PG 28, col. 162

que. Postulat panes David ab Abimelecho; re-
spondet illi : Nulli sunt panes praeter eos qui con-
secrati sunt ex conspectu Domini. Alteriusihic de-
nuo legis mentio facienda est. Scripsit Moyses ‘9
in lege de initiationibus sacri cultus die sabbati
faciendis, duodecim panes calidos coctos ponendos
esse supra mensam. Ubi autem calefactio, ibi ignis.
Dicant hic nobis Judaei, quare Sabbatum observant,
quo ignem accendere recusant; cum sacerdotes
ignem accenderent, coctosque panes calidos appo-
nerent? Num ego solus transgredior Sabbatum?
Ecce ipsi sacerdotes calidos panes apponunt, co-
quuntque Sabbato, et circumcidunt Sabbato? Ubi
autem circumcisio, ibi ferrum, spongiae, et caetera
quae adhrem pertinent. Ubi panis confectio, ibi for-
naces, ibi sarmentorum commeatus; ac demum
opus ab illis peragitur quo panes conficiant. Ju-
daaorum itaque populo vetitum erat, ne Sabbato
opus facerent : sacerdotibus vero id prohibitum
non erat. Quapropter nobis omnibusque permitti-
tur in Sabbato operari, cum nos omn—es simus re-
gale-sacerdotium. Olim igitur sacerdotibus permit-
tebatur: nobis quoque quoniam sumus regale sa-
cerdotium, gens sancta, idipsum permissum est
Scribente lege, in die Sabbati duodecim panes su-
pra mensam ponendos esse, ex illis in mensa con-
secratis panibus postulabat David sibi alimentum.
Respondit Abimelech :« Si pueri abstinuerunt
maxime a mulieribus ιο. ›› ιιωίιιι mihi, qui fidelis
es, ut paululum digrediamur, his ad cautelam utere
verbis, et quod dicitur animadverte, castimoniam-
carnis assume. Si namque id tunc pracepit
Abimelech, cur ,non observandum? Sic David ac-
que comederent, opportunissime ille historiam Sab-
bato gestam commemoravit, ut ostenderet ipsis,
si Davidi et comitibus ejus concessum fuit ut pro
salute panes ex sacra mensa in cibum attingerent;
non fuisse discipulis vetitum ut spicas vellerent,
et confricarent ad comedendum. << Annon, inquit,
legistis quid fecerit David, cum esuriret ipse et‘
cum eo erant, quomodo intravit in domum Dei,Vet
panes propositionis comedit?» Habes exinde ad-
junctam historiam de arida manu : quo pacto vi-
delicet Salvator noster, ingressus in_syn.agogam,
(nobis namque percurrenda historia est, 6'13}qu
prolixitatem, ne nauseam pariat audientibus); et
cum vidisset quemdam manum aridam habere:
nossetque Judaos ad criminandum paratos esse.
(36) Anglicanus, ἔεῆς τραπιζης.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.