PG 29, col. 209

constat. Mihi quidem dubium non est, quin gravissimus Pater et alios psalmos interpretatus sit, cum
vix possit afferri ratio, cur hos quos habemus exposuisset unos : sed tamen iis assentiri non queo,qui
argumentum certissimum alque evidentissimum ex interpretatione psalmi septimi et tricesimi peti
posse arbitrantur. Quod cnim aiunt 1‘83), citari in hac interpretatione explanationem psalmi sexti,uec
tamen eam usquam comparere. id futile est omnino et inane. Illa enim psalmi tricesuni septimi in-
terpretatio, uti ostendemus, Eusebii fetus est, non Basilii. Praeter hos quos habemus psalmos, citari
et alios a Metaplirasta haud ignoramus : sed Metaphrastae iu litteris auctoritas ea non est, quam caeco
impetu sequi cogamur.
Circumferuntur nomine Basilii decem et septem ()raliones in Psa/mos. Sed fere convenit inter
doctos, alteram in vicesimum octavum psalmum liomiliaiu ad eum minime pertinere : sed opus esse
plagiarii, vel potius studiosi cujuspiam, qui se exercere, et Basilium imitari voluerit. Oratio quoque
in septimum et tricesimum psalmum suspecta quidem visa est Combefisio : sed noluit quidquam sta—
tuere, aut pronuntiare. Potuisset tamen. cum oratio illa, ut monuimus, auctorem habeat non Basi-
lium, sed Eusebium. De his fusius iu Pi'aifatione
Reliqua: quindecim orationes pro genuino Basilii fetu habentur ab omnibus.Me quidem magnopere
tot eruditorum virorum commovet auctoritas : sed ne in eorum sententiam Concedam, prohibent
multa, eaque gravissima. Res autem inquisitionem longiorem diligentioremque cum postulel,id com-
modius multo in praefatione generali praestabimus. Dicam obiter, orationes, quae vere Basilii snnt,ad
populum habitas esse, inque conventu publico prouumiatas, et quaecunque hanc notam prae se non
fert, eam ob id solum suspectam videri debere.
Legenti miliiid opus.quod edendum curavit vir doctissimus Balthasar Corderius,occurrit difficultas
haud exigua.Nam maximam partem eorum qua; in Commentario Theodori lleracleotze legebam, com- _
peri nihil aliud esse, nisi ipsam Basilii in Psalmos explanationem,idque ad verbum. Verebar una ex
parte,Commentarium illum Theodoro adimere, ob veterum librorum auctoritatem, ad quorum fidem
hoc ei opus tributum est : ex altera, oratorum optimum Basilium furti dedecore atque infamia asper-
gere non poteram. Sed non diu suspensus fui et incertus. Nam statim agnovi Commentarium cum
qui nomine Theodori circumfertur, Theodori unius opus non esse,sed multorum, Origenis, Eusebii,
Basilii ipsius, Didymi, JoannisClirysoslomi,Theodoreti,etc. Uno verbo,constabit ex praefatione,Com—
mentarium hactenus Thuodoro lleracleote attributum in Catenarum numero reponi merito posseEx
quo fit, ut Basilius noster longissime ab omni expilationis furtique suspicione abesse debeat.
Jam si quispiam quierat, quo tempore, quo loco habitae ›ἰιιι illae Basilii in Psalmos orationes, res-
pondere promptum non erit. Vix enim ea de re certi quidquam statui posse arbitramur. Malumus
autem de rebus silere, quam falsum aliquid aut incertum pronuntiare.
Nemo paulo humanior nescit,Ambrosiuin, cum suos ἱη Hexaemeron libros scriberet, permulta ad
verbum e Basilio sumpsisse. Sed non ita notum est,enm hoc idem fecisse,cum psalmos quosdam in-
terpretaretur. Nec cuiquam id mirum videri debet, cum Ambrosius iu explauandis l‘salmis non
multa admodum a Basilio mutuatus sit. Quoniam tamen non desunt quibus jucundum sit et gratum
cognoscere quid alius scriptor ab alio sumpserit, illa Ambrosii loca, quantulacunque sunt, suo loco
adnotare non pigebit.
Videre est in Latinis editionibus quaedam in Psalmos Scholia, qua Basilio tribuuntur; sed de iis
longius disserere necesse non videtur, Notum est enim ea epilomen esse e Chrysoslomi et Theodo-
reti Iibris male consarcinatam Cum ergo ea Scholia in spuriis atque adulterinis poni oportere fatean-
tur omnes, id semel notasse satis habebimus, nec usquam amplius de iis mentionem ullam faciemus.
Nam in rebus perspicuis tempore abutendum et argumentis non putamus ι84).
ror es mon: narro}: anns SANCTI PATRIS NOSTRI
ΒΑΣΙΛΕΙΟΥ,
Ἀρχιεπισκόπω Καισαρείας Κιππαδοκίας,
OMIAIA ΕιΣ TON nemon ΨΑΛΜΟΝ (85). Α
1, Πᾶσα Γραφὴ θεόπνευττος καὶ ὠφέλιμος, διὰ
τοῦτο συγγριμῗσα παρὰ τοῦ Hvedpuoq, ἵν’, (eam
ὲν κοινῴ τῶν ψυχῶν ἰατρείῳἒ πάντες ἅνθρωποι τ
i'xp: τοῦ οἰκείου πάθους gnato; ἒκλεγώμεθα. "11p
³³ ΙΙ Tim. Ill, 16.
(83} Tilem. pag. 290. _ κ
iui Cf. capflit' Vita S. Basilii tom. Ι Eur.
capftt' Vita S. Basilii tom. Ι Eur. ψιλμοῠ.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.