PG 44, col. 62

ΠΑΤΡΟΣ ΗΜΩΝ
REGORII
EPISCOPI NYSSENI
IN HEXAEMERON. ,
PETRO FRANCISCO ΖΙΝΟ INTERPRETE.
ΡΜΟΕΜιυΜ.
Δ
Quid agis, homo Dei? cur ea nos quae vires hu-
manas superant aggredi, et onus quod non modo
sustineri, sed ne suscipi quidem, ut ego sentio,
sine reprehensione potest, subire iubes? Vis enim
ιιι qua: cmlesti numine alliatus de mundi procrea-
tione magnus Moses prodidit monumentis littera-
rum, qua). primo quidem aspectu inter se contraria
videntur, ordine quodam disponam sanctamque
Scripturam sibi ipsi consentientem ac constantem
esse demonstrem; idque post divinam illam patris
nostri in idem'argumentum commentationem quam
qui legerunt, non minus Quam ea quae ab ipso Mo-
se perscripta sunt, omnes admirantur: et merito,
mea quidem sententia. Nam quam rationem habet
Β
cum grano spica quaeet ex illo provenit, et illud
non est; vel potius quae, cum illud ipsum esse
possit, magnitudine tamen ab eo, et pulchritudine,
formae dill’ert varietate, eamdem rationem ha-
bere dicas cum oratione magni Mosis, ea quae a
agno Basilio accuratiore studio sunt elaborata:
etenim quae paucis ille verbis complexus est et

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.