praedicatur, praedicatur per se, sed non convertitur. Unde etiam apparet ratio ordinis istorum. Differentia etiam et numerus istorum trium apparet ex hoc, quod aliquid praedicari dicitur de omni sive universaliter per comparationem ad ea, quae continentur sub subiecto. Tunc enim dicitur aliquid de omni, ut habetur in libro Priorum, quando nihil est sumere sub subiecto, de quo praedicatum non dicatur. Per se autem dicitur aliquid praedicari, per comparationem ad ipsum subiectum: quia ponitur in eius definitione, vel e converso, ut infra patebit. Primo vero dicitur aliquid praedicari de altero per comparationem ad ea, quae sunt priora subiecto et continentia ipsum. Nam habere tres angulos etc., non praedicatur primo de isoscele: quia prius praedicatur de priori, scilicet de triangulo.
4. Secundo, ibi: De omni quidem etc., determinat propositum. Et dividitur in tres partes. – Primo, ostendit quid sit dici de omni; secundo, quid sit dici per se; ibi: Per se autem etc.; tertio, quid sit universale; ibi: Universale autem dico etc. Circa primum duo facit. Primo, ostendit quid sit dici de omni. Ad quod sciendum est quod dici de omni, prout hic sumitur, addit supra dici de omni, prout sumitur in libro Priorum. Nam in libro Priorum accipitur dici de omni communiter, prout utitur eo et dialecticus et demonstrator. Et ideo non plus ponitur in definitione eius, quam quod praedicatum insit cuilibet eorum quae continentur sub subiecto. Hoc autem contingit vel ut nunc, et sic utitur quandoque dici de omni dialecticus; vel simpliciter et secundum omne tempus, et sic solum utitur eo demonstrator.
5. Et ideo in definitione dici de omni, duo ponit: quorum unum est, ut nihil sit sumere sub subiecto cui praedicatum non insit. Et hoc significat cum dicit: Non in quodam quidem sic, in quodam autem non. Aliud est, quod non sit accipere aliquod tempus, in quo praedicatum subiecto non conveniat. Et hoc designat cum dicit: Neque aliquando sic, aliquando non; et ponit exemplum. Sicut de omni homine praedicatur animal; et de quocunque verum est dicere quod sit homo, verum est dicere quod sit animal, et quandocunque est homo, est animal. Et similiter se habet de linea et de puncto: nam punctum est in linea qualibet et semper.
6. Secundo; ibi: Signum autem etc., manifestat positam definitionem per signum ab instantiis sumptum. Non enim fertur instantia contra universalem propositionem, nisi quia deficit aliquid eorum, quae per eam significantur. Cum autem interrogamur, an aliquid praedicetur de omni in demonstrativis x, dupliciter ferimus instantias; vel quia in quodam eorum quae continentur sub subiecto non est verum; vel quia aliquando non est verum. Unde manifestum est quod dici de omni utrunque praedictorum significat. rationalis;—3. homo est bonus;—4. homo est rationalis. Priores duae propositiones habent vi enunciationis eandem universalitatem; duae vero posteriores vi enunciationis sunt indefinitae. Sed si a modo enunciationis ad rem enunciatam procedamus, manifestum est quod in prima propositione licet dicatur quod praedicatum (bonus) conveniat omni supposito seu subiecto (omnis homo), tamen secundum rem non convenit; ex opposito licet in quarta propositione non dicatur praedicatum (rationalis) convenire omni subiecto (homo), tamen secundum rem convenit; in secunda propositione dicitur praedicatum (rationalis) convenire omni subiecto (omnis homo), cui etiam convenit secundum rem; denique in tertia propositione neque secundum modum enunciandi, neque secundum rem praedicatum (bonus) convenit omni supposito (homo). Hinc triplex universalitas in propositionibus; 1. secundum modum enunciandi et non secundum rem; 2. secundum rem et non secundum modum enunciandi; 3. secundum modum enunciandi et secundum rem. Quae cum ita sint, iam patet dici de omni non uno semper sumi sensu. Scholastici bifariam illud dividebant, et aliud prioristicum, aliud posterioristicum dicebant. Prioristicum illud est, quod s. Thomas dicit definitum ab Aristotele in libro Priorum, nempe est quando praedicatum inest quidem cuilibet eorum quae continentur sub universali subiecto propositionis, sed ad hoc dici de omni sufficit et requiritur necessario universalitas suppositorum seu subiectorum secundum modum enunciandi tantum (ut in prima propositione omnis dicit ex modo enunciandi omnes homines), non autem secundum rem, neque secundum universalitatem temporis, ut de se patet.