PG 2, col. 58

In inglese: The Clementine Homilies 1.1 · The Clementine Homilies 1.2 · The Clementine Homilies 1.3

HOMILIA PRIMA.
Ῑ. Ego Clemens, civis Romanus, primam aetatem
pudice ac temperanter vivere valui, cum a pueritia
mens mea atque cogitatio inhaerentem mihi cupi-
ditatem avocaret ad mcerores et molestias. Inerat
enim consideratio, nescio unde oborta, quae crebro
mortis commonebat : quod utique post mortem
non sim, neque usquam mei mentionem quisquam
facturus sit, scilicet immenso tempore cunctorum
cuncta in oblivionem addueente, sim autem non
existens, eos qui sunt non cognoscens; nec cogno-
scens, nec cognitus ; quique aliquando non fuerim,
et tunc non sim? Et an factus sit mundus; et an-
tequam fieret, quidnam fuerit? Nam si semper
exstitit, semper erit: si autem factus est, etiam
dissolvetur : et post dissolutionem quid erit ite-
Β
rum, nisi forte silentium et oblivio? Et forsan erit
aliquid, quod nunc cogitare est impossibile.
II. Haec atque his similia, nescio unde, indesi-
nenter cogitans, acerbam adeo cepi tristitiam, ut
pallorem ac tabescerem : et quod molestissimum,
si quando eam sollicitudinem tanquam inutilem re-
pellere cogitarem, vehementior multo me urgebat
afl‘ectus : eamque rem aegre ferebam, nesciens quod
contubernalem praeclaram haberem eam cogitatio-
nem, quae mihi bona immortalitatis foret causa,
quemadmodum postea experientia agnovi, et Deo
cunctorum Domino gratias egi. Cum enim me ab
initio illa consideratio premeret, ad rerum inquisi-
tionem et inventionem venire coactus sum : tunc-
que miseros judicavi, quos principio per ignoran-
C
tiam beatos praedicare ausus fueram.
III. Igitur cum a puerili aetatein hujusmodi dege-
rem cogitationibus, quo aliquid certi addiscerem,
ad philosophorum adventabam scholas; nihilque
aliud cernebam, quam dogmatum destructiones
et astructiones, item lites et contentiones, et syllo-
gismorum artificia, necnon sumptionum excogi-
tationes : et interdum quidem praevalebat, verbi
gratia, animam esse immortalem, interdum au-
tem mortalem esse. Si quando igitur sermo de il-
lius immortalitate obtinat, laetabar; cum vero
VARUS LECTIONES.
ἠθύμουν desunt i'n textu Ci. 7‘ Rufinus clarius: sed hoc tantum

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.