PG 35, col. 866

tatem et importunitatem, sive ob cruentam praedo-
num immanitatem, sive ob inexplebilem furum
aviditatem, sive ob bonorum proscriptionem, sive
ob naufragium ; omnes enim similiter miserabiles
sunt, sicque in manus nostras intuentur, ut nos in
Dei manus, cum re aliqua egemus; atque ex ipsis
rursum, ii qui indigne afflictantur, miserabiliores
sunt quam ii qui calamitatibus assueverunt: tum
vero nos ii praecipuo quodam miserationis affectu
permovere debent, qui sacro morbo corrupti sunt,
et ad carnem usque,atque ossa, et medullas (quod
quibusdam Scriptura ⁶⁹ minatur) exesi consumpti-
que, atque ab hoc aerumnoso, et abjecto, ac infido
corpore proditi: cui quonam modo conjunctus sim,
haud equidem scio : nec quo etiam pacto simul et
ί
1
ί
imago Dei sim, et cum coeno voluter: quod, et
cum pulchra valetudine gaudet, bello me lacessit,
Vll. Sin contra ut cum socio et adjutore mitius
agam, nulla jam ratio occurrit, qua rebellantis
impetum fugiam, atque a Deo non excidam, compe-
dibus degravatus, vel in terram detrahentibus, vel
in ea detinentibus. Hostis est blandus et placidus,
insidiosus amicus. Ο miram conjunctionem et alie-
nationem! Quod metuo, amplector; quod amo, per-
timesco. Antequam bellum gesserim, in gratiam
redeo; antequam pace fruar, ab eo dissideo. Qua-
nam sapientia, quonam magno et arcano consilio
mihi hoc accidere dicam? “An hoc Deus agit, ut
cum ipsius pars simus, atque superne fluxerimus,
ne ob dignitatem nostram nosipsos efferentes atque
attollentes, Creatorem contemnamus, in ea, quae
nobis adversus corpus est, lucta et dimicatione, ab
eo nunquam oculos dejiciamus; atque ita infirmi—
tas illa, quae nobis copulata est, dignitatem nostram
frenet atque coerceat ; ut intelligamus nos maximos
simul atque 26? abjectissimos esse, terrenos et
caelestes, caducos et immortales, lucis et ignis, sive
etiam tenebrarum haaredes, prout in hoc vel illud
nobis propendere contigerit? Haec nostra temperatio
est, atque ob has causas, quantum quidem ipse
θῶνμ πραξεων, «_ per bona, opera. ι)
ξ’ῼ. S_ic Reg._hu. Editi vers, ὦ.
55) Ηεριξπιο. ιῐ Foveo, curo. »
56) Τίτὸ μέγα. τοῦτο μυστήριον ; ‹‹ Quodnam hoc
margnum‘mysterium ‘? ι
"limi ιξεξξωριζόμενοι. Haec des‘unt_i_n Reg. c.
οι) ιιαι μετεωριςο ενοι. Πᾶξο desunt 1n Heg
’ςξνα εξδῶμι;ν.ῆίῖϐξζζ quatuor, ’ἶν’ εἰδῶμεν.
(“(53) Ὀποτὲρως. 0r. ”2,”ὁπωτέρως [timid amen-
ἱῐι(ἓὲ) Ὁ Βουλόμενος. Sic quatuor Regii. Deest ὁ
ή(61) Συμφιλοσοφήσομεν. Reg. bm, σκμφιλοσο-
σωμεν.
φη σω μεν.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.