—Posterioristicum autem dici de omni est illud quod in hac lectione definitur ab Aristotele et exponitur a s. Thoma, scilicet quando praedicatum inest omnibus quae continentur sub subiecto universali, et non in quibusdam quidem sic et in quibusdam non, nec aliquando sic et aliquando non, sed omnibus, per se et semper. Unde ad ipsum requiritur necessario suppositorum universalitas secundum rem et universalitas temporum. Notat Dominicus a Flandria quod Aristoteles hic incipit libri primi Posteriorum secundum tractatum, in quo summatim determinat de his, quibus demonstrator dirigitur, et quibus utitur in demonstratione, inter quae primum recenset dici de omni. Praemisit autem quod demonstratio est ex necessariis et ad necessaria, quia demonstratio est syllogismus scientialis, hoc est faciens scire (Cf. supra lect. iv); quod autem vere scitur, impossibile est aliter se habere; et ideo demonstrator (qui a dialectico distinguitur) debet assumere principium et quod universaliter verum sit, et quod verum sit secundum universalitatem suppositorum et temporum, ut dictum est de dici de omni posterioristico. Verum quae diximus de universalitate suppositorum et temporum quoad dici de omni posterioristico sunt caute accipienda. Etenim haec propositio: Deus est actus purus, recte assumitur a demonstratore, et est principium ex quo innumeras theologicas veritates s. Thomas demonstrat; et quia esse actum purum per se inest Deo, est illa propositio etiam de omni, iuxta tradita a s. Doctore n. 3. Sed cum in Deo non sint partes subiectivae (non genus, non species, non individua specierum), non videtur quod illa propositio sit de omni.—Praeterea Deus non mensuratur tempore; et ideo praedictae propositioni deest universalitas temporum.—Non ergo videtur recta definitio assignata de dici de omni, cum tamen ex recta huius principii applicatione pendeat, saltem ex magna parte, efficacitas demonstrationum nostrarum et totius scientiae humanae. Notandum est ergo quod suppositorum universalitas, de qua supra dictum est, potest esse vel positiva et actualis, vel negativa et virtualis. Positiva et actualis est quando subiectum habet revera partes subiectivas (Cf. I. Perih., lect. I, n. 7), quibus ideo omnibus et singulis tribuitur praedicatum quod subiecto universali convenit.—Negativa et virtualis, quando subiectum partes subiectivas non habet (ut in Deo est), et quia non habet, recte dici potest quod nulla sit pars subiectiva, cui praedicatum non conveniat; et si possent dari huiusmodi partes, omnibus idem praedicatum conveniret.—Similiter est dicendum de universalitate temporum. Alia est positiva et actualis, alia negativa et virtualis. Positiva et actualis est quando in omni tempore praedicatum tribuitur partibus subiectivis alicuius universalis; negativa et virtualis quando nullum est tempus in quo praedicatum subiecto non conveniat, et si darentur tempora, in quibuslibet tribueretur. Et hinc est quod, ut notat b. Albertus Magnus, Aristoteles definiens dici de omni posterioristicum, negative expressit universalitatem, inquiens, non in quodam sic et in quodam non, nec aliquando sic et aliquando non (In I Poster., tract. II, cap. VII, pag. 535, Opp. tom. I). Addit praeterea Caietanus quod universalitas temporis sive positiva sive negativa, quam significat dictum de omni, non oportet quod intelligatur pro omni tempore simpliciter et absolute, sed pro omni tempore relative, nempe pro omni tempore quo tale praedicatum habet ex natura sua quod insit tali subiecto: non enim illud tantum dicimus sempiternum quod numquam cessat, sed etiam illud (quamvis relative) quod infallibiliter suo tempore invenitur, spectatis legibus naturae, sicut dicimus quod infallibiliter eveniunt ortus et occasus solis. Hinc etiam omnia ista naturalia in demonstrationibus assumuntur, et sunt conclusionum demonstrativarum obiecta, quamvis constantiam legum naturalium subaudiunt, quae nonnisi necessitatem hypotheticam habent, necessitatem nempe quae pendet a libera Dei voluntate ordinante et conservante naturae