PG 35, col. 883

futuram vitam boni quidpiam sibi recondat. Caetera
enim omnia fluxa et fragilia sunt, ac, velut in cal-
culorum ludo, alias ad aliosjactantur et transferun-
tur ς nec quidquam est ita possidentis proprium,
quod non vel temporis tractu finem capiat,ve1 livore
ad alios traducatur; haec vero certa et lixa sunt,
271 nec unquam recedunt ac dilabuntur, nec spes
eorum,qui fiduciam in his collocarunt, frustrantur.
Ac mihi haec quoque causa esse videtur, cur nullum
hujusce vita: bonum hominibus certum sit ac diu-
turnum, atque hoc, ut si quid aliud, recte ab arti-
fice Verbo, et Sapientia illa mentem omnem supe-
rante, factum esse, ut nos in iis, quae in aspectum
cadunt, atque alias aliter mutantur, et mutant, ac
sursum deorsumque feruntur et invertuntur, ac
priusquam manu teneantur, abeunt et efl'ugiunt,
eludamur,ut,perspecta eorum instabilitate ac varie-
tate, ad futura: vitai portum contendamus. Quid
enim egissemus, si prosperitas nobis firma esset,
cum, licet fluxa et fragilis sit, usque eo tamen ipsi
tanquam vinculis quibusdam astricti simus,ejusque
voluptate atque impostura in hanc servitutem reda-
cti, ut nihil praesentibus rebus melius atque excel-
lentius cogitare possimus, idque cum ad Dei ima-
ginem, quaa et rursum est, et ad se trahit, creatos
nos esse audiamus, ac persuasum habeamus ?
XXI. Qui: sapiens, et intelliget haec ⁹¹ ? Quis prte-
tereuntia prateribit? quis stabilibus incumbet?
quis de nrinsentibus rebus,tanquam de abeuntibus,
cogitabit? quis de his, quas in spe posita sunt,tan-
quam de certis et constantibus ? quis ea, qua vere
sunt, ab his, quis apparent, distinguet, atque illa
quidem sequetur, haec vero contemnet ac pro nihilo
reputabit 7 quis picturam a veritate? quis terrenum
tabernaculum a caelesti civitate ; quis peregrinatio-
nem ab habitatione: quis tenebras α luce : quis
limum profundi a terra sancta ;quis carnem a spi-
ritu? quis Deum a mundi principe; quis mortis
umbram a vita sempiterna discernet ; quis praesen-
tibus rebus futuras emet; quis fluxis opibus opes
constantes et perennes ; quis rebus iis, qua: aspec-
tui subjiciuntur, ea quae ab oculorum sensu remota
sunt ? Beatus quidem ille, qui haec, Verbi gladio
meliora a deterioribus secante, secernens ac divi-
dens, escensiones in corde suo disponit θ’, ut quo-
dam loco divinus David loquitur, atque hanc lacry-
marum vallem totis viribus fugiens, quis sursum
sunt, quierit 93, ac mundo una cum Christo cruci-
⁹⁰ Jerem. ix, 24. ⁹¹ Ose. xxx, 10. θ’ Psal. Lxxx1
Θέρὲ) Καυχώμενος. Deest in pluribus Regg. et
(60)_lIa00fivaz. Sic Regg. a, ο, d, ph, etc. Edit.,
παυσθῆναι.
(61) Μεθορμησώμεθα. Regg. θ, c, ἀ, μεθυρμισώ-
μεθα.
(62) Δύνασοαι. Deest in 0r. 2.
(63) Τὴν αἰώνιον. Deest τήν in pluribus.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.