PG 46, col. 175

In inglese: On Infants' Early Deaths 1

ac perceptionem ejus quod ejusdem generis est;
ο ac neque digitus, neque aliud ullum corporis
membrum visum exercet, propterea quod nullus
in alio quopiam membrorum a natura inditus sit
Splendor : ita. plane necesse est etiam in partici-
patione Dei quiddam cum eo cujus fruitio atque
participatio est cognatum esse in natura l‘rucntis.
Idcirco Scriptura dicit, secundum imaginem Dei
hominem esse factum, ut per id quod simile est, _
simile, Opinor, -videret. Deum autem videre, vita
animae est, quemadmodum in praacedentibus dictum est Quoniam autem ejus. quod vere bonum
est. ignorantia, veluti nebula quzedam perspectivae anima: facultati tenebras oll‘udit; nebula vero den-
sata nubcs facta est, adeo ut per profunditatem ignorantia: radius veritatis penetrare non possit,
necessario una cum privatione lucis etiam vita ipsius defecit. Dictum est enim veram animae
vitam per boui participationem exerceri, ignorantia vero Dei contemplationi atque cognitioni ol-
lieiente vita excidisse animam qua: Dei particeps non sit.
Porro nemo nobis necessitatem imponat originen:
ignorantire exponendi, unde haec inquiens, et a quo;
sed ex ipsa significatione nominis intelligat quod
scicntia atque ignorantia indicent animam aliquo
modo sese ad aliquid habere. Nihil autem eorum
quae ad aliquid et intelliguntur et dicuntur, sub-
stantiam exprimit atque demonstrat. Alia enim est
ejus quod ad aliquid dicitur, et alia substantiae
ratio. Si igitur scientia substantia non est, sed
mentis circa aliquam rem actio, multo magis certum
’ atque extra controversiam est ignorantiam longe ab-
esse ab eo utsubstantia sit. Quod autem secundum
substantiam nonest,nec omnino quidem est.Absur-
dum igitur et vanum fuerit de eo quod non est,
unde sit, curiose inquirere. Quoniam igitur vitam
quidem anima: Dei participationem esse sermo
dicit, eaque participatio ineo versatur, ut quan-
tum ei licet et capit, scientia praedita sit; ignog
rantia autem non alicujus substantia, sed ejus qua:
per scientiam tit, actionis interitus atque perem-
ptio est; ac necessario consequitur, ut ubi par-
ticipatio Dei non exercetur, privatio 'et alienatio
vita: sit (id autem malorum fuerit extremum) :
consequenter omnis boui factor curationem mali
in nobis operatur. Dona enim res curatio est; at
modum curationis prorsus ignorat, qui non respi-
cit ad mysterium Evangelicum. Cum igitur malum
esse demonstratum sit, si a Deo, qui est vita,
alienati simus, curatio ejuscemodi infirmitatis erat,
Deo rursus conjungi atque conciliari, et in vita
versari. Cum ergo haec vita per spem humanae
natura: proposita sit, non proprie dici potest re-
munerationem eorum qui bene vixerunt, partici-
pationem et usum vita: fore, et supplicium vice
versa. .Sed quod dicitur simile est ei quam de
oculis in medium all‘erimus similitudini. Neque
enim ei qui oculos purgatos habet, prremium quod-
dam et honorarium esse dicimus eorum quae cerni
possunt animadversionem : aut oculis laboranti con-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.