PG 46, col. 806

Quae sunt igitur nostri praeceptoris bona, qua:
cum iis, quae in propheta cernuntur, communionem
et societatem habeant? Amor et studium vehemens
erga fidem, odium adversus aspernantes et repro-
bantes, dilectio erga Deum, studium et desiderium
ejus, quivere atque reipsa est, ad nullam rem ma-
terialetn eflluens atque deflectens; vita per omnia
exacta atque exquisita, victus aridus, acies oculo-
rum et obtutus anima: vigori par, gravitas nou
afl'ectata, silentium sermone eflicacius, cura atque
contemplatio rerum carum quae sperantur, contem-
ptus earum qua: videntur, cum quisquis oblatus
esset, sive in excellenti dignitate forte constitutus,
sive ex humilibus et abjectis esse appareret, eadem
dignatione exciperet, et in eodem honore haberet.
llaec et ejusmodi sunt, in quibus praeceptoris vita
miracula Elim imitatur. Quod si quis profert qua-
draginta dierum inediam, et nos per omnem vitam
magistri in cibo parcimoniam contra in medium
afl‘eremus. Vicina enim quodammodo est inediae
cibi exiguitas et parcimonia victus, ac maxime,
cum illud quidem exiguo tempore factum sit, bec
vero per omnem vitam duraverit. Praeterea etiam
illic quidem hordeaceus ille subcinericius panis
propheta: vigorem et vires conservabat, eo quod
prorsus aliquid ejusmodi in sese haberet, quo qui-
cunque cibum hunc sumpsisset, vires ejus conser-
varentur. Cujus rei argumentum est, quod non
popularium aliquis ei panem confectum pro cibo
apposuerat, sed ab angelis parato cibo satiatus est.
Unde etiam plenae atque integrae manebant, et non
ellluebant atque exspirabant eae, quae per illum ci-
bum corpori vires ingenerarentur. llic vero cum
nihil de consuetis innovaretur et immutaretur, ra.
tio cibum moderabatur, tantum corpori praebens,
non quantum natura vellet, sed quantum tempe-
rantia: lex juberet. Porro sacerdotium praeceptoris
propheta: sacerdotii aenigmata imitatur, per hoc
quod tres personas in ratione tidei tradit, caelestem
ignem ad sacrificia eiiciens. lgnem autem sancti
Spiritus virtutem vocari in multis Scriptura: locis
didicimus. Uredinem vero atque. siccitatem terra:
magister neque sustulit, neque induxit. Illic autem
magnus propheta cum imbrium penuriae flagello
terram verberasset, ipse quoque medicus vulneris
exsistit, cruciatui flagelli par et aequipollens lar-
giens eis curationis levamen atque mitigationem.
Quod si etiam adversus hoc nostri Elite aliquod
miraculum proferre oportet. cum divina voluntate
ejusmodi calamitas aliquando coeli minis significata
immineret (quippe totum tempus hibernum per
siccitatem prastcrierat) et nulla spes frugum appa-
reret, tunc magister Deo supplicans ultra minas
terrorem progredi passus non est, cum precibus

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.