PG 104, col. 462

Ex asservatis in Ecclesra dogmatibus et: praedi-
eationibus. alia quidem habemus e doctrina scri-
pto prodita; alia vero nobisin mysterio tradita
recepimus ex traditione apostolorum: quorum
utraque vim eamdem habent ad pietatem; nec iis
quisquam contradieet: nullus certe, qui vel tenui
experientia noverit qua: sint Ecclesiae instituta.
Nam si consuetudines quae script‘o prodita: non
sunt. tanquam haud multum habentes momenti ag-
grediamur rejicere. imprudentes Evangelium in
ipsis rebus praecipuis laedemus, imo porius praedi.
cationem ad nudum nomen contrahemus. Verbi
gratia. ut ejus quod primum estet Vulgatissimum
primo loco commemorem: ut signo crucis eo qui
spem collocant in Christo signemus. quis scripto
docuit? Ut ad orientem versi precemur, qua: nos
docuit Scriptura ? lnvocationis verba cum coniicitur
panis Eucharistiae et poculum benedictionis, quis
sanctorum in scripto nobis reliquit? Nec enim his
contenti sumus, quae commemorat Apostolus aut
Evangelinm, verum alia quoque et ante et post di-
cimus, tanqu-am multum habentia momenti ad my-
sterium, quae ex traditione non scripta accepimus.
Benedicimus autem et aquatn baptismatis, et oleum
unctionis, imo ipsum etiam qui baptismum acci-
pit. Ex quibus scriptis? Nonne a tacita secretaque
18 traditione? Ipsam vero olei unctionem, quis
sermo scripto proditus docuit? Jam ter immergi
hominem, unde haustum? Reliqua autem qua: fiunt
in baptismo, veluti renuntiare Satanae et angelis
ejus, ex qua scriptura habemus? Nonne ex minime
publicata et arcana hac doctrina, quam patres no-
stri silentio quieto minimeque curioso servarunt?
Quippe illud probe didicerant, mysteriorum reve-
rentiam silentio conservari. Nam qua: nec intueri
las est non initiatis, qui conveniebat horum doctri-
nam scriptis vulgari?
Ει post alia.
Haec est ratio, cur quatdam citra scriptum tra-
dita sint, ne dogmatum notitia neglecta, propter
assuetudinem vulgo veniret in contemptum. Aliud
utique est dogma. aliud praedicatio. Nam dogmata
silentur, praedicationes vero publicantur. Est an-
tem silcntii species etiam obscuritas qua utitur
Scriptura, intellectu dillicilem reddens dogma-
tnm sententiam, idque ad legentium utilitatem.
lianc ob causam omnes spectamus ad orientem .
cum precamur, pauci tamen novimus, quod id
facientes antiquam requirimus patriam, videlicet
paradisum, quem plantavit Deus in Eden ad orien~
lem ". Erecti itidem perlicimus deprecationes in
una Sabbati, sed rationem non omnes novimus.
Non enim solum quod veluti simul cum Christo
resnseitati. quae sursum sunt quaerere debeamus,
in die resurrectionis datae nobis gratiae stando

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.