PG 35, col. 867

prospicere possum, ut cum imaginis dignitas nobis animos extulerit, pulvis eosdem deprimat contra-
hatque. Sed de his qui volet philosophetur, nosque etiam commodiore tempore simul philosophabimur.
mitati in aliorum calamitatibus condolescens,
dicere institueram, faciendum nobis est, fratres, ut
cognatum et conservum corpus curemus; etsi enim
illud ut inimicum accusaverim ob eas quas affert
animi perturbationes, tamen propter connexionis
hujus auctorem, velut amicum complector. Et qui-
dem curemus non minus aliorum corpora, quam
suum quisque corpus, seu commoda valetudine sit,
seu eodem morbo consumatur. Omnes enim unum
in Domino sumus, sive dives, sive pauper, sive servus,
sive liber 7°, sive sanus, sive aeger corpore, atque
unum omnium caput, ex quo omnia, Christus.
Quodque membra inter se sunt, hoc quisque alteri,
atque omnibus omnes. Ac proinde minime commit-
tendum est, ut eos, qui prius in communem infir-
-. . ___._-_.____- ,ι ‘-_.:--__-___.
mitatem inciderunt, contemnamus et negligemus;
nec magis gaudendum nobis est, quod commoda
valetudine utimur, quam lugendum, quod fratres
misera et afflicta. Quin potius ita existimare debe—
mus, carnis et animarum nostrarum salutem in hoc uno positam esse, ut eos humanitate ac misericor»
dia prosequamur. Sic autem consideremus.
IX. Alii quidem hoc solo nomine miserabiles
sunt, quod inopia laborent, quam fortasse, vel tem-
pus, vel labor, vel amicus, vel propinquus, vel tem-
poris mutatio sustulerit: his autem nihilominus
haec quoque gravis est, imo eo etiam gravior,
quod una cum carne, et laboris suscipiendi, et sibi
ad necessarios vitas. usus opem ferendi facultas
erepta sit, magisque semper apud ipsos praevaleat
morbi metus, quam spes sanitatis. Ex quo efficitur,
ut parum admodum auxilii illis spes afferat quae
afflictis et calamitosis unum est remedium. Ad
paupertatem accedit morbus, alterum malum, et
quidem atrocissimum, ac vobis omnibus aversan-
dum, atque ejusmodi, ut 263 apud multos, cum
aliquid mali cuipiam imprecari cupiunt, nihil sit
expromptius. Tertium, quod plerique eos nec adire
nec intueri sustinent. sed fugiunt, horrent, et aver-
santur ; atque id morbo ipso illis acerbius est, cum
ob calamitatem exosos etiam et invisos se esse sen-
tiunt. Equidem ipse eorum miseriam non sine
lacrymis fero, ac recordatione ipsa perturbor.
Idemque vobis accidat, velim, ut lacrymis lacrymas
fugiatis. Nec vero dubito, quin ex his, qui adsunt,
το Rom. xu, 5.
(62) Ei γὰρ καὶ- ᾡς ἐχθροῦ κατηγόρησα διὰ τὸ
πάθος, etc. 'A'Gregorii mente et textu" videtur aber-
rare .Billius, qui' locum hunc sic interpretatur :
‹‹ Etsi enim me animi affectus eo abripuit, ut illud
tanquam inimicum et infestumiaccusarem, ι etc.
(Q3) :Fd_'p63v. In quibusdam, τὰ τοῦ.
’_H_ ἕκαστον, 0r. 2, Ηθείο, ἢ ἑκάστῳ.
{05) Αὐτῆς. Deest in Or. 2'.
ν (66) Εὖ ’ἡμῖν ἔχει. Plerique codices, ἡμῖν εὖ
ε’]Ξῑ,
Ta’fx’ ἂν. Iret: R‘egg., τάχα ἄν.
((38) ééaalgv. ΟΡ. 2, λῦςῖειε.
(69) Οὐκ ἔχουσιν. Ἠεεο desunt in Regg. bm, ph,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.