PG 44, col. 577

pinquant, quos ι viros sanguinum ι nominat, et
‹ dolosos et in malitia consummatos. ι Cum igitur
fiducia in Deum tot ac tantos‘bostes debellasset,
rursus quasi oblivioni prioribus laboribus traditis,
in validiores robustioresque antagonistas insurgit.
Vide enim, quos sibi labores per certamina pr0po-
nat: ι Pro populo, › inquit", ‹ quia sanctis longe
factus est. ι Populus iste est tota hominum mul-
titudo, quam separatio a sanctis mandatis ingenti
quodam et inlinito intervallo a Deo seiunxit. Hunc
ergo p0pulum revocat per victoriam ab adversario
rclatam, proposita in praemium certaminum ipsa
perditorum salute, cuius gratia in columna quoque
inscribit praeclarum hoc facinus, scriptura indele-
hili, durante in omne aevum rerum gestarum me-
moria. Obtigit igitur Davidi victoria in tituli, seu
columna: inscriptione, ι Quando, ι inquit, ι te-
nuerunt eum Allophyli in Geth. ι Ne vero nos
praetereat sensus subjectus, et quasi intextus hi-
storiae involucris, facto verbis compendio, paucis
commemorabo historiam ⁸⁸. invidia adversus Davi-
dem invaserat tyrannicum Saulem ob victoriam de
prostrato Goliath reportatam, quodque victoria illa
per choros, omnium applausu, celebraretur. Quare
Saul omni studio, clam et palam, interitum ei af- ρ
ferre machinabatur, nunc quidem occulte structis
insidiis, rursus aperte armis in illum correptis,
subditisque contra illum concitatis. At cum variis
multisque modis David a Saule exagitatus et ten-
tatus esset, tandem ad Gcthaaos profectus, unam
ex civitatibus alienigenarum incolebat, sponte ei
id illis concedentibus, in qua una cum sociis dege-
bat, duabus junctus legitimis uxoribus, quarum
quidem illa lsraelitis erat, illa vero potentis cujus-
dam in Carmelo conjux fuerat, quo mortuo, Da-
vidi nupserat. Haec historiae series continet.
Quod igitur detentus est apud alienigenas, id
non est argumento, ipsum ab improbitate occupa-
tum et detentum fuisse; non enim tale quid acci-
dit;sed indicat plenam quamdam amore humani-
tatem et alIectionem, qua alienigenae eum comple-
ctebantur. Nam quem ex paternis sedibus ejece—
rz-nt, hunc Gethtei suis in sedibus collocant. Quid
igitur iste David. filius Iesse, homo ex hominibus .
adeo propriis certaminibus efl‘ecit, ut totam natu-
ram humanam, transgressione divinorum manda-
torum, a'Deo longius abactam, revocasse, eique
tituli seu columnae inscriptae aenigmata nuntiasse,
praedicari possit? lnscriptionem vero columnae, si
quis divinitus inspiratam Scripturam nominet, is
minime aberraverit. An forte ex ipsa historiae nar-
ratione liquet, talem tantumque fuisse. qui extra
1
" Psal. LV, I. ¹⁹⁸ l Reg. ut, l2.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.