leges. Quapropter dici de omni posterioristicum exigit universalitatem suppositorum propter formam syllogismi, et insuper exigit universalitatem temporis propter materiam seu obiectum syllogismi demonstrativi, quod esse debet necessarium, ut dictum est, et ideo immutabile et perpetuum. Ergo ex hoc secundo capite talis debet esse necessitas, qualis requiritur a materia demonstrationis: non enim materia seu obiectum est propter demonstrationem, sed demonstratio est propter obiectum (Cf. supra, lect. IV, n. 9 not.). Quia igitur et de naturalibus datur scientia, et ideo demonstratio, et illa universalitatem absolutam non patiuntur, sed solummodo relativam; dicendum videtur quod dici de omni primo et principaliter dicat universalitatem temporis simpliciter, sed admittit etiam universalitatem temporis, pro tempore quo tale praedicatum inest natura sua subiecto (Cf. infra lect. XVI, n. 8.—Albert. Magn. loc. cit.—Caietan. in I Poster., cap. IV, §. Circa definitionem de omni etc.). Manifestum tamen est quod nobilior et efficacior est scientia, cuius obiectum universalitatem temporis simpliciter habet: extra enim istam non datur nisi universalitas quaedam proportionalis. Aliud principium syllogismi demonstrativi circumfertur, nempe: nota notae est nota rei ipsius; repugnans notae repugnat rei ipsi.—Nota autem, inquit Trendelenburg, nihil fere aliud valet quam praedicatum (Elementa logices Aristoteleae.—Annotata, §. 23, pag. 93.—Ed. octava.—Berolini 1878). Sit syllogismus: Animal est sensitivum; homo est animal; homo est sensitivus. Quia sensitivum est praedicatum seu nota subiecti (animal) in maiori, et hoc subiectum est praedicatum seu nota subiecti (homo) in minori; ideo nota seu praedicatum maioris (sensitivum) est in conclusione nota seu praedicatum subiecti minoris (homo); homo est sensitivus. Ex hoc principio verissimo putat Kant, cui consentit Trendelenburg (Op. et loc. cit.), perspicue inferri dictum de omni et nullo, quod dictum propterea, inquit, assumi potest ut principium in ratiocinationibus rationalibus in genere, et in categoricis in specie (Logique, vers. Tissot, cap. III, §. 63, pag. 202. Paris 1840).—Verum, quamvis in principio dictum de omni inveniatur principium alterum, nota notae etc., altius tamen repeti existimo principium Aristotelicum. Nam, ut in exemplo supra adducto videre est, ideo sensitivum dicitur de homine, quia in maiori dictum est de animali, quod in minori est nota seu praedicatum hominis. At si quaeratur cur sensitivum dici debeat de homine ex eo quod in maiori dicitur de animali, respondetur quia animal est genus, sub quo in minori ponitur contineri homo; et quidquid dicitur de omni dicitur de omnibus contentis sub illo. Nempe principium nota notae infertur a priori ex dicto de omni.—Quod si quoad formam consideretur principium nota notae etc. magis convenire videtur cum altero principio: Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se: quod potius quam materiam, respicit formam syllogismi, seu comparationem extremorum cum medio. At principium dici de omni directe materiam et intimam naturam syllogismi tangit: quatenus scilicet universale subiectum cum universalitatem suppositorum complectatur, istis competit quidquid de subiecto illo affirmari potest, hoc est tangit ordinem naturae universalis ad partes suas subiectivas. Quem quidem ordinem syllogismus demonstrativus sequitur: nam de eius natura est ut ab universalioribus ad minus universalia procedat; praefatum autem ordinem non videtur indicare principium, Nota notae etc. Ultimo loco quaeri potest cur Aristoteles non fecerit mentionem de eodem principio in sensu negativo, nempe de dici de nullo, quod regit syllogismos negativae conclusionis?—Respondeo quod oppositorum eadem est ratio, ut fert commune adagium; et ideo ex his quae dicta sunt de principio affirmativo, facile est statuere naturam, conditiones et divisiones principii negativi, dici de nullo.—Addit Dominicus a Flandria quod Aristoteles in hoc libro determinat de demonstratione affirmativa ostensiva, quae semper utitur propositionibus de dici de omni, et ideo nullam hic facit mentionem de principio negativo dici de nullo, de quo egit in libro Priorum (In I Poster., qu. XIV, artic. 2).
Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.
Note degli editori leonini
α) Incipit ostendere. — A: incipit ulterius ostendere; B: vult ostendere; I: ostendit ex quibus; O: intendit ostendere. Retinemus Pianam, quam alii codices habent. — Infra vero Piana cum codd. CDEHKLMN QRST habet: secundo determinat etc.; sed praetulimus lectionem interponit quae est codd. ABGIO et S marg., quia videtur indicata ex his quae dicuntur in seq. numero 3.
β) Quod impossibile est etc. Cod. O: quod quia impossibile est etc.— H: quod impossibile est aliter se habere quod est scire. Revera haec lectio videtur magis expedita quam Piana et aliorum codd., quamvis in omnibus aliquid deesse videatur. Infra lect. XIII, n. 1, Angelicus eandem sententiam profert in hanc formam: Quia quod scitur impossibile est aliter se habere, ut habitum est in definitione eius quod est scire. — Deinde post secundum demonstrationem, edd. P. et Vv. addunt esse necessarium; quae verba desunt in omnibus nostris codicibus. Et revera sensus sententiae sine ipsis integer manet. Iam enim dicitur necessarium erit etc.: quod sufficit ad declarandum propositum, nempe quod id quod scitur per demonstrationem impossibile est aliter se habere, et ideo est necessarium. — Ea igitur verba expungimus ex unanimi codd. auctoritate.
Notandum quod Aristoteles nonnisi incidenter agit de obiecto demonstrationis, quod nempe debeat esse obiectum necessarium illud quod scitur secundum demonstrationem: hac enim de re aget copiose in sequentibus lectionibus.
γ) Quae sunt praeintelligenda ad cognoscendum de his de quibus etc. Retinemus hanc lectionem Pianam, Venet. edd. et cod. E: non enim videtur adoptanda lectio aliorum codd.: quae sunt praeintelligenda ad praecognoscendum de his de quibus etc. — R: quae sunt praecognoscendum (sic) ad syllogizandum. — Admittimus tamen lectionem de his, de quibus, quam codices habent, et quam textus requirere videtur. — PQ omitt. de his.
δ) Quod antequam determinetur etc. Plures sunt hoc loco variantes lectiones quas exhibent codices. Eas indicabo recitando Pianam: quod antequam determinetur (OQ, determinatur) in speciali (I, specialiter)
ex quibus et qualibus (A omitt. et qualibus; I, et ex qualibus) est (codd. sit) demonstratio, primo (I, primum) determinandum est (CDGH IKLRST om. est; B, determinabimus) quid intelligamus (I, intelligamus; codd., intelligatur) cum dicimus (H, per dici; T, quid dicimus) de omni, et per se, et universale. Cognoscere enim ista (A omitt. ista) est necessarium ad sciendum (IQ, cognoscendum) ex quibus est (codd., exc. DHNOT, sit) demonstratio. Hoc namque (codd., exc. AG, enim) oportet observari in demonstrationibus (codd., exc. AG, observari in demonstrationibus oportet; I, debent). Oportet enim etc. Praeter ea pauca que mutavimus ex codd., nulla ratio apparet cur a Piana recedere debeamus. – Ex quibus et qualibus vel qualium est lectio textus aristotelici: ἐκ τίνων καὶ ποίων: Quod considerans Philoponus, ait: « Verbum, » ex quibus et qualibus non ex comparatione dictum est; sed per qui- » bus declaratur propositionibus, per qualium autem problematum: ho- » rum enim est demonstratio, quam oportet constituere ex necessariis » propositionibus » (In I Poster., §. Quoniam autem impossibile etc., pag. 21, col. 1. – Venetiis 1569).
