PG 20, col. 1291

In inglese: The Oration of Constantine 19

et condemnabonem Christi, carmen illud esse com-
positum, falsoque divulgari, quasi Sibylla hos ver-
sus diu ante vaticinando profuderit. Quippe inter
omnes constat,Ciceronem cum hoc carmen legisset,
Latino sermone illud interpretatum esse, ac suis
operibus inseruisse, Hunc postea Antonius summa
rerum potitus interfecit. Antonius vero post hæc
superatus est ab Angusto, qui sex et quinquaginta
annis imperium obtinuit. Huic deinde successii Τ[-
berius: quo tempore Servatoris adventus orbi il.
luxit, et sanctissimæ religionis mysterium vigere
cæpit, et nova quædam populi fetura ac successio
instituta est : de qua princeps LLatinorum poeta-
rum sensisse mihi videtur cum dicit:
Jam nova progenies cœlo demittitur alto.
Et rursus in alio Bucolicorum loco:
Sicelides musæ, paulo majora canamus.
Quid hoc apertius? Addit enim:
Uhima Cumæi venit jam carminis ctas.
Cumæam scilicet Sibyllam intelligens. Ne his con-
tentus, ulterius progressus est : quasi necessitas
ipsa testimonium ejus requireret. Quid igitur di-
cit?
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordο:
Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna.
Quænam ergo est virgo illa quæ redit? Nonne ilia
quæ plena et gravida fuit Spiritu sanctol Quid au-
tem obstat, quominus ea quæ Spiritu divino præ-
gnans est, puella semper et virgo permaneat? Re-
dibit etiam optabilis Rex, et orbem terrarum ad-
ventu suo sublevabit. Sic enim addit Poeta :
S92 Iu modo nascemi puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surgdt gens aurea mundo,
Casta fave Lucina.
Hoe duce, si qua manent sceleris restigin nostri,
frrita perpetua solvent formidine terras.
Quæ quidem aperte simul et obscure per allegoriam
dicta esse intelligimus. Nam iis quidem qui ver-
(4β) Ὡμολόγηται γὸρ Κικέρωνα. Locus Cicero-
nnis a Constantino designatus, exstat in lh. I De
diviasatione, ubi versuum quorumdam Sibyllæ e:
acrostichidis mentionem facit. Verum acrostichidem
illam de qua loquitur Cicero, hanc ipsam esse
quam hic protulit Constantinus, nulla ratione pro-
hari potest. Imo ex Ciceronis verbis contrarium
elicitur. In illa enim acrostichide a Cicerone me-
. morata , monebantur Romani ut regem aliquem
eligerent, si salvi esse vellent, ut Ccero ibdem
testatur. Itaque primæ versuum illorum litteræ Julii
Cæsais nomen, ut credibile est, prænotabant. At
in hac acrostichide a Constantino prolata, nihil
pxstat ejusmodi. Quare non dubium est, quin Ci-
cero diversam ab hac acrostichidem intellexerit,
licet aliter senserit Sebastianus Castalio aliique.
ralsum propterea est, quod subjicit Constantinusς
Ciceronem hanc de Christo acrostichidem de Græco
in LLatinum sermonem transtulisse, et libris suis
intexuisse.
(47) Nέα τοῦ δήμου διαδοχή. Hic etiamagnoscere
licet imperitiam interpretis, qui δήμου posuit pro
ἔθνους. Neque enim δῆμος Χριστιανων recte dicitur,
sed ἔθνος.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.