PG 46, col. 174

In inglese: On Infants' Early Deaths 1

Cum igitur in haec duo divisa sint omnia quae
sunt, in sensibile, inquam, et in id quod per
mentis agitationem et cogitationem consideratur
et intelligitur, atque angelica quidem et incorpo-
rea natura, quae ex invisibilibus est, in supra-
mundanis et superceelestlbus partibus domicilium
habeat, propterea quod ea sedes illi naturae con-
reniens et_ accommodata sit (nam sicut natura
intellectualis tenuis quaedam, pura, ponderis expers
et agilis est, ita corpus quoque caeleste, tenue,
leve et semper mobile est) : terra autem, quze ex-
tremum nimirum ex sensibilibus eSI, cum ad hoc
apta atque accommodata non sit. ut in ea degant
ea qua: sola mente comprehenduntur : (quam enim
communionem habeat id quod leve est ac sursum
fertur, cum eo quod grave ac ponderosum est?)
ne terra penitus expers ac vacua esset ab in-
tellectuali et incorporea conversatione, idcirco
providentia meliori, cum intellectuali divinaeque
anima: natura: terrena portio circumdata et ob-
ducta esset,‘ aiunt humanam conflatam esse na-
turam, ut per eam qua cum pondere corporis
coaluit conjunctionem, apte atque accommodate
viveret anima in elemento terrae, quae nonnihil ο
eugnatiouis et aibnitatis habet cum natura carnis.
Haec autem omnia huc spectant, ut nimirum in
omni creatura per intellectualem naturam glori-
ficaretur et celebraretur ea virtus et potestas quae
supra praesidet rebusunivcrsis, tum coelestibus.
tum terrestribus, per eamdem cilicientiam (dico
autem per hoc, ut ad Deum reSpiciant) ad eam-
dem intentionem inter sese conjunctis. Porro eili-
cientia respiciendi ad Deum, nihil est aliud quam
vita intellectuali naturae conveniens et accommo-
data. Quemadmodum enim terrena corpora terrenis
conservantur cibis, ac corpoream quamdam in his
vita: speciem deprehendimus, qua: in brutis pariter
et ratione prteditis exercetur : ita ponere oportet
esse quamdam etiam mentis intellectu comprehen-
sibilem et invisibilem vitam, per quam in sua
essentia natura conservatur. Quod si carnis ali-
mentum alliuere ac defluere solitum, per transi-
tum ipsum vim quamdam vitalem subministrat
quibus ingestum fuerit, quanto magis participa-
tio ejus qui revera est, qui semper manet atque
eodem modo semper se habet, in sua essentia
conservat eum qui particeps ejus fuerit! Si igitur
haec propria conveniensque intellectuali natura: vita
est, si Dei particeps sit, nequaquam per contraria
participatio contigerit, nisi aliuuo modo id cujus

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.