PG 32, col. 227

In inglese: The Letters 2.1

damque animae aequabilitatem hymnorum solatia
conferunt. Quies igitur principium expurgationis
animm, nec lingua loquente res humanas, nec
oculis nitidos corporum colores aut concinnitates
circumspicientibus; nec auditu animae vigorem
dissolvente per acromata modorum ad volupta-
tem compositorum, aut per hominum facetorum
ac ridiculorum verba: id quod maxime animi
vim frangere solet. Mens enim, quae ad externa
non dissipatur, neque per sensus in mundum
diffunditur, redit quidem ad se ipsa; per se au-
tem ad Dei cogitationem ascendit; atque decore
illo illustrata ipsius etiam naturas obliviscitur,
nec jam cibi cura distrahitur aut amictus solliei-
tudine; sed terrenis curis vacua, omne suum
studium ad teterna bona adispiscenda transfert;
quomodo colat temperantiam atque fortitudinem,
quomodo justitiam, ac prudentiam, ac reliquas
virtutes, quae, sub haec genera distribute, sin-
gula decenter in vita peragenda viro probo sug-
gerunt.
3. Maxima autem via ad officii investigationem
est et Scripturarum divinitus inspiratarum me-
ditatio. In his enim et rerum agendarum pra;-
cepta reperiuntur , et beatorum hominum res
gestae litteris traditae, veluti animata quedam
vitae secundum Deum institutae simulacra, ad bo- ο
norum operum imitationem proponuntur.Ac proin-
de quacunque 73 in re quisque mendose sese
ipse habere senserit; in illam imitationem assi-
due incumbens, tanquam ex communi quadam
medicinae officina, appositum sure infirmitati me-
dicamentum invenit. Ac castitatis quidem amator
historiam Josepbi assidua lectione evolvit, atque
ab eo actiones temperantiae plenas ediscit, non
solum a voluptatibus continentem illum reperiens,
sed etiam habitu in virtute firmum. Fortitu'
dinem vero discit a Jobo, qui, rebus suis retro
sublapsis, ac egens ex divite, orbus ex pul-
chra: prolis parente temporis momento factus,
non solum idem permansit, infractos animi sen-
sus ubique retinens; sed ne amicis quidem, qui
ad consolandum venerant, insultantibus et dolo-
res conjunctim intendentibus, ira commotus est
(74) "Eu ἀκροάμασι. Sic iidem mss. codices. Editi
ἐν ξιξ-θράσει. ibidem-unus ex Begiis ἐν ῥήμασιν.
ἑιαχεόμενςκ. ριιο ωδεζδιᾶφορούμενός.
(76) Τὴν περὶ Θεοῦ ἔννοιαν. Sic mss. octo. Editi τὴν
τρι) Θεοῦ ἔννοιαν. ΜῼΧ _editi περιλαμπόμενος τε καὶ
ᾕλαμτςόμενος, ξωθηᾱεενὶιιῳε ope unius ex Combe-
fisianis codicibus, et codicis llarlaeani, qui prima.
manu habuit, ut edendum curavimus.
5.77.1 Ἑαυτοῦ. _Ita Ilarl., Coisl. primus et plures
alii. Editi αὐτοῦ.
(78) Ἐκαστα. Duo mss. ἕκαστον.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.