PG 33, col. 44

erga Filio paternitatem in Ecclesia praedicare dicit,
quam vel Marcellum et Photinum certos Cyrilli sen-
tentia htereticos; sed quorum alter a Catholicis sus-
tentabatur, alter, Sirmiensis episcopus ad annum
usque 35t mansit; vel tandem totam oppositorum
Eusebianis episcoporum,etconsubstantialitatem ad-
versus eos propugnantium turbam. Postremum hoc
suaderi potest eo catechesis 11, n. 17, loco ubi duas
oppositas Sabellianorum et Arianorum haereses
rejiciens, de prima ait: Deus verus est Filius, ha-
bens in se ipso Patrem, non in Patrem mutatus, nec
libere veritas. Quod hic se formidare Sabellianos ne-
gat? Ulline sub Constantio Cyrillo timendi fuere ?
An Marcellum Aucyratem solum et sequaces intel-
ligit? necii magis formidabiles. Praeterea tectis ha)-
reticis vel Filium creaturam docentibus, vel Filio
paternitatem praidicantibus plenam Ecclesiam ait.
Atqui Marcelliani Ecclesiam non replebant. nisi
eos a quibus adjuvabatur et sustentabatur Mar-
cellus. una conjunxeris. Palam igitur est eum con-
substantialis defensores, quorum numerus et auc-
toritas erat magna, respicere.
18. Ad eam Sabellianaa hmresis, quam in illis vel
in aliqua eorum parte suspicabatur,formidinem re-
voco, quod consubstantialis voce non est in cate-
chesibus usus, quanquam eam nullibi reprehendit.
Similiter nec unius nec trium hypostaseon mentio—
nem in explicanda Trinitate adhibet ; quasi utrum-
que prava utentium interpretatione suspectumNam
incognita Cyrillo fuissequae circa consubstantialem
et tres hypostases Ecclesiam conturbabant dissidia
versimile non reor. Quod autem in duabus illis
Eusebianorum, et diversae partis episcoporum fac-
tionibusutipse censebat, et fraternum odium, et
haeresis suspicionem haerere existimavit; non id
eum de omnibus et singulis qui eas partes secta-
bantur, episcopis sensisse crediderint, sed tantum
de ducibus et principibus. Quamvis enim occultis
haareticis repletam Ecclesiam dicat cat. 13, num 9.
observare tamen nosjubet cat. 16, num. 22, non
apud exteras tantum nationes, sed et in Romano
imperio qualate patet, episcopos, presbyteros, dia-
conos, etc., a Spiritu sancto variisvirtutum et do-
norum muneribus dilatos ; et cat. 18, num. 27, flo-
rentem postpersecutioncs Ecclesiae statum depingit
Autergo multos existimavitnullasin schismate et
haeresi [XIII] partes habere. seseque in illis conten-
tionibus medios tenuisse ; aut multos etiam in di-
versis partibus vere Catholicos et pios arbitrabatur.
Certe cum occulti tantum ii essent hxretici, exte-
riorem cum utrisque Ecclesia) societatem retinebat.
19. Peroptaremus sane ut Athanasii et conjun-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.