PG 139, col. 178

hypostatica et personalia ‘?
GR. Quod quidem commune est atque unum et
idem Patri et Filio et Spiritui, hoc essentiam et
naturam. et quae his adsunt communiter, unite
atque eodem modo,essentialia et naturalia; unum-
quemque vero trium illorum hypostasin et perso-
nam,et quod unicuique proprium,id hypostaticum
et personale esse statuo (Ιι).
LAT. Recte forsitan haec dicis ; verum explana
adhuc et per exempla quae dixisti.
GR. Deitatem supernaturalem et superessentia-
lem naturam sanctae Trinitatis vocare solemus
unam eamdemque,et essentiam simplicem et difl'e-
ι’θῐιιὶεο expertem,eamdem eodem modo se haben-
tem in Patre et in Filio et in Spiritu sancto. Natu-
ralia vero et essentialia etsi pr0prie ea quas secun-
dum essentiam adsunt quibusdam ita vocantur,
attamen nuncin Trinitate abusive vocamus quae
circa essentiam communi eodemque modo atque
indivise considerantur, cum ea, quae secundum
essentiam sunt, omnino recondita et incompre-
hensa, nomine destituta ac quovis nomine sint
sublimiora.De Deo enim nobis omnis et cognitio
et appellatio,omne nomen et omne cogitatum non
ex iis quin secundum ipsum, sed ex iis quae circa
ipsum sunt, advenit. Naturalia igitur et essentialia
dicimus in soncta Trinitate bonitatem perfectissi-
mam et transcendentem bonum omne, potentiam
potentissimam et super potentiam elevatam, sa-
pientiam sapientissimam et eminentem super om-
nia,vim omnipotentem, creatricem, factricem,
procuratricem et conservatricem universae crea-
turm,sempiternitatem a tempore remotam et tem-
pore superiorem, ante aevum et super sevum con-
stitutam, temporalis initii carentiam, increatum,
ingenitum, interminabile, incomprehensibile,infl-
nitum, incircumscriptum, invisibile, immensum
superomnem sensum et omnem cogitationem tran-
scendens; ut brevi dicam, omnia omnino quin
communia eademque sunt Patris,etFi1ii,et Spiritus
sancti, essentialia dicimus et naturalia. non pro-
prie tanquam seeundum essentiam in ipsis exsi-
stentia, sed abusive tanquam circa essentiam
communiter eodemque modo atque indivise consi-
derata. Hypostasin vero et personam nominamus
unumquodque horum trium : Patrem, Filium, Spi-
ritum; hypostatica et personalia autem ea quae
circa unumquemque horum proprie et peculiariter
exsistunt,paternitatemfiliationem et Spiritus san-
cti proprietatem, secundum quam Spiritus proce-
dens appellatur; ingenitum, genitum et procedens:
sive innascibilitatem, generationem et processio-
nem ; eaque non concidentia ac nutantia esse statui-
mus,sed cujuslibet personaa uuumquodque manere

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.