PG 11, col. 715

solita de ipso praedicantem, quis indolem hujusmodi
sponte et ex seipsa generosam, magnis rebus operam
dantem, eximia fiducia praeditam non admiretur? Si
quis autem altius scrutari velit, annon is quaesitum
rus est, quonam modo ille parce et in paupertate
educatus, nullisque liberalibus disciplinis eruditus,
rudis et imperitus artium, quin sunt ad flectendos,
demulcendos, conciliandosque sibi plurium audito-
rum animos accommodate, aggressus sit nova do-
gmata promulgare, doctrinamque in genus humanum
invehere, quae et Judarorum ritus, intactis tamen
eorum prophetis, abolet, et maxime Graecorum de
Numinis cultu leges evertit? Qui fieri potuit, ut
idem ille sic institutus, nihilque. magnum, ut ipsi
ejus obtrectatores confitentur, ab homine edoctus,
de Dei judicio, de criminum pomis, de virtutum
praemiis talia tamque non contemnenda dissereret,
ut non agrestes modo et illitteratos, sed etiam non
paucos ex iis ad se alliceret, qui acutiore ingenio
erant et poterant arcana perscrutari, quae rebus
, specie vilioribus, ut ita dicam, velut involuta late-
bant? Apud Platonem cum Seriphius quidam expro-
brasset Themistocli bellica: virtutis gloria celeberri-
mo, quod non propria virtute splendorem esset
assecutus, sed quia patria illi contigerat totius
Graeciae clarissima, is gratus in patriam, quam ad
suum honorem contulisse noverat, respondit: ι Nec
ego si Seriphius essem, ita clarus: nec tu, si Athe-
niensis, fuisses Themistocles. ι Noster autem Jesus,
cui probro datur quod ex vico ortus sit, eoque non
Graecanico nec alius gentis celebratur, qui male
audit quod pauperculae operariaeque matris sit ti-
lius, quod inopia coactus patriam reliquerit, suam-
que in Egypto mercede 348 locaverit operam;
Jesus ille, qui non solum Seriphius, ut eodem exem-
plo utar, ex minima despicatissimaque insula ortus;
sed etiam Seriphiorum, ut ita dicam, ignobilissimus
erat, valuit permovere totum orbem, non modo ma-
gis quam Atheniensis Themistocles, sed etiam quam
Plato, aut Pythagoras, aut quidquid sapientum,
rogum, imperatorumque toto orbe fuit.
ἀσημοτάτης νήσου, ἀλλὰ καὶ Σεριφίων (ὡς ἔστιν εἰπεῖν) ὁ ὰγεννέστατος, δεδύνηται σεῖσαι τὴν πᾶσαν
ἀνθρώπων οἰκουμένην, οὐ μόνον ὑπὲρ Θεμιστοκλέα τὸν Ἀθηναῖον, ἀλλά καὶ ὑπὲρ Πυθαγόραν, καὶ Πλά-
τωνα, καί τινας ἄλλους τῶν όποιποτοῦν τῆς οἰκουμένης σοφῶν ἢ βασιλέων ἢ στρατηγῶν.
50. Quis igitur, qui naturam rerum haud negli-
genter consideret, non admiretur eum gloria po-
tuisse vincere et ea omnia, quae infamiae esse pote-
rant, et quotquot unquam celebres fuerunt? Nam ex
iis qui sibi inter homines nomen fecerunt, paucos
(L7) Ἀποκρύψει.η8.ῑο omnes m_ss_. excepto Jolia-
no'qu'i cum libb. editis in textu habet, ἀποκρίσει.
Guielo scrihendum videbatur ὑποκρίσει.
Guielo scribendum videbatur ὑποκρίσει.
_ (48) I_Iap& τῷ ῃέάτωνιζὴγίθε Platonem libro ι
Πειτίιῖζὺ. pag. 329, et Plutarch. in Vita The-
nns O'l .

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.