PG 122, col. 1339

Dominum Deum Israel, jussi ut vinciretur daemon
vinculis insolubilibus. Et benediciens Deum, jussi
ut adesset mihi alius spiritus.Et venit in conspectu
meo alius daemon habens speciem posterius equi,
anterius autem piscis, et vox erat ei magna, et di-
xit mihi : Rex Salomon, ego spiritus marinus sum
perniciosus, et delector in auro et argento; ego
enim talis sum spiritus exsurgens, et vadens super
arva aequorei maris, et expedio navigantes in ea
viros; excito enim meipsum in fluctus et trans-
mutor; insilio et ingrediorin navibus; et hoc est
opus meum colligendi divitias et homines; accipio
enim, et excito, et projicio homines e mari; sic de-
sidero corpora, sed projicio ea extra mare usque
nunc. Quoniam Beelzebul imperans aeriis spiriti-
bus et inferis, et terrenorum dominus et regnat
in omnes uniuscujusque nostrum actiones; pro-
pter hoc exivi a pelago ut consilium accipiam ab eo;
habeo autem aliam gloriam et operationem; trans-
mutor in astus, et exeo e mari, et ostendo me ho-
minibus, ut terrae incolae vocent me Canis templum,
quia immutor in hominem : verum est nomen
meum; nauseam immitto per ascensum meum in
homines; veni igitur in consilium principis Beel-
zebul, et alligavitme, et tradidit me in manus
tuas, et ego adsum coram te per sigillum istud, et
tu me interrogas; ecce nunc duo et tres dies, de-
sinit ventus loqui, eo quod non habeat me aqua.
Et dixi ego ei : A quo angelo impotentia plecteris
tu? Et ait : Per Jameth. Et ego laudans Deum,
jussi utinjicerent dmmonem in phialam, et undas
maris mensuras decem mensuratas bis, et sepivi
sursum marmore,bitumine et pisce in os angeli,et
cum signassem annulo,jussi ut poneretur in tem-
plo Dei; et mandavi ut adesset mihi alius spiritus.
Et venit in conspectu meo in servitutem redactus
alius spritus, hominis habens faciem tenebrosam,
oculos lucentes, et in manu ferens gladium; et in-
terrogavi eum : Tu quis est? Qui ait : Ego sum
spiritus potens hominis gigantis in caede defuncti,
tempore gigantium.Dixi ei : Indica mihi quid agas
in terra, et quo sedem habeas. Qui ait : Sedes mea
in uberibus locis; operatio autem mea haec : se—
deo juxta ingredientes homines in monumenta,
et in tenebris transformor in vita functos, et si
apprehendere aliquem, mox ense transfigo; si au-
tern non potuero apprehendere, facio ut insaniat,
et carnes suas comedat, et vestes lacerae a maxillis
ejus defluant. Dixi ei : Time Deum οωΙί et terrae,
et indica mihi quis te angelus imbellem faciat.
Qui ait: Me dejicit Salvator qui futurus est homo,
cujus signum in fronte si quis scripserit, vincet
me, et territus in fugam vertar citius; et hoc si-
gnum si quis scripserit, terrebor. Et hac audiens
ego Salomon, et laudans Deum conclusi daemonem

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.