PG 120, col. 516

hujus tantum obliti sunt, etiam elatione volunta-
ria deciderunt. Contra, qui istud cognoverunt. ti-
mori charitatique adhaerentes, exaltati sunt. Unde
cognitio Dominicaa potestatis charitatem quoque
amplificavit, quoniam plures etiam coruscum Tri-
uitatis fulgorem manifestius videbant, etistud rur-
sum omnem aliam cogitationem excludebat, im-
mutabilesque faciebat eos qui ab initio mutabilem
naturam acceperant, in sublimitate caelestium per-
manentes.
B
CAPUT IV.
De vero monacho et ejus officio. Ad quantum con-
templatim: is fastigium ipse ascenderit.
Quicunque monachus est, mundo se non miscet,
etcum solo Deo perpetuo versatur. Videt, et vide-
tur, amat, et amatur. Fit lumen, lucens quantum
verbis declarari non potest. Praedicatus, magis se
mendicum reputat, et conciliata sibi multorum
amicitia, instar hospitis ac peregrini est. Hem
novum prorsus, et quod non possis sat eloqui
miraculum ln immensis opibus pauper sum : et
cum possideam plurima, nihil habere me puto, et
in aquarum copia sitire me profiteor. Et quis mihi
suppeditabit, quo abundo 7 et ubi inveniam, quem
quotidie cerno? et quomodo patiar eo qui in me
et extra mundum est? prorsus enim non videtur.
Qui habet aures audiendi, audiat, probe verba
illitterati intelligens.
CAPUT V.
Doctrina ad monachos, qui recens mundo, et iis
me in mundo sunt. viantium remiserunt. Qua-
lem fidem quis erga Patrem suum spiritualem ge-
rere debeat.
Mundum totum, et homines hujus mundidesere,
solumque beatum luctum assume, et tantum com-
missa abs te peccata lamentare ε’ quoniam ista te
omnium conditore Christo, et societate sanctorum
ejus spoliaverunt. Praeter haec nihil tibi curae sit.
Quin etiam corpus tuum ut ignotum ac peregri-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.