PG 45, col. 203

quidem est dictu, omne quod natura movetur etiam
vi moveri, et quod vi movetur, etiam natura mo-
veri. Etenim mundus qui natura movetur, non vi
movetur: hoc etiam secundum naturam quiescit.
Enimvero mundus ct solet luna, quae secundum
naturam moventur, secundum naturam quiescere
non possunt : eodem sane modo anima, qua se-
cundum naturam semper movetur, quiescere secun-
dum naturam nequit. Nam quies exitium est ani-
mae, et cujusvis semper mobilis naturae. Ad hac
natura etiam, quod in dubium vocabatur ab initio, Β
solutum manet, unde corpus naturam contineat,
cum natura comparatum sit ut dissipetur. Atque
haec e multis sulliciunt ad probandum animam ne-
que actum perfectum esse, neque immobilem, ne-
que in corpore nasci. Pythagoras certe, qui per
notas semper comparare et Deum et omnia nume-
ris solitus erat, etiam animam deliniebat numerum
seipsum moventem. lluic etiam Xenocrates adhae-
rebat, non quod assentiretur animam esse nume-
rum, sed quod censeret eam in rebus numerabili-
bus esse, atque multitudine comprehensis : etquod
anima sit quae negotia discernit, formas ct elligies
quibusvis inferendo. limo enim est qua: species a
speciebus separat, et diflerentes a se invicem de-
clarat, tum diversitate generum, tum multitudine
numeri, ideoque numerabiles elliciens res; unde
non usquequaque liberae sunt a communione per
numeros. Verum quod per se movetur etiam ipse
ei testimonio suo tribuit. Quod autem numerus non
sit anima, hinc colligitur : Numerus quantitas est,
anima vero quantitas non est, sed substantia;
ergo numerus non est : tametsi potissimum etiam
numerum in intelligibilibus essentiam esse volunt,
ut in iis quae deinceps sequuntur dicemus. Item
anima continua est, numerus vero non est conti-
nuus. Non est igitur anima numerus. Huc accedit,
quod numerus per adiectionem augetur, sed anima
accessione non augetur. Item numerus par est aut im-
par: verum anima neque par, neque impar; ergo numerus non est. Ad haec anima per se mobilis est: sed nu-
merus determinatusimmobilis est. ltem numerus manens unus et idem natura, nulla alia qualitate qua qui-
dem in numeris fiat, mutatur; sed anima cum una sit secundum essentiam, mutat subinde qualitates, ex
inscitia ad scientiam, et ex vitio ad virtutem migrans : igitur anima numerus non est.
Sunt igitur veterum de anima sententiae hujus-
modi. Eunomius autem animam definiit substan-
tiam incorpoream, in corpore conditam : in quo
cum Platone, et Aristotele convenit: quippe in-
corpoream ex Platone accepit: quod autem in
corpore conditam dicit, ex Aristotelis doctrina est :
nec animadvertit quantumvis acutus et solers, se
in unum cogere eniti, qua: prorsus a se dissident:
omne enim quod ortum habet, et corporeum simul
ac temporale est, caducum et mortale exsistit. llis
etiam concinunt Movsis scripta. Nam omnium

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.