ε) Se habent ex additione ad invicem. Codd. – P: ex additione se habent ad invicem; R: se invicem habent ex additione. – Habere se ex additione ad aliquid, non debet sumi materialiter quasi unum revera alteri uniatur, sicut quantum per additionem alterius quanti fit maius, vel alio simili modo; sed est dicere totum istud et aliquid aliud; sicut homo ex additione se habet ad animal, et animal ad vivens, et vivens ad substantiam: quia homo habet totum id quod est animal, et supra id addit esse rationale; animal habet totum id quod est vivens, et supra id habet esse sensitivum; vivens habet totum id quod est substantia, et supra id habet esse vivum. Hinc dici equidem potest: est homo; ergo est animal: est animal, ergo est vivens: est vivens, ergo est substantia. At non converti potest: est substantia; ergo est vivens: est vivens; ergo est sensitivum: est sensitivum; ergo est rationale.
ζ) Differentia etiam etc. Cod. L insulse legit: prima etiam etc.; IN: differentia et numerus etc.; H: differentia et etiam etc.; Q: differentia enim etc. Quamvis non displiceat lectio codicis H, retinemus tamen Pianam, quae est lectio aliorum codd. longe melioris notae quam cod. H. – Infra cod. G habet erronee: dicitur de omni causa, sive etc. – I: aut universaliter.
η) Vel e converso, scilicet quia in definitione praedicati ponitur subiectum.
θ) Quae sunt priora subiecto et continentia ipsum. Apponenda est particula et ex codd., quae deest in Piana. – Advertat novitius quod minus universalia, puta homo, brutum et species brutorum, concipiuntur a nobis quasi subiecta magis universali, sicut in nostro exemplo, animali; quae ideo continentur sub magis universali. Unde homo est animal, bruta sunt animalia. – Animal autem est sensitivum et sensitivae sunt species omnes animantium. Si quaeratur ergo cui primo conveniat esse sensitivum, animali nempe vel homini vel bruto; responderi debet, animali. Et ratio est quia, non quoniam homo vel brutum sunt sensitiva, animal est sensitivum, sed ex opposito, quia animal est sensitivum, ideo sunt sensitivi homines et bruta. – Hinc etiam intelligat novitius cur supra dixerit s. Thomas quod primo significat universale, de quo primo dicitur quidquid subiectis, quatenus illud participant, tribuitur.
ι) Quae per eam significantur. Est lectio codd. ADGHIKNOQRT, et indicata ab aliis. E: qui per eam significantur; B: quae per eam significant; L: quae significantur per eam; PCM: quod per eam significatur; S dubius est.
x) In demonstrativis. Haec lectio codd. (exc. ER) optima est, ac sufficiens Pianae et cod. E: de omni demonstratione: quae lectio obscuritatem parit. – R: in demonstratione. – Codices omittunt tunc quod ante dupliciter habent PEQRS, et legunt ferimus loco inferimus Pianae et codd. KQ et R sec. manu. – Denique infra cum codd. BCDEGHIK LMNRST legimus utrumque (Q, utroque) loco unumquodque quod habent PA; et cum eisd. codd. (exc. HN), et AQ praedictorum loco eorum, ut legunt PH. – N: utrunque istorum; O: utrum (corrupte pro utrunque). – Duo supra (n. praeced.) dicta sunt includi in τῷ dici de omni, nempe et quod nihil sit sumere etc., et quod non sit accipere etc. Hinc lectio: utrunque praedictorum significat.
λ) Dici de omni utrunque praedictorum significat. In nota praecedenti dedimus variantes codd. lectiones; nunc autem de ipsa re est disserendum. Hoc Aristotelis principium, Dici de omni, ut fundamentum syllogismi iure meritoque logici tum antiqui tum recentiores acceperunt; sed ut in sua recta significatione assumatur, quaedam notatu Scholastici scitu necessaria. Praenotandum est ergo quod propositio aliqua universalis dupliciter enunciari potest, nempe cum signo syncategorematico (omnis) et sine isto signo, nempe indefinite (Cf. Perih., lib. I, lect. x). Ex. g.: 1. omnis homo est bonus; – 2. omnis homo est