PG 122, col. 1338

nem draconil'ormem dicens: Dic mihi a quo an-
gelo impotens efficiaris tu. Et ait : A magno an-
gelo qui sedet in secundo cmlo, qui vocatur He-
braice Bazazath. Et ego Salomon haec audiens, ad-
vocavi angelum ejus, et condemnavi ut marmora
secaret in aedificationem templi Dei : et benedi-
cens Deum jussi ut astaret mihi alius daemon. Et
venit in conspectu meo alius spiritus quasi femi-
nae faciem habens in humeris autem alia duo ca-
pita cum manibus : et interrogavi eam : Dic mihi
quis sis. Et ait : Ego sum Enepsigos, quae et mul-
tis nominibus vocor. Et dixi ei : Quis te angelus
viribus frangat? Quae ait : Quid qumris, quid cu-
pis ? Ego mutor, ut dea vocata; et mutor iterum,
et aliam speciem habeo; et ne velis ex istis scire
omnia quae sunt de me; sed quoniam ades mihi,
propter hoc audi : Ego assideo lunae, et ideo tres
formas habeo : quandoque quidem magicis arti-
bus subjecta a sapientibus, [io quasi Tempus;
quandoque autem circum dcducentes me ambulo,
etvideor altera forma, elementi mensura inscibi-
lis, indeterminata, indomabilis; ego igitur in tres
formas immutata, vado et talis fio qualem vides;
viribus frangor ab angelo Rathanael qui sedet in
tertio caelo; propter hoc igitur dico tibi, non po-
test me capere templum istud. Ego igitur Salo- μ
mon preces fundens Deo, advocavi angelum quem
dixit mihi Rathanael, feci annulum signavi eam
catena triplici, et infra, vinculum catenae, feci si-
gnum Dei; et prophetavit mihi spiritus dicens :
Haec tu, rex Salomon, facis nobis; sed post tem-
pus quoddam frangetur regnum tuum, et rursus
in tempore evertetur templum istud,et subvertetur
omnis Jerusalem a rege Persarum, Medorum et
Chaldaeorum; et omnia vasa templi hujus quod tu
facis, servient diis; simulque omnia vascula in qui-
bus nosincludis confringentur manibus hominum;
et tunc exibimus in magna potestate, hinc et hinc,
et in orbem dispergemur; et lustrabimus omnem
terram multo tempore, donec Dei Filius extendatur
in ligno; nos enim erit talis rex similis illi, qui
omnes nos domat, cujus mater homini non
commiscebitur; et quis accipiat talem potestatem
in spiritum, nisi hic quem princeps diabolus ten-
tare quaaret,et non praevalebit adversus eum, cujus
nominis calculus 644, qui est Emmanuel? Propter
Joc,rex Salomon,tempus tuum malum, et anni tui
pauci et mali, servo tuo tradetur regnum tuum
Ego Salomon, haec audiens, laudavi Dominum, et
ad mir atus daemoniorum defensiones, usque ad exi-
tum non credebam eis, nec confidebam iis quas
dicebantur ab illis; cum autem evenerunt, tunc

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.