PG 24, col. 31

scelestorum illorum, qui illuc abire jussi sunt
haec, inquam, Deus non eflecit voluntate sua
Namque ex ore Domini haud prodibunt mala simt
et bonum.
Vnus. 7. Qui educit ventos de thesauris suis.
Dum hic dicit thesauros, haud sane indicat
quosdam esse ventorum thesauros, sed jubentis
potius celeritatem, et rei possessas paratam facili-
tatem. Sicut enim qui thesaurum apud se habet,
expedite admodum, quotiescunque vult, cuncta
iude profert; ita et omnium Creator cuncta facili
efl'ecit, et ad exsistentiam perduxit.
Vens. 8. Qui percussit primogenita Egypti.
Quia nonnulli mundana tantummodo ac coelestia
dicunt providentia Dei gubernari, demonstrat hu-
mana quoque curae esse eidem, qui et nunc impios
punit, et piorum genus protegit. Sed enim olim
quidem portio erat Domini, id est Dei Verbi, popu-
lus ejus Jacob, funiculus hmreditatis ejus Israel.
Postquam vero ob suam irreligiositatem' ille pro-
lapsus est, dictum fuit humanato Verbo : Pete a
me, et dabo tibi gentes [nereditatem tuam ³⁸.
Vens. 4.5. Domine, nomen tuum in wlernum.
Nihil tantopere ad divinam Providentiam speetat,
quam'docere homines, ne rerum hanc universita-
tem sine gubernatore esse credant. Quare et cou-
tinua apud nos est Dei memoria, cujus magnitudi-
nem a majoribus servi ejus edocti, praesentia di-
cere discunt et audent, satis gnari fore ut recre~
entur, quia judicium liet de reliquo populo, eorum
causa qui Dei nomen sciunt et memoria versant.
Pro eis itaque, tanquam pro servis venia egenti—
bus, deprecatur. ’
Vens. 15. Idola gentium argentum et aurum.
Ahsoluto theologico circa Dominum sermone, et
providentiae ejus magnis operibus enumeratis, tan-
quam adhuc servos eos alloquens, qui ex errore
polytheismi nuper accesserant, objicit putatorum
olim ab ipsis deorum vituperationem; consentanee
nimirum his qua: supra dixerat, nempe, Ego co-
gnavi quod magnus est Dominus. Et Dominus noster
supra omnes deos ⁸⁸. Dominus noster hare et illa
fecit, tum universim tum etiam partiatim. Gentium
autem dii, quibus vos quoque decepti errore antea
credebatis, nihil erant aliud quam inortua et muta
situulacra. Scite autem et Symmachus pro, similes
illis fiant qui faciunt ea, interpretatus est dicens:
velut ipsa fiant qui faciunt ea, et quicunque ipsis con-
fidunt. Revera enim qui inanimatis rebus tanquam
diis attendunt, lapidescente anima, idem patiuntur
quod abs se culta idola, nempe oculos habent et
non vident, aures habent et non audiunt.
³⁹ Psal. ll, 8. ⁸ο Psal. cxxxw, 5.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.