PG 33, col. 45

ctorum eidem episcoporum, qui se pro catholica A conc. Philipp. apud Hil. fragm. 3, n. 23, apud
buisset; nec utrosque, et calumniatores Ecclesiae
fidem oppugnantes, et calumniam passos sancta)
Trinitatis defensores, uno ordine et loco habuisset.
Non multo post eum ab errore liberatum videbimus.
Interim multa ad sublevandas ejus suspiciones,
judiciumque excusandum non desunt. Primum,nec
illud sane parum est, quod cum cmteri fere in
Oriente et Syria, Eusebianorum in Athanasium et
socios calumniis suffragarentur,eorumque causam
adjuvarent; Cyrillus in eis et fraternum odium,
et gravissimas haeresis patrocinium, et suspicatus
sit et deprehenderit. Eusebiani sub catholicis in Β confirmationem appellat; et ep. 52, idque praeci-
speciem professionibus delitescebant ; quae ad ex-
pugnandam haeresim revera invalidiores, et ipsa)
ad haeresim si quis vellet non aegre flectendas, ni-
hil tamen nisi verum et catholicum sonabant; nec
haeresim palam aperuere nisi post aliquot annos,
sive in Mediolanensi concilio an. 353, sive potius
in Sirmiensi an.357. Catholicos non directe propter
divinitatem Christi propugnatam, sed aut accusa-
tionibus variis ad mores spectantibus. aut imposita
Sabellismi (‘riminatione oppugnabant. Multos etiam
e sanctis episcopos, simulato orthodoxae doctrinae
aut recti ordinis studio, in suas partes pertraxerant
dolorum et fraudis ignaros, ut etiam confessorem
S. Maximum Hierosolymitanum episcopum; non
enim omnes qui Arianis illis conciliis intererant,
fraudis principum et factionis socii. Haud tamen
se et Eusebianorum artibus, et imperatoris hanc
causam sustentantis auctoritate moveri passus est
Cyrillus, ut eorum se societati et causas addiceret;
sed in eis haeresis Arianaa patrocinium subodoratus
est, et inimicum in fratres animum exhorruit.Se-
cundo, quod in adversas partis episcopis eadem
suspecta habuit, id temporum confusioni et cala-
mitati tribuendum. Tam atroces in eos et tanta
fiducia jactatee ingerebantur calumniae, ut prorsus
innocentes eos arbitrari difficile videretur.Nondum
erant edita: eximite illas ab Athanasio apologis),
Arianorum historias, orationes contra ipsos, quibus
de tota Eusebianee causa; iniquitate edocemur,
Christi confessorum innocentia demonstratur,Atha-
nasii et sociorum fides luculente explicatur et de- 1) esse tres hypostases confiteri. Quod si ea Basilio
fenditur: quas nisi nobis adessent auxilia, haud ita
forte certum nobis esset quid de Arianis conciliis
sanctorumque accusationibus nos sentire oporteret.
Contra. viderat Cyrillus, siquidem post Sardicense
concilium dicebat, utriusque concilii Sardicensis
et PhilippOpolitani repugnantes et reciprocarum
accusationum plenas litteras, quibus piorum ani-
mos, qui rem penitus non noverant. [XIV] adversus
utrosque offendi par erat Tertio, Catholici passim
ab Eusebianis uti Sabelliani infamabantur: hacac
cusatio ne dejectusAntiochena Ecclesia Eustathius.
Eam in omnes alios intentatam videmus in epist.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.