PG 46, col. 558

gereret, quemadmodum populo illius urbis insano
simulacrorum cultui dedito,et sacrificiorum nidori-
hus addicto, Spiritus sanctus in beato 'Paulo con-
citaretur. tanquam flumen quoddam inundans‘in
animo Apostoli coangustatus, et inter indignos non
inveniens locum erumpendi. Quapmpter cum Stoi-
cis et Epicureis conflictatur, et in colle Martio
stans, ex illorum institutis occasione sumpta. ad
Dei agnitionem eos adducere conatur: nam pro
sicuti Athenienses illi. nulli alii rei vacant, nisi ut
dicant et audiant aliquid novi, qui vel heri vel paulo
ante ab sellulariis, plebeiis et servilibus opificiis
prodierunt, subitarii atque tumultuarii quidam theo-
logicarum sententiarum auctores, f0rsitan famuli
quidam et verberones a servilibus ministeriis pro-
fugi, magnifice nobis de rebus incomprehensibili-
bus philosophantur. Prorsus haud ignoratis ad quos
oratio spectet. Omnia namque loca urbis talibus rc-
pleta sunt, angiporta, bivia, fora, platea :vesti-
mentorum institores, mensis argentariis praefecti.
qui esculenta nobis vendunt. Siv quem eorum de
obolis interroges, ille tibi de geniti et non geniti
ο natura philosophatur; quod si de pretio et restitua-
tione panis scisciteris, Pater major est, inquit, et
phrenesin an furorem , aut aliquod ejusmodi
Qnapropter Apostoli historiam ad hos dico perti-
nere; nam quae de Atheniensibus narrat Scriptura,
inec nunc in his licet videre : imo vero si Oportet
vera dicere, horum peccatum minore quam illoran
error, venia dignum est, atque his minus quam illis
ignosci debet. Quanquam enim illi, quod eorum
animi oculos tanquam lippitudo quaedam simula-
crorum cultus error invaserat, recta facie sua piam
.I- ..-Ι-μα ’⁸ ⁷
de rebus quibusque veritatem videre non poterant;
tamen rationum quasi quadam attrectatione tantum:
intellexerunt, quod numen divinum penitus cum-
prehendi non possit, nec quale eam ratio esse putat
natura talis supera divina majestas sit. Quamobrem
verum Deum cognosci non posse fatentes, ara al-
que titulo honorant quem ignorant : nam mentem
illorum eum, qui revera Deus est, spectasse. Apo-
stolus testatur, dum illum Deum eis annuntiabrat,
quem pie se colere per honorem altaris existima- ν
ιη, ηιμ. . .,
bant. Qui igitur memoratis non gravius peccant, γ’
ί qui nunc stultitiam suam produnt?qui non conce-
dunt supra Captum suum esse numen divinumrsed
ita Deum sese cognoscere gloriantur, ut ipso sese.
cognoscit?qui possit aliquis digne talem misero-
rum nientis caecitatem deplorare?qui tanta luce
universum terrarum orbemjin vita nostra per rectam

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.