PG 36, col. 522

stit. At pudici et Deo grati amores, quandoquidem
rei stabilis et firma; sunt, propterea diuturniores
etiam sunt ; quantoque major pulchritudinis species
ipsis objicitur, tanto etiam arctius, et secum, et
inter se, earumdem rerum amatores devinciunt.
Haac quippe superni amoris lex est. Equidem me,
extra tempus, et extra modum, praecipitem l'erri
sentio ; nec quonam modo in hos sermones inci-
iam scio ; nec rursus quonam pacto meipsum ab
bujusmodi narratione reprimerequeam .Mihi enim,
id quod praetermissum est, necessarium semper
videtur, praestantiusque eo quod prius arripui.
Quod si quis me vi abducere tentet, ne ulterius
progrediar, idem mihi, quod polypis, accidet,quo-
rum acetabulis,cum e cubilibus extrahuntur,petrai
adhaerescunt, nec prius divelluntur,quam ex illa vi
XX. Cum igitur hoc inter nos animo essemus
atlesque valido thalamo, ut est apud Pindarum 95,
aureas columnas subjecissemus, ita demum porro
progrediebamur, Deo et desiderio adjutoribus
utentes. Heu ! Quomodo harum rerum mentionem
786 sine lacrymis faciam ἲ Par spes doctrina, hoc
est, rei omnium invidiosissimaa, nos ducebat; et
tamen aberat invidia, aamulatio autem in pretio
habebatur. Hoc utrique certamen, non uter primas
ferret, sed uter alteri eas concederet; uterque enim
alterius gloriam pro sua ducebat. Una utrique ani-
ma videbatur, duo corpora furens. Quod si fides iis
minime habenda est,qui omnia in omnibus sita
esse dicunt;atfnobis certe credendum est,quod uter-
que in altero et apud alterum siti eramus. Unum
utrique opus et studium, virtus erat, et ad futuras
spes vivere, nosque ita comparare.ut,ante discossum
ex hac vita, hinc migraremus. Quod quidem nobis
ob oculos ponentes, vitam actionesque omnes no-
stras dirigebamus, tum divini praecepti ductum se-
quentes, tum alter alteri virtutis studium exacuen-
tes;atque, nisi hoc arrogantius dicere videar, uter-
que alteri norma et amussis eramus, qua rectum a
pravo discernitur. Non enim cum sodalium nostro-
rum petulantissimis: et impudicissimis, sed cum
(84) Χρυσέας κίονας. Sic tres Regg. et tres Colb.
Ined., χρυσέως κίονας. Juxta Pintarum, Olymp.
od. γι. α θυι-θέε columna: praeclari cujusque insti-
tnti initia sunt. ι
(85) ”Εχοι. In quibusdam, ἔχει.
(⁷86) Μηπειστέονξ Reg. lini, πιστέον. Grego-
rius liic carpit Anaxagoram,qui ι omnia in omni-
bus esse ι» docuit; cui licet fides habenda non es-
set, sibi tamen Gregorius vult haberi, cum se in
Basilio, et Basilium in se esse, profitetur.
(87) Hatctéov._Beg. bm et comm, πιστέον.
(88) Εὖθές. Coisl. ι, εὐθύ.
17.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.