PG 33, col. 43

onerant, Sardicenses Philippopolitanos Arianae do‘ A Ecclesiae communione fruebantur.Sabellianos quo-
iempestate, quae ut plurimum verbiduntaxat fuit,
sed animos tamen diverse movit controversia ; ni-
mirum de consubstantiali et tribus hypostatibus.
17. Quid in his controversiis Cyrillo animi fuerit,
quasve partes secutus sit, pretium operai est dili-
gentius inquirere. Hinc enim scriptis ejus non mi—
nima lux atlulgebit. et probabiles de ejus conse-
quentibustempnribus sententiis et gestis conjectu-
rzn ducentur.Tum de Eusebianaa partis dolis, tum de
Athaniasae causa: justitia non satis edoctus. neutri
parti quam alteri abdictior, et in utraque fraterni
odii et fatae hareseos suspicionem adhaerere ex- B enim Pater hominem induit, Sed Filius; dicatur enim
istimans, jubebat auditores eo seandalo minime
perturbari, haec in antecessum a Christo, tanquam
proximi Antichristi adventus signa praenuntiata
fuisse monens. Sic enim loquitur cat. 15. num. 7:
Si audieris quod episcopi adversum episcopos, et cle-
rici contra. clericos, et populi in populos ad sangui-
nem usque grassantur, ne perturberis ;pr.aedictum enim
ante fuit. Inferius: Si in apostolis deprehensa est
proditio, miraris si in episcopis quoque fraternum
odium reperiatur. Monet ne magistrorum exemplum
et auctoritatem eain re sequantur; quod ad se ip-
sum etiam si similiafaceret extendit. Neque etiam
si ego qui te doceo peream, tu mecum una pereas;
fas enim est auditorem magistro meliorem fieri. Schi-
smata haec populorum et Ecclesiarum ab variis et
contrariis hmresibus quas utrique foverent, nata
existimabat. Cat. 17, num. 33, commemorans illud
sancti Spiritus vaticinium, quod in novissimis tem-
poribus discedent quidem a fide ε. id factum observat
non in antecedentibus solum temporibus, sed etin
praesentibus schismatis videri, cum diversus et mul-
tis modis varius esset haereticorum error. Cat. vero
15. n. 9, generalem a fide defectionem, sive apos-
tasiam. quam Paulus Antichristi adventui prmviam
olim evs-nturam dixit, jam adesse monet. Nunc vero,
inquit, defectio est: defecerunt enim homines α recta
fide. l-t alii quidem Filio paternitatem praedicant,
alii vero Christum ea: non extantibus ad esse perdu-
ctum dicere audent. Et prius quidem conspicui erant
haeretici, nunc autem tectis haereticis plena est Eccle-
sia. Quod tectos [XII] et in Ecclesia latentes ait, D
quos supra commemoravit haareticos; argumento
est eum de professis et publicis Sabellianis, Aria-
nisve non loqui, sed de contrariis Eusebianorum et
diversae partis episcoporum factionibus. Nam Ariani
haeresim palam et aperte profitentes, separatosque
ab Ecclesia conventus tenentes eo tempore pauci,
Nicaenique concilii anathemate ab Ecclesia ejecti,
occultum licetapud Eusebianos patrocinium reperi.
rent. ab omnibus tamen derelictiexosique videban-
tur. Eusebianos igitur hic solos notat, qui adhuc
ί 1 Lim. ιν, 1.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.