PG 20, col. 699

In inglese: The Church History of Eusebius 7.25

evangelista quidem nullibi nomen suum ascribit,
nec semetipse, aut in Evangelio aut in Epistola
prædicat.
nusquam, nec tanquam de seipso nec tanquam de
altero. At ile qui Revelatioem scripsit, in ipso
statim exordio nomen suum præfigit cum ait :
« Revclatio Jesu Christi quam dedit ipsi ut palam
faceret servis suis celeriter, et significavit mit-
tens per angelum suum Joanni servo suo, qui
testificatus es] Verbum Dei et testimonium qjus
quæcunque vidit. Ad hæc Epistolam scribit:
« Joannes, inquit, septem Ecclesiis quæ sunt in
Asia. Gratia vobis et pax. » Evangelistes vero ne
catholicæ quidem Epistolæ nomen suum præfixit,
sed absque ulla verborum ambage ab ipso divinæ
itevelaionis mysterio exorsus est : « Quod fuit, in-
quit, ab initio : quod audivimus, quod vidimus
oculis nostris. Ob hujusmodi enim Revelatio-
nem Petrum Dominus beatum prædicavit bis ver-
bis : « Beatus es, Simon fili Jonæ, quia caro et
sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in
cœlis est. Sed neque in secunda ac tertia, quæ
Joanni vulgo ascribuntur, Epistolis, quamvis bre-
vissimis, Joannis vocabulum prostat, verum absque
ullo nomine Senior inscribitur. Alter autem ille
non satis habuit nomine suo semel edito narratio-
nem deineeps prosequi : sed iterum repetit : « Εgο
Joannes, Bater et consors vester in tribulatione
et regno et in patientia Jesu; fui in insula quæ
Patmos vocatur, propter Verbum Dei at testimo-
nium Jesu. Et sub finem libri rursus hæc ad-
dit :
Beatus qui servat verba prophetiæ libri hu-
jus, et ego Joannes qui hæc vidi et audivi,
Joannem igitur esse auctorem hujus libri, ipsi id
afirmanti credendum est. Sed quisnam ille fuerit
Joannes, incertum. Neque enim seipsum esse dicit,
sicut in Evangelio sæpius dicitur, discipulum illum
quem dilexit Dominus, aut illum qui supra pectus
Domini secubuit, aut fratrem Jacobi : aut illum de-
nique qui Dominum vidit atque audivit. Aliquid
enim·horum quæ memorato sunt certe dixisset, si
seipsum liquido volnisset ostendere. Sed horum
quidem nibil posuit : fratrem vero duntaxat et con-
sortem s274 nostrum sese appellavit, et testem Je-
su; beatum denique ob visam atque auditam Re-
velationem. Ac plurimus quidem fuisse opinor
Joanni apostolo cognomines, qui propter singula-
rem erga illum benevolentiam, et quod hominem
mirarentur ac suspicerent, et perinde ac ille a Do-
mino diligi amabirent, hoc cognomentum adamave-
rint:quemadmodum ex fideliumliberis multos Pauli
(4) ἘἘν τοῖς τῶν πιστῶν παιισὶν ὀνομάίe-
ται. Notandus est hic Dionysii locus de antiqua
Christianorum consuetudine, qui Petri Paulique et
aliorum sanctorum nomina liberis suis impone-
bant, tum honoris ac benevolentiæ causa, tum ut
liberi sui Deo chari acceptique essent, non minus
quam sancti illi fuerant. Hinc est quod Chrysosto-
nus in tomo primo, in oratione de sancto Meletio,
Antiochenos tanta benevolentia Meletium couplexos

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.